Officium Defunctorum


Matutinum    03-27-2012

Incipit{omittitur}
Invitatorium {Antiphona Votive}
Ant. Regem, cui omnia vivunt, * Venite adoremus.
Ant. Regem, cui omnia vivunt, * Venite adoremus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem, cui omnia vivunt, * Venite adoremus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Venite adoremus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem, cui omnia vivunt, * Venite adoremus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Venite adoremus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem, cui omnia vivunt, * Venite adoremus.
Ant. Venite adoremus.
Ant. Regem, cui omnia vivunt, * Venite adoremus.
Hymnus{omittitur}
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae et Psalmi Votive}
Nocturn I
Ant. In loco pascuae * ibi me collocavit
Psalmus 22 [1]
22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
22:3 Dedúxit me super sémitas iustítiæ, * propter nomen suum.
22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
22:5 Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
22:6 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
22:7 Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
22:8 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
22:9 Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. In loco pascuae * ibi me collocavit
Ant. Delicta * iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris Domine
Psalmus 24 [2]
24:1 Ad te Dómine, levávi ánimam meam: * Deus meus, in te confído, non erubéscam.
24:2 Neque irrídeant me inimíci mei: * étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
24:3 Confundántur omnes iníqua agéntes * supervácue.
24:4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: * et sémitas tuas édoce me.
24:5 Dírige me in veritáte tua, et doce me: * quia tu es, Deus, salvátor meus, et te sustínui tota die.
24:6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum tuárum, quæ a sæculo sunt.
24:7 Delícta iuventútis meæ, * et ignorántias meas ne memíneris.
24:7 Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu: * propter bonitátem tuam, Dómine.
24:8 Dulcis et rectus Dóminus: * propter hoc legem dabit delinquéntibus in via.
24:9 Díriget mansuétos in iudício: * docébit mites vias suas.
24:10 Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, * requiréntibus testaméntum eius et testimónia eius.
24:11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: * multum est enim.
24:12 Quis est homo qui timet Dóminum? * legem státuit ei in via, quam elégit.
24:13 Ánima eius in bonis demorábitur: * et semen eius hereditábit terram.
24:14 Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum: * et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis.
24:15 Óculi mei semper ad Dóminum: * quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.
24:16 Réspice in me, et miserére mei: * quia únicus et pauper sum ego.
24:17 Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: * de necessitátibus meis érue me.
24:18 Vide humilitátem meam, et labórem meum: * et dimítte univérsa delícta mea.
24:19 Réspice inimícos meos quóniam multiplicáti sunt, * et ódio iníquo odérunt me.
24:20 Custódi ánimam meam, et érue me: * non erubéscam quóniam sperávi in te.
24:21 Innocéntes et recti adhæsérunt mihi: * quia sustínui te.
24:22 Líbera, Deus, Israël, * ex ómnibus tribulatiónibus suis.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Delicta * iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris Domine
Ant. Credo videre * bona Domini in terra viventium
Psalmus 26 [3]
26:1 Dóminus illuminátio mea, et salus mea, * quem timébo?
26:2 Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo?
26:3 Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas:
26:4 Qui tríbulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
26:5 Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum.
26:6 Si exsúrgat advérsum me prælium, * in hoc ego sperábo.
26:6 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ:
26:6 Ut vídeam voluptátem Dómini, * et vísitem templum eius.
26:6 Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo: * in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.
26:6 In petra exaltávit me: * et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos.
26:6 Circuívi, et immolávi in tabernáculo eius hóstiam vociferatiónis: * cantábo, et psalmum dicam Dómino.
26:7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: * miserére mei, et exáudi me.
26:8 Tibi dixit cor meum, exquisívit te fácies mea: * fáciem tuam, Dómine, requíram.
26:9 Ne avértas fáciem tuam a me: * ne declínes in ira a servo tuo.
26:10 Adiútor meus esto: * ne derelínquas me, neque despícias me, Deus, salutáris meus.
26:11 Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me: * Dóminus autem assúmpsit me.
26:12 Legem pone mihi, Dómine, in via tua: * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
26:13 Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me: * quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
26:14 Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium.
26:14 Exspécta Dóminum, viríliter age: * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Credo videre * bona Domini in terra viventium
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Lectio 4
Iob 13:22-28
22 Responde mihi:
23 Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi.
24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?
25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:
26 Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae.
27 Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti:
28 Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.

R. Memento mei Deus, quia ventus est vita mea,
* Nec aspiciat me visus hominis.
V. De profundis clamavi ad te Domine: Domine exaudi vocem meam.
R. Nec aspiciat me visus hominis.

Lectio 5
Iob 14:1-6
1 Homo, natus de muliere, brevi vivens témpore, replétur multis misériis.
2 Qui quasi flos egréditur et contéritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu pérmanet.
3 Et dignum ducis super huiuscémodi aperire óculos tuos, et adducere eum tecum in iudícium?
4 Quis potest fácere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es?
5 Breves dies hóminis sunt, númerus mensium eius apud te est: constituísti términos eius, qui præteriri non póterunt.
6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optáta véniat, sicut mercenarii, dies eius.

R. Hei mihi Domine, quia peccavi nimis in vita mea: Quid faciam, miser? ubi fugiam, nisi ad te Deus meus?
* Miserere mei, dum veneris in novissimo die.
V. Anima mea turbata est valde, sed tu Domine succurre ei.
R. Miserere mei, dum veneris in novissimo die.

Lectio 6
Iob 14:13-16
13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
14 Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea.
15 Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
16 Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis.

R. Ne recorderis peccata mea Domine
* Dum veneris iudicare saeculum per ignem.
V. Dirige Domine Deus meus in conspectu tuo viam meam.
R. Dum veneris iudicare saeculum per ignem.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.
R. Dum veneris iudicare saeculum per ignem.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {Votive}
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.

V. A porta ínferi.
R. Erue, Dómine, ánimas eórum.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
secunda 'Domine, exaudi' omittitur

Orémus.
Fidelium, Deus, ómnium conditor et redemptor, animábus famulórum famularumque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Requiem aeternam dona eis Domine.
R. Et lux perpetua luceat eis.
V. Requiescant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Vesperae   

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options