Incipit
V. Deus ✝ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
|
Hymnus
Rerum, Deus, tenax vigor,
Immotus in te pérmanens,
Lucis diurnæ témpora
Succéssibus determinans:
Largire lumen véspere,
Quo vita nusquam décidat,
Sed præmium mortis sacræ
Perennis instet glória.
* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.
|
Psalmi {Psalmi Dominica, antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Per arma justítiæ
Psalmus 108(1-13) [1]
108:1 Deus, laudem meam ne tacúeris: * quia os peccatóris, et os dolósi super me apértum est.
108:2 Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: * et expugnavérunt me gratis.
108:3 Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi: * ego autem orábam.
108:4 Et posuérunt advérsum me mala pro bonis: * et ódium pro dilectióne mea.
108:5 Constítue super eum peccatórem: * et diábolus stet a dextris ejus.
108:6 Cum judicátur, éxeat condemnátus: * et orátio ejus fiat in peccátum.
108:7 Fiant dies ejus pauci: * et episcopátum ejus accípiat alter.
108:8 Fiant fílii ejus órphani: * et uxor ejus vídua.
108:9 Nutántes transferántur fílii ejus, et mendícent: * et ejiciántur de habitatiónibus suis.
108:10 Scrutétur foenerátor omnem substántiam ejus: * et dirípiant aliéni labóres ejus.
108:11 Non sit illi adjútor: * nec sit qui misereátur pupíllis ejus.
108:12 Fiant nati ejus in intéritum: * in generatióne una deleátur nomen ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 108(14-20) [2]
108:14 In memóriam rédeat iníquitas patrum ejus in conspéctu Dómini: * et peccátum matris ejus non deleátur.
108:15 Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória eórum: * pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam.
108:16 Et persecútus est hóminem ínopem, et mendícum, * et compúnctum corde mortificáre.
108:17 Et diléxit maledictiónem, et véniet ei: * et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo.
108:18 Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum, * et intrávit sicut aqua in interióra ejus, et sicut óleum in óssibus ejus.
108:19 Fiat ei sicut vestiméntum, quo operítur: * et sicut zona, qua semper præcíngitur.
108:20 Hoc opus eórum, qui détrahunt mihi apud Dóminum: * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam.
108:20 Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum: * quia suávis est misericórdia tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 108(21-31) [3]
108:21 Líbera me quia egénus, et pauper ego sum: * et cor meum conturbátum est intra me.
108:22 Sicut umbra cum declínat, ablátus sum: * et excússus sum sicut locústæ.
108:23 Génua mea infirmáta sunt a jejúnio: * et caro mea immutáta est propter óleum.
108:24 Et ego factus sum oppróbrium illis: * vidérunt me, et movérunt cápita sua.
108:25 Ádjuva me, Dómine, Deus meus: * salvum me fac secúndum misericórdiam tuam.
108:26 Et sciant quia manus tua hæc: * et tu, Dómine, fecísti eam.
108:27 Maledícent illi, et tu benedíces: * qui insúrgunt in me, confundántur: servus autem tuus lætábitur.
108:28 Induántur qui détrahunt mihi, pudóre: * et operiántur sicut diplóide confusióne sua.
108:29 Confitébor Dómino nimis in ore meo: * et in médio multórum laudábo eum.
108:30 Quia ástitit a dextris páuperis, * ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Per arma justítiæ * virtútis Dei commendemus nosmetipsos in multa patiéntia.
|
Capitulum Responsorium Versus {ex Proprio Sanctorum}
Dan 9:25
Scito ergo et animadverte Ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt.
R. Deo grátias.
R.br. In conspectu Angelorum * psallam tibi Deus meus.
R. In conspectu Angelorum * psallam tibi Deus meus.
V. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.
R. Psallam tibi Deus meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In conspectu Angelorum * psallam tibi Deus meus.
V. Adorate Deum.
R. Omnes Angeli ejus.
|
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui inter ceteros Angelos, ad annuntiandum Incarnationis tuae mysterium, Gabrielem Archangelum elegisti: concede propitius; ut qui festum ejus celebramus in terris, ipsius patrocinium sentiamus in caelis:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|