Officium parvum Beatae Mariae Virginis ~ Simplex


Sexta    03-27-2012

Software error:

Malformed UTF-8 character (fatal) at /home1/lzkissne/public_html/divinumofficium/cgi-bin/horas/horas.pl line 1171.

For help, please send mail to the webmaster (webmaster@divinumofficium.lzkiss.net), giving this error message and the time and date of the error.

Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
V. Deus in adjutorium.

Hymnus
Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.

Maria Mater gratiae,
Dulcis Parens clementiae,
Tu nos ab hoste protege,
Et mortis hora suscipe.

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna saecula.
Amen.

Ant. In odorem

Psalmus 123 [1]
123:1 Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israël: * nisi quia Dóminus erat in nobis,
123:2 Cum exsúrgerent hómines in nos, * forte vivos deglutíssent nos:
123:3 Cum irascerétur furor eórum in nos, * fórsitan aqua absorbuísset nos.
123:4 Torréntem pertransívit ánima nostra: * fórsitan pertransísset ánima nostra aquam intolerábilem.
123:5 Benedíctus Dóminus * qui non dedit nos in captiónem déntibus eórum.
123:6 Ánima nostra sicut passer erépta est * de láqueo venántium:
123:7 Láqueus contrítus est, * et nos liberáti sumus.
123:8 Adjutórium nostrum in nómine Dómini, * qui fecit cælum et terram.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 124 [2]
124:1 Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: * non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Jerúsalem.
124:2 Montes in circúitu ejus: * et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
124:3 Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem justórum: * ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas.
124:4 Bénefac, Dómine, bonis, * et rectis corde.
124:5 Declinántes autem in obligatiónes addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem: * pax super Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In odorem * unguentorum tuorum currimus: adolescentulae dilexerunt te nimis.

Capitulum
Sir 24:16
Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea.
R. Deo grátias.

V. Benedicta tu in mulieribus.
R. Et benedictus fructus ventris tui.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Oremus.
Concede misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium: ut qui sanctae Dei Genitricis memoriam agimus, intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus.
Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.