Dominica de Passionis ~ Semiduplex 1st class


Matutinum    03-25-2012

Incipit
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:1 Dómine quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:2 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:3 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:6 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:7 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:8 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Nolite obdurare corda vestra.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Nolite obdurare corda vestra.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Hymnus {ex Psalterio secundum temporum}
Pange, lingua, gloriósi
Láuream certáminis,
Et super Crucis trophǽo
Dic triúmphum nobilem,
Quáliter Redémptor orbis
Immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
Fraude Factor cóndolens,
Quando pomi noxiális
In necem morsu ruit,
Ipse lignum tunc notávit,
Damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
Ordo depopóscerat,
Multifórmis proditóris
Ars ut artem fálleret,
Et medélam ferret inde,
Hostis unde lǽserat.

Quando venit ergo sacri
Plenitúdo témporis,
Missus est ab arce Patris
Natus, orbis Cónditor,
Atque ventre virgináli
Carne amíctus pródiit.

Vagit infans inter arcta
Cónditus præsépia:
Membra pannis involúta
Virgo Mater álligat:
Et Dei manus pedésque
Stricta cingit fáscia.

Sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
Æqua Patri, Filióque;
Par decus Paráclito:
Uníus Triníque nomen
Laudet univérsitas.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I.
Ant. Dómine * in virtúte tua lætábitur rex
Psalmus 20 [1]
20:1 Dómine in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
20:2 Desidérium cordis ejus tribuísti ei: * et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
20:3 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
20:4 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sæculum, et in sæculum sæculi.
20:5 Magna est glória ejus in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
20:6 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sæculum sæculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:7 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
20:8 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
20:9 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:10 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
20:11 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
20:12 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
20:13 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 21 [2]
21:1 Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? * longe a salúte mea verba delictórum meórum.
21:2 Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
21:3 Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.
21:4 In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.
21:5 Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.
21:6 Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis.
21:7 Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
21:8 Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
21:9 Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te projéctus sum ex útero:
21:10 De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:
21:11 Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádjuvet.
21:13 Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.
21:14 Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.
21:15 Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.
21:16 Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.
21:17 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.
21:18 Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.
21:19 Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.
21:20 Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
21:21 Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.
21:22 Erue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:
21:23 Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
21:23 Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.
21:24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Jacob, glorificáte eum.
21:25 Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:
21:26 Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.
21:27 Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
21:28 Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sæculum sæculi.
21:29 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ:
21:30 Et adorábunt in conspéctu ejus * univérsæ famíliæ géntium.
21:31 Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium.
21:32 Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram.
21:32 Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.
21:32 Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cæli justítiam ejus pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine * in virtúte tua lætábitur rex
Ant. Dóminus regit me * et nihil mihi déerit: in loco pascue ibi me collocávit
Psalmus 22 [3]
22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
22:3 Dedúxit me super sémitas justítiæ, * propter nomen suum.
22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
22:5 Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
22:6 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
22:7 Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
22:8 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
22:9 Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 23 [4]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prælio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus regit me * et nihil mihi déerit: in loco pascue ibi me collocávit
Ant. Óculi mei * semper ad Dóminum
Psalmus 24 [5]
24:1 Ad te Dómine, levávi ánimam meam: * Deus meus, in te confído, non erubéscam.
24:2 Neque irrídeant me inimíci mei: * étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
24:3 Confundántur omnes iníqua agéntes * supervácue.
24:4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: * et sémitas tuas édoce me.
24:5 Dírige me in veritáte tua, et doce me: * quia tu es, Deus, salvátor meus, et te sustínui tota die.
24:6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum tuárum, quæ a sæculo sunt.
24:7 Delícta juventútis meæ, * et ignorántias meas ne memíneris.
24:7 Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu: * propter bonitátem tuam, Dómine.
24:8 Dulcis et rectus Dóminus: * propter hoc legem dabit delinquéntibus in via.
24:9 Díriget mansuétos in judício: * docébit mites vias suas.
24:10 Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, * requiréntibus testaméntum ejus et testimónia ejus.
24:11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: * multum est enim.
24:12 Quis est homo qui timet Dóminum? * legem státuit ei in via, quam elégit.
24:13 Ánima ejus in bonis demorábitur: * et semen ejus hereditábit terram.
24:14 Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum: * et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis.
24:15 Óculi mei semper ad Dóminum: * quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.
24:16 Réspice in me, et miserére mei: * quia únicus et pauper sum ego.
24:17 Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: * de necessitátibus meis érue me.
24:18 Vide humilitátem meam, et labórem meum: * et dimítte univérsa delícta mea.
24:19 Réspice inimícos meos quóniam multiplicáti sunt, * et ódio iníquo odérunt me.
24:20 Custódi ánimam meam, et érue me: * non erubéscam quóniam sperávi in te.
24:21 Innocéntes et recti adhæsérunt mihi: * quia sustínui te.
24:22 Líbera, Deus, Israël, * ex ómnibus tribulatiónibus suis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 25 [6]
25:1 Júdica me, Dómine, quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum: * et in Dómino sperans non infirmábor.
25:2 Proba me, Dómine, et tenta me: * ure renes meos et cor meum.
25:3 Quóniam misericórdia tua ante óculos meos est: * et complácui in veritáte tua.
25:4 Non sedi cum concílio vanitátis: * et cum iníqua geréntibus non introíbo.
25:5 Odívi ecclésiam malignántium: * et cum ímpiis non sedébo.
25:6 Lavábo inter innocéntes manus meas: * et circúmdabo altáre tuum, Dómine:
25:7 Ut áudiam vocem laudis, * et enárrem univérsa mirabília tua.
25:8 Dómine, diléxi decórem domus tuæ, * et locum habitatiónis glóriæ tuæ.
25:9 Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, * et cum viris sánguinum vitam meam:
25:10 In quorum mánibus iniquitátes sunt: * déxtera eórum repléta est munéribus.
25:11 Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum: * rédime me, et miserére mei.
25:12 Pes meus stetit in dirécto: * in ecclésiis benedícam te, Dómine.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Óculi mei * semper ad Dóminum
V. Memor fui nocte nóminis tui Dómine.
R. Et custodívi legem tuam.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
Incipit liber Jeremiae Prophetae.
Jer 1:1-6
1 Verba Jeremiae filii Helciae, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin.
2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiae filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus.
3 Et factum est in diebus Joakim filii Josiae, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae, filii Josiae, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.
4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
5 Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.
6 Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Isti sunt dies, quos observare debetis temporibus suis:
* Quartadecima die ad vesperum Pascha Domini est: et in quintadecima solemnitatem celebrabitis altissimo Domino.
V. Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israël, et dices ad eos.
R. Quartadecima die ad vesperum Pascha Domini est: et in quintadecima solemnitatem celebrabitis altissimo Domino.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen.

Lectio 2
Jer 1:7-13
7 Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et universa quaecumque mandavero tibi loqueris.
8 Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.
9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:
10 Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.
11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.
12 Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.
13 Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Multiplicati sunt qui tribulant me, et dicunt: Non est salus illi in Deo ejus:
* Exsurge Domine, salvum me fac, Deus meus.
V. Nequando dicat inimicus meus, Praevalui adversus eum.
R. Exsurge Domine, salvum me fac, Deus meus.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Jer 1:14-19
14 Et dixit Dominus ad me: Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae:
15 Quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda:
16 Et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
17 Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.
18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terrae.
19 Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
* Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.
V. Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero: ego autem in misericordia tua sperabo.
R. Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.
R. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? * Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.
Nocturn II.
Ant. Dóminus * defensor vitæ meæ
Psalmus 26 [7]
26:1 Dóminus illuminátio mea, et salus mea, * quem timébo?
26:2 Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo?
26:3 Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas:
26:4 Qui tríbulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
26:5 Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum.
26:6 Si exsúrgat advérsum me prælium, * in hoc ego sperábo.
26:6 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ:
26:6 Ut vídeam voluptátem Dómini, * et vísitem templum ejus.
26:6 Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo: * in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.
26:6 In petra exaltávit me: * et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos.
26:6 Circuívi, et immolávi in tabernáculo ejus hóstiam vociferatiónis: * cantábo, et psalmum dicam Dómino.
26:7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: * miserére mei, et exáudi me.
26:8 Tibi dixit cor meum, exquisívit te fácies mea: * fáciem tuam, Dómine, requíram.
26:9 Ne avértas fáciem tuam a me: * ne declínes in ira a servo tuo.
26:10 Adjútor meus esto: * ne derelínquas me, neque despícias me, Deus, salutáris meus.
26:11 Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me: * Dóminus autem assúmpsit me.
26:12 Legem pone mihi, Dómine, in via tua: * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
26:13 Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me: * quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
26:14 Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium.
26:14 Exspécta Dóminum, viríliter age: * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 27 [8]
27:1 Ad te, Dómine, clamábo, Deus meus, ne síleas a me: * nequándo táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum.
27:2 Exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ dum oro ad te: * dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum.
27:3 Ne simul trahas me cum peccatóribus: * et cum operántibus iniquitátem ne perdas me.
27:4 Qui loquúntur pacem cum próximo suo, * mala autem in córdibus eórum.
27:5 Da illis secúndum ópera eórum, * et secúndum nequítiam adinventiónum ipsórum.
27:6 Secúndum ópera mánuum eórum tríbue illis: * redde retributiónem eórum ipsis.
27:7 Quóniam non intellexérunt ópera Dómini, et in ópera mánuum ejus * déstrues illos, et non ædificábis eos.
27:8 Benedíctus Dóminus: * quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ.
27:9 Dóminus adjútor meus, et protéctor meus: * in ipso sperávit cor meum, et adjútus sum.
27:10 Et reflóruit caro mea: * et ex voluntáte mea confitébor ei.
27:11 Dóminus fortitúdo plebis suæ: * et protéctor salvatiónum Christi sui est.
27:12 Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ: * et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus * defensor vitæ meæ
Ant. Adoráte * Dóminum in aula sancta ejus
Psalmus 28 [9]
28:1 Afférte Dómino, fílii Dei: * afférte Dómino fílios aríetum.
28:2 Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
28:3 Vox Dómini super aquas, Deus majestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas.
28:4 Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.
28:5 Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros Líbani:
28:6 Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.
28:7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
28:8 Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in templo ejus omnes dicent glóriam.
28:9 Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in ætérnum.
28:10 Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 29 [10]
29:1 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: * nec delectásti inimícos meos super me.
29:2 Dómine, Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me.
29:3 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam: * salvásti me a descendéntibus in lacum.
29:4 Psállite Dómino, sancti ejus: * et confitémini memóriæ sanctitátis ejus.
29:5 Quóniam ira in indignatióne ejus: * et vita in voluntáte ejus.
29:6 Ad vésperum demorábitur fletus: * et ad matutínum lætítia.
29:7 Ego autem dixi in abundántia mea: * Non movébor in ætérnum.
29:8 Dómine, in voluntáte tua, * præstitísti decóri meo virtútem.
29:9 Avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus.
29:10 Ad te, Dómine, clamábo: * et ad Deum meum deprecábor.
29:11 Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem?
29:12 Numquid confitébitur tibi pulvis, * aut annuntiábit veritátem tuam?
29:13 Audívit Dóminus, et misértus est mei: * Dóminus factus est adjútor meus.
29:14 Convertísti planctum meum in gáudium mihi: * conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia:
29:15 Ut cantet tibi glória mea, et non compúngar: * Dómine, Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adoráte * Dóminum in aula sancta ejus
Ant. In tua iustitia * líbera me Dómine
Psalmus 30 [11]
30:1 In te, Dómine, sperávi non confúndar in ætérnum: * in justítia tua líbera me.
30:2 Inclína ad me aurem tuam, * accélera ut éruas me.
30:3 Esto mihi in Deum protectórem, et in domum refúgii: * ut salvum me fácias.
30:4 Quóniam fortitúdo mea, et refúgium meum es tu: * et propter nomen tuum dedúces me, et enútries me.
30:5 Edúces me de láqueo hoc, quem abscondérunt mihi: * quóniam tu es protéctor meus.
30:6 In manus tuas comméndo spíritum meum: * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
30:7 Odísti observántes vanitátes, * supervácue.
30:8 Ego autem in Dómino sperávi: * exsultábo, et lætábor in misericórdia tua.
30:9 Quóniam respexísti humilitátem meam, * salvásti de necessitátibus ánimam meam.
30:9 Nec conclusísti me in mánibus inimíci: * statuísti in loco spatióso pedes meos.
30:10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor: * conturbátus est in ira óculus meus, ánima mea, et venter meus:
30:11 Quóniam defécit in dolóre vita mea: * et anni mei in gemítibus.
30:12 Infirmáta est in paupertáte virtus mea: * et ossa mea conturbáta sunt.
30:13 Super omnes inimícos meos factus sum oppróbrium et vicínis meis valde: * et timor notis meis.
30:14 Qui vidébant me, foras fugérunt a me: * oblivióni datus sum, tamquam mórtuus a corde.
30:15 Factus sum tamquam vas pérditum: * quóniam audívi vituperatiónem multórum commorántium in circúitu.
30:16 In eo dum convenírent simul advérsum me, * accípere ánimam meam consiliáti sunt.
30:17 Ego autem in te sperávi, Dómine: * dixi: Deus meus es tu: in mánibus tuis sortes meæ.
30:18 Éripe me de manu inimicórum meórum, * et a persequéntibus me.
30:19 Illústra fáciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericórdia tua: * Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
30:19 Erubéscant ímpii, et deducántur in inférnum: * muta fiant lábia dolósa.
30:19 Quæ loquúntur advérsus justum iniquitátem: * in supérbia, et in abusióne.
30:20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * quam abscondísti timéntibus te.
30:21 Perfecísti eis, qui sperant in te, * in conspéctu filiórum hóminum.
30:22 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ * a conturbatióne hóminum.
30:23 Próteges eos in tabernáculo tuo * a contradictióne linguárum.
30:24 Benedíctus Dóminus: * quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
30:25 Ego autem dixi in excéssu mentis meæ: * Projéctus sum a fácie oculórum tuórum.
30:25 Ideo exaudísti vocem oratiónis meæ, * dum clamárem ad te.
30:25 Dilígite Dóminum omnes sancti ejus: * quóniam veritátem requíret Dóminus, et retríbuet abundánter faciéntibus supérbiam.
30:25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, * omnes, qui sperátis in Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 31 [12]
31:1 Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
31:2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu ejus dolus.
31:3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
31:4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
31:5 Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et injustítiam meam non abscóndi.
31:6 Dixi: Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
31:7 Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
31:8 Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
31:9 Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
31:10 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
31:11 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
31:12 In camo et freno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
31:13 Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
31:14 Lætámini in Dómino et exsultáte, justi, * et gloriámini, omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In tua iustitia * líbera me Dómine
V. Média nocte surgébam ad confiténdum tibi.
R. Super jusitia justificatiónis tuæ.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo sancti Leonis Papae.
Sermo 9. de Quadragesima.
In omnibus, dilectissimi, solemnitatibus Christianis, non ignoramus paschale sacramentum esse praecipuum: cui condigne et congrue suscipiendo, totius quidem nos temporis instituta reformant: sed devotionem nostram praesentes vel maxime dies exigunt, quos illi sublimissimo divinae misericordiae sacramento scimus esse contiguos. In quibus merito a sanctis Apostolis per doctrinam Spiritus sancti majora sunt ordinata jejunia: ut per commune consortium crucis Christi, etiam nos aliquid in eo quod propter nos gessit, ageremus, sicut Apostolus ait: Si compatimur, et conglorificabimur. Certa atque secura est exspectatio promisse beatitudinis, ubi est participatio Dominicae passionis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Deus meus es tu, ne discedas a me:
* Quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet.
V. Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam aspice.
R. Quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Nemo est, dilectissimi, cui per conditionem temporis societas hujus gloriae denegetur, tamquam tranquillitas pacis vacua sit occasione virtutis. Apostolus enim praedicat, dicens: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur: et ideo numquam deest tribulatio persecutionis, si numquam desit observantia pietatis. Dominus enim in exhortationibus suis dicit: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. Nec dubitare debemus, hanc vocem non solum ad discipulos Christi, sed ad cunctos fideles, totamque Ecclesiam pertinere, quae salutare suum in his qui aderant, universaliter audiebat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. In te jactatus sum ex utero, de ventre matris meas Deus meus es tu, ne discedas a me:
* Quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet.
V. Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
R. Quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
Sicut ergo totius est corporis pie vivere, ita totius est temporis crucem ferre: quae merito ferri unicuique suadetur, quia propriis modis atque mensuris ab uno quoque toleratur. Unum nomen est persecutionis, sed non una est causa certaminis: et plus plerumque periculi est in insidiatore occulto, quam in hoste manifesto. Beatus Job alternantibus bonis ac malis mundi hujus eruditus, pie veracitorque dicebat: Nonne tentatio est vita hominis super terram? Quoniam non solis doloribus corporis atque suppliciis anima fidelis impetitur, verum etiam, salva incolumitate membrorum, gravi morbo urgetur, si carnis voluptate mollitur. Sed cum caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; praesidio crucis Christi mens rationalis instruitur, nec cupiditatibus noxiis illecta consentit, quoniam continentiae clavis, et Dei timore transfigitur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. In proximo est tribulatio mea Domine, et non est qui adjuvet; ut fodiant manus meas et pedes meos: libera me de ore leonis,
* Ut enarrem nomen tuum fratribus meis.
V. Erue a framea Deus animam meam, et de manu canis unicam meam.
R. Ut enarrem nomen tuum fratribus meis.
R. In proximo est tribulatio mea Domine, et non est qui adjuvet; ut fodiant manus meas et pedes meos: libera me de ore leonis, * Ut enarrem nomen tuum fratribus meis.
Nocturn III.
Ant. *
Canticum Isaiae [13]
(Canticum Isaiae * Isa 33:2-10)
33:2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
33:3 A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.
33:4 Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo.
33:5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso; implevit Sion judicio et justitia.
33:6 Et erit fides in temporibus tuis: divitiae salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
33:7 Ecce videntes clamabunt foris; angeli pacis amare flebunt.
33:8 Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam: irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
33:9 Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
33:10 Nunc consurgam, dicit Dominus; nunc exaltabor, nunc sublevabor.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum Isaiae [14]
(Canticum Isaiae * Isa 33:13-18)
33:13 Audite, qui longe estis, quae fecerim; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
33:14 Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
33:15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
33:16 Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt.
33:17 Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.
33:18 Cor tuum meditabitur timorem: ubi est
Litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum Ecclesiasticae [15]
(Canticum Ecclesiasticae * Eccli 36:14-19)
36:14 Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coaequasti primogenito tuo.
36:15 Miserere civitati sanctificationis tuae, Jerusalem, civitati requiei tuae.
36:16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.
36:17 Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores.
36:18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum,
36:19 Secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiae, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. *
V. Egrediétur Dóminus de loco sancto suo.
R. Véniet ut salvet pópulum suum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.
John 8:46-59
In illo tempore: Dicebat Jesus turbis Judaeorum: Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? Et reliqua.

Homilia sancti Gregorii Papae.
Homilia 18. in Evangelia.
Pensate, fratres carissimi, mansuetudinem Dei. Relaxare peccata venerat, et dicebat: Quis ex vobis arguet me de peccato? Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores justificare. Sed terribile est valde, quod subditur: Qui ex Deo est, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audire verba ejus non potest quisquis ex illo non est: interroget se unusquisque, si verba Dei in aure cordis percipit; et intelliget unde sit. Celestem patriam desiderare Veritas jubet, carnis desideria conteri, mundi gloriam declinare, aliena non appetere, propria largiri.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Tota die contristatus ingrediebar Domine: quoniam anima mea completa est illusionibus
* Et vim faciebant, qui quaerebant animam meam.
V. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt.
R. Et vim faciebant, qui quaerebant animam meam.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.

Lectio 8
Penset ergo apud se unusquisque vestrum, si haec vox Dei in cordis ejus aure convaluit, et quia jam ex Deo sit, agnoscit. Nam sunt nonnulli, qui praecepta Dei nec aure corporis percipere dignantur. Et sunt nonnulli, qui haec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur. Et sunt nonnulli, qui libenter verba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur, sed post lacrimarum tempus ad iniquitatem redeunt. Hi profecto verba Dei non audiunt, qui haec exercere in opere contemnunt. Vitam ergo vestram, fratres carissimi, ante mentis oculos revocate, et alta consideratione pertimescite hoc quod ex ore Veritatis sonat: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ne avertas faciem tuam a puero tuo Domine:
* Quoniam tribulor, velociter exaudi me
V. Intende animae meae, et libera eam: propter inimicos meos eripe me.
R. Quoniam tribulor, velociter exaudi me
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Sed hoc quod de reprobis Veritas loquitur, ipsi hoc de semetipsis reprobi iniquis suis operibus ostendunt: nam sequitur: Responderunt igitur Judaei et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Accepta autem tanta contumelia, quid Dominus respondeat, audiamus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me. Quia enim Samaritanus interpretatur custos: et ipse veraciter custos est, de quo Psalmista ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam: et cui per Isaiam dicitur: Custos quid de nocte? custos quid de nocte? respondere noluit Dominus:' Samaritanus non sum; sed, Ego demonium non habeo. Duo quippe ei illata fuerunt: unum negavit, aliud tacendo consensit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte? quia frater propinquus supplantavit me,
* Et omnis amicus fraudulenter incessit in me.
V. Fiant viae eorum tenebrae et lubricum: et Angelus Domini persequens eos.
R. Et omnis amicus fraudulenter incessit in me.
R. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte? quia frater propinquus supplantavit me, * Et omnis amicus fraudulenter incessit in me.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Sequentia Sancti Evangelii secundum Joannem
John 8:46-59
8:46 Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
8:47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
8:48 Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?
8:49 Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
8:50 Ego autem non quaero gloriam meam: est qui quaerat, et judicet.
8:51 Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.
8:52 Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum.
8:53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis?
8:54 Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
8:55 Et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
8:56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.
8:57 Dixerunt ergo Judaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
8:58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
8:59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.
Te décet laus, te decet hymnus: tibi glória Deo Patri, et Fílio, cum Spíritu Sancto in sǽcula seculórum. Amen.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Quaesumus omnipotens Deus familiam tuam propitius respice: ut te largiente regatur in corpore; et te servante custodiatur in mente.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options