S. Justini Martyris ~ Duplex
Tempora: Sabbato infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ

Ad Matutinum    04-14-2018

Incipit
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Exsúltent in Dómino sancti, * Allelúja.
Ant. Exsúltent in Dómino sancti, * Allelúja.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Exsúltent in Dómino sancti, * Allelúja.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Allelúja.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Exsúltent in Dómino sancti, * Allelúja.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Allelúja.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Exsúltent in Dómino sancti, * Allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúja.
Ant. Exsúltent in Dómino sancti, * Allelúja.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Deus tuórum mílitum
Sors, et córona, prǽmium,
Laudes canéntes Mártyris
Absólve nexu críminis.

Hic nempe mundi gáudia,
Et blanda fraudum pábula
Imbúta felle députans,
Pervénit ad cæléstia.

Pœnas cucúrrit fórtiter,
Et sústulit viríliter,
Fundénsque pro te sánguinem,
Ætérna dona póssidet.

Ob hoc precátu súpplici
Te póscimus, piíssime;
In hoc triúmpho Mártyris
Dimítte noxam sérvulis.

Deo Patri sit glória,
Et Fílio, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paráclito,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Allelúja, * allelúja, allelúja.
Psalmus 104(1-15) [1]
104:1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: * annuntiáte inter gentes ópera ejus.
104:2 Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília ejus.
104:3 Laudámini in nómine sancto ejus: * lætétur cor quæréntium Dóminum.
104:4 Quǽrite Dóminum, et confirmámini: * quǽrite fáciem ejus semper.
104:5 Mementóte mirabílium ejus, quæ fecit: * prodígia ejus, et judícia oris ejus.
104:6 Semen Ábraham, servi ejus: * fílii Jacob, elécti ejus.
104:7 Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra judícia ejus.
104:8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in mille generatiónes:
104:9 Quod dispósuit ad Ábraham: * et juraménti sui ad Isaac:
104:10 Et státuit illud Jacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum ætérnum:
104:11 Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis vestræ.
104:12 Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ ejus:
104:13 Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum álterum.
104:14 Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
104:15 Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte malignári.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 104(16-27) [2]
104:16 Et vocávit famem super terram: * et omne firmaméntum panis contrívit.
104:17 Misit ante eos virum: * in servum venúmdatus est Joseph.
104:18 Humiliavérunt in compédibus pedes ejus, ferrum pertránsiit ánimam ejus * donec veníret verbum ejus.
104:19 Elóquium Dómini inflammávit eum: * misit rex, et solvit eum; princeps populórum, et dimísit eum.
104:21 Constítuit eum dóminum domus suæ: * et príncipem omnis possessiónis suæ:
104:22 Ut erudíret príncipes ejus sicut semetípsum: * et senes ejus prudéntiam docéret.
104:23 Et intrávit Israël in Ægýptum: * et Jacob áccola fuit in terra Cham.
104:24 Et auxit pópulum suum veheménter: * et firmávit eum super inimícos ejus.
104:25 Convértit cor eórum ut odírent pópulum ejus: * et dolum fácerent in servos ejus.
104:26 Misit Móysen, servum suum: * Aaron, quem elégit ipsum.
104:27 Pósuit in eis verba signórum suórum: * et prodigiórum in terra Cham.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 104(28-45) [3]
104:28 Misit ténebras, et obscurávit: * et non exacerbávit sermónes suos.
104:29 Convértit aquas eórum in sánguinem: * et occídit pisces eórum.
104:30 Édidit terra eórum ranas: * in penetrálibus regum ipsórum.
104:31 Dixit, et venit cœnomyía: * et cínifes in ómnibus fínibus eórum.
104:32 Pósuit plúvias eórum grándinem: * ignem comburéntem in terra ipsórum.
104:33 Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum: * et contrívit lignum fínium eórum.
104:34 Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cujus non erat númerus:
104:35 Et comédit omne fænum in terra eórum: * et comédit omnem fructum terræ eórum.
104:36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum: * primítias omnis labóris eórum.
104:37 Et edúxit eos cum argénto et auro: * et non erat in tríbubus eórum infírmus.
104:38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum: * quia incúbuit timor eórum super eos.
104:39 Expándit nubem in protectiónem eórum: * et ignem ut lucéret eis per noctem.
104:40 Petiérunt, et venit cotúrnix: * et pane cæli saturávit eos.
104:41 Dirúpit petram et fluxérunt aquæ: * abiérunt in sicco flúmina;
104:42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui: * quod hábuit ad Ábraham, púerum suum.
104:43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * et eléctos suos in lætítia.
104:44 Et dedit illis regiónes géntium: * et labóres populórum possedérunt:
104:45 Ut custódiant justificatiónes ejus, * et legem ejus requírant.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Deus regeneravit nos in spem vivam, allelúja.
R. Per resurrectiónem Jesu Christi ex mórtuis, allelúja.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De Actibus Apostolórum
Act. 10:1-8
1 Vir autem quidam erat in Cæsaréa, nómine Cornélius, centúrio cohórtis quæ dícitur Itálica,
2 Religiósus, ac timens Deum cum omni domo sua, fáciens eleemósynas multas plebi, et déprecans Deum semper.
3 Is vidit in visu maniféste, quasi hora diéi nona, ángelum Dei introëúntem ad se, et dicéntem sibi: Cornéli.
4 At ille íntuens eum, timóre corréptus, dixit: Quid est, dómine? Dixit autem illi: Oratiónes tuæ et eleemósynæ tuæ ascendérunt in memóriam in conspéctu Dei.
5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accérsi Simónem quemdam, qui cognominátur Petrus:
6 Hic hospitátur apud Simónem quemdam coriárium, cuius est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te opórteat fácere.
7 Et cum discessísset ángelus qui loquebátur illi, vocávit duos domésticos suos, et mílitem metuéntem Dóminum ex his qui illi parébant.
8 Quibus cum narrásset ómnia, misit illos in Joppen.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Christus resúrgens ex mórtuis, jam non móritur, mors illi ultra non dominábitur: quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel:
* Quod autem vivit, vivit Deo, allelúja, allelúja.
V. Mórtuus est semel propter delícta nostra, et resurréxit propter justificatiónem nostram.
R. Quod autem vivit, vivit Deo, allelúja, allelúja.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Act. 10:9-17
9 Póstera autem die, iter illis faciéntibus, et appropinquántibus civitáti, ascéndit Petrus in superióra ut oráret circa horam sextam.
10 Et cum esuríret, vóluit gustáre. Parántibus autem illis, cécidit super eum mentis excéssus:
11 Et vidit cælum apértum, et descéndens vas quoddam, velut línteum magnum, quátuor inítiis submítti de cælo in terram,
12 In quo erant ómnia quadrupédia, et serpéntia terræ, et volatília cæli.
13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occíde, et mandúca.
14 Ait autem Petrus: Absit Dómine, quia nunquam manducávi omne commúne et immúndum.
15 Et vox íterum secúndo ad eum: Quod Deus purificávit, tu commúne ne díxeris.
16 Hoc autem factum est per ter: et statim recéptum est vas in cælum.
17 Et dum intra se hæsitáret Petrus quidnam esset vísio quam vidísset, ecce viri qui missi erant a Cornélio, inquiréntes domum Simónis astitérunt ad iánuam.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Surréxit pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis, et pro grege suo mori dignátus est:
* Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Etenim Pascha nostrum immolátus est Christus.
R. Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Act. 10:34-41
34 Apériens autem Petrus os suum, dixit: In veritáte cómperi quia non est personárum accéptor Deus;
35 Sed in omni gente qui timet eum, et operátur justítiam, accéptus est illi.
36 Verbum misit Deus fíliis Israël, annúntians pacem per Jesum Christum (hic est ómnium Dóminus).
37 Vos scitis quod factum est verbum per univérsam Judǽam: incípiens enim a Galilǽa post baptísmum quod prædicávit Joánnes,
38 Jesum a Názareth: quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto, et virtúte, qui pertránsiit benefaciéndo, et sanándo omnes oppréssos a diábolo, quóniam Deus erat cum illo.
39 Et nos testes sumus ómnium quæ fecit in regióne Judæórum, et Jerúsalem, quem occidérunt suspendéntes in ligno.
40 Hunc Deus suscitávit tértia die, et dedit eum maniféstum fíeri,
41 Non omni pópulo, sed téstibus præordinátis a Deo: nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo postquam resurréxit a mórtuis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperíre librum, et sólvere septem signácula ejus:
* Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem.
R. Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Allelúja, allelúja, allelúja.
Nocturn II.
Ant. Allelúja, * allelúja, allelúja.
Psalmus 105(1-15) [4]
105:1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
105:2 Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes ejus?
105:3 Beáti, qui custódiunt judícium, * et fáciunt justítiam in omni témpore.
105:4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: * vísita nos in salutári tuo:
105:5 Ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia gentis tuæ: * ut laudéris cum hereditáte tua.
105:6 Peccávimus cum pátribus nostris: * injúste égimus, iniquitátem fécimus.
105:7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: * non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ.
105:7 Et irritavérunt ascendéntes in mare, * Mare Rubrum.
105:8 Et salvávit eos propter nomen suum: * ut notam fáceret poténtiam suam.
105:9 Et incrépuit Mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
105:10 Et salvávit eos de manu odiéntium: * et redémit eos de manu inimíci.
105:11 Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit.
105:12 Et credidérunt verbis ejus: * et laudavérunt laudem ejus.
105:13 Cito fecérunt, oblíti sunt óperum ejus: * et non sustinuérunt consílium ejus.
105:14 Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto: * et tentavérunt Deum in inaquóso.
105:15 Et dedit eis petitiónem ipsórum: * et misit saturitátem in ánimas eórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 105(16-31) [5]
105:16 Et irritavérunt Moysen in castris: * Aaron, sanctum Dómini.
105:17 Apérta est terra, et deglutívit Dathan: * et opéruit super congregatiónem Abíron.
105:18 Et exársit ignis in synagóga eórum * flamma combússit peccatóres.
105:19 Et fecérunt vítulum in Horeb * et adoravérunt scúlptile.
105:20 Et mutavérunt glóriam suam * in similitúdinem vítuli comedéntis fænum.
105:21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in Ægýpto, mirabília in terra Cham: terribília in Mari Rubro.
105:23 Et dixit ut dispérderet eos: * si non Móyses, eléctus ejus, stetísset in confractióne in conspéctu ejus:
105:24 Ut avérteret iram ejus ne dispérderet eos: * et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem:
105:25 Non credidérunt verbo ejus, et murmuravérunt in tabernáculis suis: * non exaudiérunt vocem Dómini.
105:26 Et elevávit manum suam super eos: * ut prostérneret eos in desérto:
105:27 Et ut deíceret semen eórum in natiónibus: * et dispérgeret eos in regiónibus.
105:28 Et initiáti sunt Beélphegor: * et comedérunt sacrifícia mortuórum.
105:29 Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis: * et multiplicáta est in eis ruína.
105:30 Et stetit Phínees, et placávit: * et cessávit quassátio.
105:31 Et reputátum est ei in justítiam: * in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 105(32-48) [6]
105:32 Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis: * et vexátus est Móyses propter eos: quia exacerbavérunt spíritum ejus.
105:33 Et distínxit in lábiis suis: * non disperdidérunt gentes, quas dixit Dóminus illis.
105:35 Et commísti sunt inter gentes, et didicérunt ópera eórum: et serviérunt sculptílibus eórum: * et factum est illis in scándalum.
105:37 Et immolavérunt fílios suos, * et fílias suas dæmóniis.
105:38 Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
105:39 Et infécta est terra in sanguínibus, et contamináta est in opéribus eórum: * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
105:40 Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum: * et abominátus est hereditátem suam.
105:41 Et trádidit eos in manus géntium: * et domináti sunt eórum qui odérunt eos.
105:42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum: * sæpe liberávit eos.
105:43 Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo: * et humiliáti sunt in iniquitátibus suis.
105:44 Et vidit, cum tribularéntur: * et audívit oratiónem eórum.
105:45 Et memor fuit testaménti sui: * et pœnítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
105:46 Et dedit eos in misericórdias * in conspéctu ómnium qui céperant eos.
105:47 Salvos nos fac, Dómine, Deus noster: * et cóngrega nos de natiónibus:
105:47 Ut confiteámur nómini sancto tuo: * et gloriémur in laude tua.
105:48 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúja.
R. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúja.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Justínus, Prisci fílius, ex Græco genere Flaviæ Neápolis in Syria Palæstina natus, adolescéntiam in litterárum ómnium stúdiis transegit. Vir factus adeo philosophíæ amóre correptus est, ut ad veritátem assequéndam, quotquot aderant, philosophórum sectis nomen déderit, eorúmque præcépta scrutátus sit. Cum in his fallacem tantum sapiéntiam errorémque reperísset, superna illustratióne per senem quemdam ignotum aspectuque venerábilem edoctus, veræ christianæ fídei philosophíam amplexus est. Hinc sacræ Scripturæ libros diu noctuque præ mánibus habens, ita ex eórum meditatióne divinus ignis in ánima ejus exársit, ut ea qua pollébat eruditiónis vi, eminentem Jesu Christi sciéntiam adeptus, plurima conscripserit volúmina ad christiánam fidem exponéndam magisque propagandam.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Lux perpétua lucébit Sanctis tuis, Dómine,
* Et ætérnitas témporum, allelúja, allelúja.
V. Lætítia sempitérna erit super cápita eórum: gáudium et exsultatiónem obtinébunt.
R. Et ætérnitas témporum, allelúja, allelúja.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Inter præclaríssima Justini ópera binæ eminent fídei christianæ apologíæ, quas cum coram senatu, imperatóribus Antonino Pio ejúsque fíliis nec non Marco Antonino Vero et Lucio Aurelio Cómmodo Christi ásseclas sævíssime divexántibus, porrexísset, eamdemque fidem disputándo strenue propugnasset, obtinuit, ut a Christianórum cæde publico príncipum edícto temperátum fúerit. Verum Justino haud parcitum est. Nam Crescéntis cynici, cujus vitam et mores nefarios redargúerat, insídiis accusatus, a satellítibus comprehénsus est. Adductus autem ad Romæ præsidem nómine Rústicum, cum hic ab eo quæsivísset, quænam essent Christianórum præcépta, hanc bonam confessiónem coram multis testibus conféssus est: Rectum dogma, quod nos christiáni hómines cum pietáte servamus, hoc est: ut Deum unum existimémus Factórem atque Creatórem ómnium quæ vidéntur, quæque córporeis óculis non cernúntur; et Dóminum Jesum Christum Dei Fílium confiteámur, olim a prophétis prænuntiátum, qui et humani generis Judex ventúrus est.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. In servis suis, allelúja,
* Consolábitur Deus, allelúja.
V. Judicábit Dóminus pópulum suum, et in servis suis.
R. Consolábitur Deus, allelúja.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Quóniam Justinus in prima sua apología exposúerat quómodo Christiáni convenírent ad Sacra celebranda, et quænam fúerint sacri hujus convéntus mysteria, ad repelléndas ethnicórum calumnias; exquisívit ab eo præses, in quonam loco conveníret ipse et ceteri hujus Urbis Christifidéles. Justinus autem réticens convéntuum loca, ne sancta et fratres próderet cánibus, domicílium tantum suum indicávit, ubi manére et discípulos excólere solébat penes célebrem títulum Pastoris in ædibus Pudéntis. Demum præses optiónem ei dedit vel ut diis sacrificaret, vel per totum corpus flagellis cædi perferret. Cum invictus fídei vindex assereret se in votis semper habuísse cruciátus pérpeti propter Dóminum Jesum Christum, a quo magnam in cælis mercédem cónsequi expectabat, præses in eum capitálem senténtiam pronuntiávit. Itaque mirábilis philósophus Deum collaudans, post vérbera, fuso pro Christo sánguine, glorióso martyrio coronátus est. Quidam vero fidéles clam illíus sustulérunt corpus, et in loco idoneo condidérunt. Leo décimus tertius Póntifex maximus ejúsdem Offícium et Missam ab univérsa Ecclésia celebrári præcepit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Fíliæ Jerúsalem, veníte et vidéte Mártyres cum corónis, quibus coronávit eos Dóminus
* In die solemnitátis et lætítiæ, allelúja.
V. Quóniam confortávit seras portárum tuárum, benedíxit fílios tuos in te.
R. In die solemnitátis et lætítiæ, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In die solemnitátis et lætítiæ, allelúja.
Nocturn III.
Ant. Allelúja, * allelúja, allelúja.
Psalmus 106(1-14) [7]
106:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
106:2 Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci: * et de regiónibus congregávit eos:
106:3 A solis ortu, et occásu: * ab aquilóne, et mari.
106:4 Erravérunt in solitúdine in inaquóso: * viam civitátis habitáculi non invenérunt.
106:5 Esuriéntes, et sitiéntes: * ánima eórum in ipsis defécit.
106:6 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
106:7 Et dedúxit eos in viam rectam: * ut irent in civitátem habitatiónis.
106:8 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
106:9 Quia satiávit ánimam inánem: * et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
106:10 Sedéntes in ténebris, et umbra mortis: * vinctos in mendicitáte et ferro.
106:11 Quia exacerbavérunt elóquia Dei: * et consílium Altíssimi irritavérunt.
106:12 Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec fuit qui adjuváret.
106:13 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
106:14 Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis: * et víncula eórum disrúpit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 106(15-30) [8]
106:15 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
106:16 Quia contrívit portas ǽreas: * et vectes férreos confrégit.
106:17 Suscépit eos de via iniquitátis eórum: * propter injustítias enim suas humiliáti sunt.
106:18 Omnem escam abomináta est ánima eórum: * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
106:19 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
106:20 Misit verbum suum, et sanávit eos: * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
106:21 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
106:22 Et sacríficent sacrifícium laudis: * et annúntient ópera ejus in exsultatióne.
106:23 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis.
106:24 Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília ejus in profúndo.
106:25 Dixit, et stetit spíritus procéllæ: * et exaltáti sunt fluctus ejus.
106:26 Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: * ánima eórum in malis tabescébat.
106:27 Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius: * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
106:28 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
106:29 Et státuit procéllam ejus in auram: * et siluérunt fluctus ejus.
106:30 Et lætáti sunt quia siluérunt: * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 106(31-43) [9]
106:31 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
106:32 Et exáltent eum in ecclésia plebis: * et in cáthedra seniórum laudent eum.
106:33 Pósuit flúmina in desértum: * et éxitus aquárum in sitim.
106:34 Terram fructíferam in salsúginem: * a malítia inhabitántium in ea.
106:35 Pósuit desértum in stagna aquárum: * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
106:36 Et collocávit illic esuriéntes: * et constituérunt civitátem habitatiónis.
106:37 Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas: * et fecérunt fructum nativitátis.
106:38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: * et juménta eórum non minorávit.
106:39 Et pauci facti sunt: * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et dolóre.
106:40 Effúsa est contémptio super príncipes: * et erráre fecit eos in ínvio, et non in via.
106:41 Et adjúvit páuperem de inópia: * et pósuit sicut oves famílias.
106:42 Vidébunt recti, et lætabúntur: * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
106:43 Quis sápiens et custódiet hæc? * et intélleget misericórdias Dómini.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúja.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúja.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 12:2-8
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil opertum est, quod non revelétur; neque abscónditum, quod non sciátur. Et réliqua.

Homilía sancti Joánnis Chrysostomi.
Homilia in cap. x Matth. v. 26. et seq.
Nihil est opertum quod non revelábitur, nec occultum quod non sciétur. Quod autem dicit, hujúsmodi est: Sufficit quidem vobis ad consolatiónem, si ego Magister et Dóminus consors sim conviciórum. Si vero adhuc doletis hæc audiéntes, illud quoque animo reputate, vos non multum póstea ab hac suspicióne liberátum iri. Cur enim id ægre fertis? quia præstigiatores et deceptores vos vocant? At paululum exspectáte, et servatores benefactoresque orbis vos prædicábunt omnes. At enim tempus illa ómnia, quæ subobscura erant, revelabit, et illórum calumniam déteget, virtutémque vestram conspicuam reddet. Cum enim ex rebus ipsis comprobabímini salvatores esse et benefici, et omni virtúte conspicui, illórum dictis hómines non attendent, sed rei veritáti; ac illi quidam sycophantæ, mendáces, malédici, vos vero ipso sole splendidióres deprehendémini. Multum quippe témporis spatium vos notos reddet, prædicabit, et tuba clariórem emíttet vocem, vestræque virtútis testes univérsos hómines exhibétur. Ne ítaque ea, quæ nunc dicúntur, vos dejíciant, sed spes futurórum bonórum érigat. Non possunt enim ea, quæ ad vos spectant, occultári.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ego sum vitis vera, et vos pálmites:
* Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúja, allelúja.
V. Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos.
R. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúja, allelúja.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Cujus festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 8
Deínde, postquam illos omni angore, timóre et sollicitúdine liberávit, et probris ómnibus superióres réddidit, demum illos opportune de libertáte prædicándi allóquitur; nam dicit: Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine; et quod in aure audítis, prædicate super tecta. Quamquam non erant ténebræ cum hæc diceret, neque ad aurem loquebátur: sed hæc hyperbólice dicta sunt. Quia enim solos alloquebátur, et in parvo Palæstinæ angulo, ídeo dicit, In ténebris et In aure; hunc loquéndi modum cómparans cum loquéndi fiducia, qua illos póstea instructurus erat. Ne in una, duabus tribusque civitátibus, sed per totum orbem prædicate, terram máreque peragrántes, habitátam, non habitátam; ac tyrannis, pópulus, philosophis, rhetóribus cum magna fiducia ómnia dícite. Ideo dixit super tecta et in lúmine; sine ullo subterfugio, et cum omni libertáte.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Cándidi facti sunt Nazarǽi ejus, allelúja: splendórem Deo dedérunt, allelúja:
* Et sicut lac coaguláti sunt, allelúja, allelúja.
V. Candidióres nive, nitidióres lacte, rubicundióres ébore antíquo, sapphíro pulchrióres.
R. Et sicut lac coaguláti sunt, allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et sicut lac coaguláti sunt, allelúja, allelúja.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Commemoratio de sanctis Mart. Tiburtio, Valeriano et Maximo
Valerianus Romanus nobili genere ortus, Alexandro Sevéro imperatóre, hortatu beátæ Cæcíliæ Vírginis, quam sibi pári nobilitate uxórem desponderat, una cum Tiburtio fratre a sancto Urbano Papa baptizátur. Quos ubi præfectus Urbis Almachius Christiános esse cognóvit, et patrimonio paupéribus distributo, Christianórum córpora sepelire; accersítos gráviter reprehéndit: atque ubi Christum Deum constanter confiténtes, deos autem dæmoniórum inánia simulácra prædicántes videt, virgis cædi jubet. Sed cum verbéribus cogi non possent, ut Jovis simulacrum veneraréntur, immo fortes in fídei veritáte permanérent, ad quartum ab Urbe lápidem secúri feriúntur. Quorum virtútem admirátus Maximus præfecti cubicularius, qui eos ad supplícium perduxerat, Christiánum se esse proféssus est, cum multis præterea præfecti minístris: qui paulo post plumbátis contusi, omnes ex diaboli minístris, Christi Dómini Mártyres evasérunt.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui per stultítiam crucis eminéntem Jesu Christi sciéntiam beátum Justínum Mártyrem mirabíliter docuísti: ejus nobis intercessióne concéde; ut, errórum circumventióne depúlsa, fídei firmitátem consequámur.
Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Monastic
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
Ordo Praedicatorum
1960 Newcalendar
Language 2
Latin
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help