Dominica I Passionis ~ Semiduplex 1st class
Transfer

Matutinum    03-25-2012

Incipit
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Nolite obdurare corda vestra.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Nolite obdurare corda vestra.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Hymnus {ex Psalterio secundum temporum}
Pange, lingua, gloriósi
Láuream certáminis,
Et super Crucis trophǽo
Dic triúmphum nobilem,
Quáliter Redémptor orbis
Immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
Fraude Factor cóndolens,
Quando pomi noxiális
In necem morsu ruit,
Ipse lignum tunc notávit,
Damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
Ordo depopóscerat,
Multifórmis proditóris
Ars ut artem fálleret,
Et medélam ferret inde,
Hostis unde lǽserat.

Quando venit ergo sacri
Plenitúdo témporis,
Missus est ab arce Patris
Natus, orbis Cónditor,
Atque ventre virgináli
Carne amíctus pródiit.

Vagit infans inter arcta
Cónditus præsépia:
Membra pannis involúta
Virgo Mater álligat:
Et Dei manus pedésque
Stricta cingit fáscia.

Sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
Æqua Patri, Filióque;
Par decus Paráclito:
Uníus Triníque nomen
Laudet univérsitas.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I.
Ant. Beátus vir
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:4 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:5 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem prójicit ventus a fácie terræ.
1:6 Ideo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:7 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus vir * qui in lege Dómini meditatur.
Ant. Servíte Dómino
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt Gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prædicans præcéptum ejus.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
2:13 Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Servíte Dómino * in timóre, et exsultáte ei cum tremóre.
Ant. Exsúrge
Psalmus 3 [3]
3:1 Dómine quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:2 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:3 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:6 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:7 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:8 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge * Dómine, salvum me fac, Deus meus.
V. Érue a frámea Deus ánimam meam.
R. Et de manu canis únicam meam.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
Incipit liber Jeremiae Prophetae.
Jer 1:1-6
1 Verba Jeremiae filii Helciae, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin.
2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiae filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus.
3 Et factum est in diebus Joakim filii Josiae, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae, filii Josiae, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.
4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
5 Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in Gentibus dedi te.
6 Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Isti sunt dies, quos observare debetis temporibus suis:
* Quartadecima die ad vesperum Pascha Domini est: et in quintadecima solemnitatem celebrabitis altissimo Domino.
V. Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israël, et dices ad eos.
R. Quartadecima die ad vesperum Pascha Domini est: et in quintadecima solemnitatem celebrabitis altissimo Domino.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen.

Lectio 2
Jer 1:7-13
7 Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et universa quaecumque mandavero tibi loqueris.
8 Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.
9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:
10 Ecce constitui te hodie super Gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.
11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.
12 Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.
13 Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Multiplicati sunt qui tribulant me, et dicunt: Non est salus illi in Deo ejus:
* Exsurge Domine, salvum me fac, Deus meus.
V. Nequando dicat inimicus meus, Praevalui adversus eum.
R. Exsurge Domine, salvum me fac, Deus meus.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Jer 1:14-19
14 Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae.
15 Quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus: et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda:
16 Et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
17 Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.
18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terrae.
19 Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
* Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.
V. Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero: ego autem in misericordia tua sperabo.
R. Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.
R. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? * Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.
Nocturn II.
Ant. Quam admirábile
Psalmus 8 [4]
8:1 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quam admirábile * est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra!
Ant. Sedísti super thronum
Psalmus 9(1-11) [5]
9:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
9:2 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
9:3 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
9:4 Quóniam fecísti judícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui júdicas justítiam.
9:5 Increpásti Gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sæculum sæculi.
9:6 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
9:7 Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
9:8 Parávit in judício thronum suum: * et ipse judicábit orbem terræ in æquitáte, judicábit pópulos in justítia.
9:9 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
9:10 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sedísti super thronum * qui júdicas justítiam.
Ant. Exsúrge Dómine
Psalmus 9(12-21) [6]
9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter Gentes stúdia ejus:
9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt Gentes in intéritu, quem fecérunt.
9:17 In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
9:18 Cognoscétur Dóminus judícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
9:19 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes Gentes quæ obliviscúntur Deum.
9:20 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
9:21 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * judicéntur Gentes in conspéctu tuo.
9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant Gentes quóniam hómines sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge Dómine * non prævaleat homo.
V. De ore leónis líbera me Dómine.
R. Et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo sancti Leonis Papae.
Sermo 9. de Quadragesima.
In omnibus, dilectissimi, solemnitatibus christianis, non ignoramus paschale sacramentum esse praecipuum: cui condigne et congrue suscipiendo, totius quidem nos temporis instituta reformant: sed devotionem nostram praesentes vel maxime dies exigunt, quos illi sublimissimo divinae misericordiae sacramento scimus esse contiguos. In quibus merito a sanctis Apostolis per doctrinam Spiritus Sancti majora sunt ordinata jejunia: ut per commune consortium crucis Christi, etiam nos aliquid in eo quod propter nos gessit, ageremus, sicut Apostolus ait: Si compatimur, et conglorificabimur. Certa atque secura est exspectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio Dominicae passionis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Deus meus es tu, ne discedas a me:
* Quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet.
V. Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam aspice.
R. Quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Nemo est, dilectissimi, cui per conditionem temporis societas hujus gloriae denegetur, tamquam tranquillitas pacis vacua sit occasione virtutis. Apostolus enim praedicat, dicens: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur: et ideo numquam deest tribulatio persecutionis, si numquam desit observantia pietatis. Dominus enim in exhortationibus suis dicit: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. Nec dubitare debemus, hanc vocem non solum ad discipulos Christi, sed ad cunctos fideles, totamque Ecclesiam pertinere, quae salutare suum in his qui aderant, universaliter audiebat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. In te jactatus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu, ne discedas a me:
* Quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet.
V. Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
R. Quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
Sicut ergo totius est corporis pie vivere, ita totius est temporis crucem ferre: quae merito ferri unicuique suadetur, quia propriis modis atque mensuris ab unoquoque toleratur. Unum nomen est persecutionis, sed non una est causa certaminis: et plus plerumque periculi est in insidiatore occulto, quam in hoste manifesto. Beatus Job alternantibus bonis ac malis mundi hujus eruditus, pie veraciterque dicebat: Nonne tentatio est vita hominis super terram? Quoniam non solis doloribus corporis atque suppliciis anima fidelis impetitur, verum etiam, salva incolumitate membrorum, gravi morbo urgetur, si carnis voluptate mollitur. Sed cum caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; praesidio crucis Christi mens rationalis instruitur, nec cupiditatibus noxiis illecta consentit, quoniam continentiae clavis, et Dei timore transfigitur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. In proximo est tribulatio mea Domine, et non est qui adjuvet; ut fodiant manus meas et pedes meos: libera me de ore leonis,
* Ut enarrem nomen tuum fratribus meis.
V. Erue a framea Deus animam meam, et de manu canis unicam meam.
R. Ut enarrem nomen tuum fratribus meis.
R. In proximo est tribulatio mea Domine, et non est qui adjuvet; ut fodiant manus meas et pedes meos: libera me de ore leonis, * Ut enarrem nomen tuum fratribus meis.
Nocturn III.
Ant. Ut quid, Dómine
Psalmus 9(22-32) [7]
9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quæret.
9:26 Non est Deus in conspéctu ejus: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
9:27 Auferúntur judícia tua a fácie ejus: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
9:28 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
9:29 Cujus maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua ejus labor et dolor.
9:30 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
9:31 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
9:32 Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
9:32 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ut quid, Dómine * recessísti lónge?
Ant. Exsúrge
Psalmus 9(33-39) [8]
9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum.
9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
9:36 Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adjútor.
9:37 Cóntere bráchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
9:38 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sæculum sæculi: * períbitis, Gentes, de terra illíus.
9:39 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
9:39 Judicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge * Dómine Deus, exaltétur manus tua.
Ant. Justus Dóminus
Psalmus 10 [9]
10:1 In Domino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:2 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:3 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:4 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Justus Dóminus * et justítiam diléxit.
V. Ne perdas cum ímpiis Deus ánimam meam.
R. Et cum viris sánguinum vitam meam.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.
John 8:46-59
In illo tempore: Dicebat Jesus turbis Judaeorum: Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? Et reliqua.

Homilia sancti Gregorii Papae.
Homilia 18. in Evangelia.
Pensate, fratres carissimi, mansuetudinem Dei. Relaxare peccata venerat, et dicebat: Quis ex vobis arguet me de peccato? Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores justificare. Sed terribile est valde, quod subditur: Qui ex Deo est, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audire verba ejus non potest quisquis ex illo non est: interroget se unusquisque, si verba Dei in aure cordis percipit; et intelliget unde sit. Caelestem patriam desiderare Veritas jubet, carnis desideria conteri, mundi gloriam declinare, aliena non appetere, propria largiri.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Tota die contristatus ingrediebar Domine: quoniam anima mea completa est illusionibus
* Et vim faciebant, qui quaerebant animam meam.
V. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt.
R. Et vim faciebant, qui quaerebant animam meam.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.

Lectio 8
Penset ergo apud se unusquisque vestrum, si haec vox Dei in cordis ejus aure convaluit, et quia jam ex Deo sit, agnoscit. Nam sunt nonnulli, qui praecepta Dei nec aure corporis percipere dignantur. Et sunt nonnulli, qui haec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur. Et sunt nonnulli, qui libenter verba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur, sed post lacrimarum tempus ad iniquitatem redeunt. Hi profecto verba Dei non audiunt, qui haec exercere in opere contemnunt. Vitam ergo vestram, fratres carissimi, ante mentis oculos revocate, et alta consideratione pertimescite hoc quod ex ore Veritatis sonat: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ne avertas faciem tuam a puero tuo Domine:
* Quoniam tribulor, velociter exaudi me.
V. Intende animae meae, et libera eam: propter inimicos meos eripe me.
R. Quoniam tribulor, velociter exaudi me.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Sed hoc quod de reprobis Veritas loquitur, ipsi hoc de semetipsis reprobi iniquis suis operibus ostendunt: nam sequitur: Responderunt igitur Judaei et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Accepta autem tanta contumelia, quid Dominus respondeat, audiamus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Quia enim Samaritanus interpretatur custos: et ipse veraciter custos est, de quo Psalmista ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam: et cui per Isaiam dicitur: Custos quid de nocte? custos quid de nocte? respondere noluit Dominus:' Samaritanus non sum; sed, Ego daemonium non habeo. Duo quippe ei illata fuerunt: unum negavit, aliud tacendo consensit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte? quia frater propinquus supplantavit me,
* Et omnis amicus fraudulenter incessit in me.
V. Fiant viae eorum tenebrae et lubricum: et Angelus Domini persequens eos.
R. Et omnis amicus fraudulenter incessit in me.
R. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte? quia frater propinquus supplantavit me, * Et omnis amicus fraudulenter incessit in me.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Quaesumus, omnipotens Deus, familiam tuam propitius respice: ut, te largiente, regatur in corpore; et, te servante, custodiatur in mente.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options