Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
V. Deus ✝ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Hymnus.
Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiae,
Dulcis parens clementiae,
Tu nos ab hoste protege,
Et mortis hora suscipe.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu,
Ih sempiterna saecula.
Amen.
Ant. Ecce ancilla Domini,
Psalmus 125 [1]
125:1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion: * facti sumus sicut consoláti:
125:2 Tunc replétum est gáudio os nostrum: * et lingua nostra exsultatióne.
125:3 Tunc dicent inter gentes: * Magnificávit Dóminus fácere cum eis.
125:4 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: * facti sumus lætántes.
125:5 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, * sicut torrens in Austro.
125:6 Qui séminant in lácrimis, * in exsultatióne metent.
125:7 Eúntes ibant et flebant, * mitténtes sémina sua.
125:8 Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, * portántes manípulos suos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 126 [2]
126:1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, * in vanum laboravérunt qui ædíficant eam.
126:2 Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat qui custódit eam.
126:3 Vanum est vobis ante lucem súrgere: * súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris.
126:4 Cum déderit diléctis suis somnum: * ecce heréditas Dómini fílii: merces, fructus ventris.
126:5 Sicut sagíttæ in manu poténtis: * ita fílii excussórum.
126:6 Beátus vir, qui implévit desidérium suum ex ipsis: * non confundétur cum loquétur inimícis suis in porta.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 127 [3]
127:1 Beáti, omnes, qui timent Dóminum, * qui ámbulant in viis ejus.
127:2 Labóres mánuum tuárum quia manducábis: * beátus es, et bene tibi erit.
127:3 Uxor tua sicut vitis abúndans, * in latéribus domus tuæ.
127:4 Fílii tui sicut novéllæ olivárum, * in circúitu mensæ tuæ.
127:5 Ecce, sic benedicétur homo, * qui timet Dóminum.
127:6 Benedícat tibi Dóminus ex Sion: * et vídeas bona Jerúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ.
127:7 Et vídeas fílios filiórum tuórum, * pacem super Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ecce ancilla Domini, * fiat mihi secundum verbum tuum
Capitulum
Isa 7:14-15
Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
R. Deo grátias.
V. Angelus Domini nuntiavit Mariae.
R. Et concepit de Spiritu sancto.
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Oremus.
Famulorum tuorum, quaesumus Domine, delictis ignosce: ut qui tibi placere de actibus nostris non valemus, Genitricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|