Incipit
V. Deus ✝ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
|
Hymnus
Jam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.
Línguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.
Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.
Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.
* Deo Patri sit glória,
Ejúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Líbera me Dómine,
Psalmus 22 [1]
22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
22:3 Dedúxit me super sémitas justítiæ, * propter nomen suum.
22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
22:5 Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
22:6 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
22:7 Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
22:8 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
22:9 Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 71(1-8) [2]
71:1 Deus, judícium tuum regi da: * et justítiam tuam fílio regis:
71:2 Judicáre pópulum tuum in justítia, * et páuperes tuos in judício.
71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles justítiam.
71:4 Judicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
71:7 Oriétur in diébus ejus justítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 71(9-20) [3]
71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci ejus terram lingent.
71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adjútor.
71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus ejus: * et florébunt de civitáte sicut foenum terræ.
71:17 Sit nomen ejus benedíctum in sæcula: * ante solem pérmanet nomen ejus.
71:18 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
71:19 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
71:20 Et benedíctum nomen majestátis ejus in ætérnum: * et replébitur majestáte ejus omnis terra: fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 97 [4]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:2 Salvávit sibi déxtera ejus: * et bráchium sanctum ejus.
97:3 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
97:4 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:5 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:6 Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:7 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:8 Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
97:10 Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Líbera me Dómine, * et pone me juxta te et cujúsvis manus pugnet contra me.
|
Capitulum Responsorium Versus {ex Psalterio secundum temporum}
Zach 8:19
Pacem et veritátem dilígite, ait Dóminus omnípotens.
R. Deo grátias.
R.br. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
V. Qui sedes ad déxteram Pátris,
R. Miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
V. Exsúrge, Christe, ádjuva nos.
R. Et líbera nos propter nomen tuum.
|
Orationes
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinemus peccátum, sed semper ad tuam justítiam faciéndam nostra procedant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
|
Martyrologium (anticipated)
Tertio Kalendas Aprilis Luna sexta Anno 2012 Domini
Commemoratio septem dolorum beatissimae Virginis Mariae.
Romae, via Appia, passio beati Quirini Tribuni, patris sanctae Balbinae Virginis, qui a beato Alexandro Papa, quem habebat in custodia, cum omni domo sua baptizatus est; atque, sub Hadriano Imperatore, cum esset traditus Aureliano Judici, et in fidei confessione persisteret, invictus Christi miles, post linguae abscissionem, equulei suspensionem, manuumque ac pedum detruncationem, martyrii agonem gladio consummavit.
Thessalonicae natalis sanctorum Martyrum Domnini, Victoris et Sociorum.
Constantinopoli commemoratio sanctorum plurimorum Martyrum catholicae communionis, quos, Constantii tempore, Macedonius haeresiarcha, inauditis tormentorum generibus cruciatos, occidit; nam, inter cetera, fidelium mulierum ubera inter compressa arcarum labra dissecuit, et candenti ferro combussit.
In castro Silvanectensi, in Gallia, depositio sancti Reguli, Arelatensis Episcopi.
Aureliae, in Gallia, sancti Pastoris Episcopi.
Syracusis, in Sicilia, sancti Zosimi, Episcopi et Confessoris.
In monte Sina sancti Joannis Climaci Abbatis.
Aquileriae, in Hispania, sancti Petri Regalati, in urbe Vallisoletana orti, Sacerdotis ex Ordine Minorum et Confessoris, regularis disciplinae in Hispaniae coenobiis restitutoris; quem Benedictus Decimus quartus, Pontifex Maximus, Sanctorum fastis adscripsit.
Apud Aquinum sancti Clinii Confessoris.
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
R. Deo grátias.
|
V. Pretiósa in conspéctu Dómini.
R. Mors Sanctórum ejus.
Sancta María et omnes Sancti intercedant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adjuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Orémus.
Dirigere et sanctificare, regere et gubernare dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliante, salvi et liberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Iube Dómine benedícere.
Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens. Amen.
|
Lectio brevis {ex Psalterio secundum temporum}
Isa 50:6-7
Fáciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me. Dóminus Deus auxiliator meus, et ídeo non sum confúsus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
|
Conclusio
V. Adjutórium nóstrum ✝ in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Benedícite.
R. Deus.
V. Dóminus nos benedícat, ✝ et ab omni malo defendat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|