Feria Secunda infra Hebdomadam Passionis ~ Feria major


Vespera    03-26-2012

Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Nos qui vívimus, benedícimus Dómino
Psalmus 113 [1]
113:1 In éxitu Israël de Ægýpto, * domus Jacob de pópulo bárbaro:
113:2 Facta est Judæa sanctificátio ejus, * Israël potéstas ejus.
113:3 Mare vidit, et fugit: * Jordánis convérsus est retrórsum.
113:4 Montes exsultavérunt ut aríetes, * et colles sicut agni óvium.
113:5 Quid est tibi, mare, quod fugísti: * et tu, Jordánis, quia convérsus es retrórsum?
113:6 Montes, exsultástis sicut aríetes, * et colles, sicut agni óvium.
113:7 A fácie Dómini mota est terra, * a fácie Dei Jacob.
113:8 Qui convértit petram in stagna aquárum, * et rupem in fontes aquárum.
113:9 Non nobis, Dómine, non nobis: * sed nómini tuo da glóriam.
113:10 Super misericórdia tua, et veritáte tua: * nequándo dicant gentes: Ubi est Deus eórum?
113:11 Deus autem noster in cælo: * ómnia quæcúmque vóluit, fecit.
113:12 Simulácra géntium argéntum, et aurum, * ópera mánuum hóminum.
113:13 Os habent, et non loquéntur: * óculos habent, et non vidébunt.
113:14 Aures habent, et non áudient: * nares habent, et non odorábunt.
113:15 Manus habent, et non palpábunt: pedes habent, et non ambulábunt: * non clamábunt in gútture suo.
113:16 Símiles illis fiant qui fáciunt ea: * et omnes qui confídunt in eis.
113:17 Domus Israël sperávit in Dómino: * adjútor eórum et protéctor eórum est,
113:18 Domus Aaron sperávit in Dómino: * adjútor eórum et protéctor eórum est,
113:19 Qui timent Dóminum, speravérunt in Dómino: * adjútor eórum et protéctor eórum est.
113:20 Dóminus memor fuit nostri: * et benedíxit nobis:
113:21 Benedíxit dómui Israël: * benedíxit dómui Aaron.
113:22 Benedíxit ómnibus, qui timent Dóminum, * pusíllis cum majóribus.
113:23 Adjíciat Dóminus super vos: * super vos, et super fílios vestros.
113:24 Benedícti vos a Dómino, * qui fecit cælum, et terram.
113:25 Cælum cæli Dómino: * terram autem dedit fíliis hóminum.
113:26 Non mórtui laudábunt te, Dómine: * neque omnes, qui descéndunt in inférnum.
113:27 Sed nos qui vívimus, benedícimus Dómino, * ex hoc nunc et usque in sæculum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Nos qui vívimus, benedícimus Dómino
Ant. Inclinávit Dóminus aurem suam mihi
Psalmus 114 [2]
114:1 Diléxi, quóniam exáudiet Dóminus * vocem oratiónis meæ.
114:2 Quia inclinávit aurem suam mihi: * et in diébus meis invocábo.
114:3 Circumdedérunt me dolóres mortis: * et perícula inférni invenérunt me.
114:4 Tribulatiónem et dolórem invéni: * et nomen Dómini invocávi.
114:5 O Dómine, líbera ánimam meam: * miséricors Dóminus, et justus, et Deus noster miserétur.
114:6 Custódiens párvulos Dóminus: * humiliátus sum, et liberávit me.
114:7 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam: * quia Dóminus benefécit tibi.
114:8 Quia erípuit ánimam meam de morte: * óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu.
114:9 Placébo Dómino * in regióne vivórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Inclinávit Dóminus aurem suam mihi
Ant. Crédidi * propter quod locútus sum
Psalmus 115 [3]
115:1 Crédidi, propter quod locútus sum: * ego autem humiliátus sum nimis.
115:2 Ego dixi in excéssu meo: * Omnis homo mendax.
115:3 Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
115:4 Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo.
115:5 Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus: * pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus:
115:6 O Dómine, quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ.
115:7 Dirupísti víncula mea: * tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
115:8 Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus: * in átriis domus Dómini, in médio tui, Jerúsalem.

Psalmus 116 [4]
116:1 Laudáte Dóminum, omnes gentes: * laudáte eum, omnes pópuli:
116:2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: * et véritas Dómini manet in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Crédidi * propter quod locútus sum
Ant. Sæpe * expugnavérunt me a juventúte mea
Psalmus 128 [5]
128:1 Sæpe expugnavérunt me a juventúte mea, * dicat nunc Israël.
128:2 Sæpe expugnavérunt me a juventúte mea: * étenim non potuérunt mihi.
128:3 Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres: * prolongavérunt iniquitátem suam.
128:4 Dóminus justus concídit cervíces peccatórum: * confundántur et convertántur retrórsum omnes, qui odérunt Sion.
128:5 Fiant sicut foenum tectórum: * quod priúsquam evellátur, exáruit:
128:6 De quo non implévit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manípulos cólligit.
128:7 Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos: * benedíximus vobis in nómine Dómini.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sæpe * expugnavérunt me a juventúte mea
Capitulum Responsorium Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
Jer 11:20
Tu autem Dómine Sábaoth qui júdicas juste et probas renes et cor vídeam ultiónem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam Dómine Deus meus.
R. Deo grátias.

R.br. De ore leónis * líbera me Dómine.
R. De ore leónis * líbera me Dómine.
V. Et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
R. Líbera me, Dómine.
R. De ore leónis * líbera me Dómine

Hymnus
Vexilla Regis prodeunt;
Fulget Crucis mystérium,
Qua Vita mortem pértulit,
Et morte vitam protulit.

Quæ vulnerata lanceæ
Mucrone diro, criminum
Ut nos lavaret sórdibus,
Manávit unda et sánguine.

Impléta sunt quæ concinit
David fidéli carmine,
Dicendo natiónibus:
Regnávit a ligno Deus.

Arbor decora et fulgida,
Ornata Régis purpura,
Elécta digno stípite
Tam sancta membra tángere.

Beáta, cujus bráchiis
Prétium pependit sæculi,
Statera facta córporis,
Tulitque prædam tartari.

O Crux, ave, spes única,
Hoc Passiónis témpore
Piis adáuge grátiam,
Reísque dele crímina.

Te, fons salútis, Trínitas,
Collaudet omnis spíritus:
Quibus Crucis victóriam
Largiris, adde præmium.
Amen.

V. Éripe me, Dómine, ab hómine malo.
R. A viro iníquo éripe me.
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Si quis sitit,
(Canticum Mariae * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
1:50 Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Si quis sitit, * veniat ad me, et bibat: et de ventre ejus fluent aquae vivae, dicit Dominus.

Kyrie eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Da, quaesumus Domine, populo tuo salutem mentis et corporis: ut bonis operibus inhaerendo, tua semper mereatur protectione defendi.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options