Incipit
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
Psalmus 143(1-8) [1]
143:1 Benedíctus Dóminus, Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, * et dígitos meos ad bellum.
143:2 Misericórdia mea, et refúgium meum: * suscéptor meus, et liberátor meus:
143:3 Protéctor meus, et in ipso sperávi: * qui subdit pópulum meum sub me.
143:4 Dómine, quid est homo, quia innotuísti ei? * aut fílius hóminis, quia réputas eum?
143:5 Homo vanitáti símilis factus est: * dies eius sicut umbra prætéreunt.
143:6 Dómine, inclína cælos tuos, et descénde: * tange montes, et fumigábunt.
143:7 Fúlgura coruscatiónem, et dissipábis eos: * emítte sagíttas tuas, et conturbábis eos.
143:8 Emítte manum tuam de alto, éripe me, et líbera me de aquis multis: * de manu filiórum alienórum.
143:8 Quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 143(9-15) [2]
143:9 Deus, cánticum novum cantábo tibi: * in psaltério decachórdo psallam tibi.
143:10 Qui das salútem régibus: * qui redemísti David, servum tuum, de gládio malígno: éripe me.
143:11 Et érue me de manu filiórum alienórum, quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis:
143:12 Quorum fílii, sicut novéllæ plantatiónes * in iuventúte sua.
143:13 Fíliæ eórum compósitæ: * circumornátæ ut similitúdo templi.
143:14 Promptuária eórum plena, * eructántia ex hoc in illud.
143:15 Oves eórum foetósæ, abundántes in egréssibus suis: * boves eórum crassæ.
143:15 Non est ruína macériæ, neque tránsitus: * neque clamor in platéis eórum.
143:15 Beátum dixérunt pópulum, cui hæc sunt: * beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 144(1-7) [3]
144:1 Exaltábo te, Deus meus, rex: * et benedícam nómini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
144:2 Per síngulos dies benedícam tibi: * et laudábo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
144:3 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * et magnitúdinis eius non est finis.
144:4 Generátio et generátio laudábit ópera tua: * et poténtiam tuam pronuntiábunt.
144:5 Magnificéntiam glóriæ sanctitátis tuæ loquéntur: * et mirabília tua narrábunt.
144:6 Et virtútem terribílium tuórum dicent: * et magnitúdinem tuam narrábunt.
144:7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt: * et iustítia tua exsultábunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 144(8-13) [4]
144:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * pátiens, et multum miséricors.
144:9 Suávis Dóminus univérsis: * et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
144:10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua: * et sancti tui benedícant tibi.
144:11 Glóriam regni tui dicent: * et poténtiam tuam loquéntur:
144:12 Ut notam fáciant fíliis hóminum poténtiam tuam: * et glóriam magnificéntiæ regni tui.
144:13 Regnum tuum regnum ómnium sæculórum: * et dominátio tua in omni generatióne et generatiónem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 144(14-21) [5]
144:14 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis: * et sanctus in ómnibus opéribus suis.
144:15 Allevat Dóminus omnes qui córruunt: * et érigit omnes elísos.
144:16 Óculi ómnium in te sperant, Dómine: * et tu das escam illórum in témpore opportúno.
144:17 Aperis tu manum tuam: * et imples omne ánimal benedictióne.
144:18 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis: * et sanctus in ómnibus opéribus suis.
144:19 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: * ómnibus invocántibus eum in veritáte.
144:20 Voluntátem timéntium se fáciet: * et deprecatiónem eórum exáudiet: et salvos fáciet eos.
144:21 Custódit Dóminus omnes diligéntes se: * et omnes peccatóres dispérdet.
144:21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum: * et benedícat omnis caro nómini sancto eius in sæculum, et in sæculum sæculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
|
Capitulum Hymnus Versus {ex Proprio de Tempore}
1 Pet 2:21-22
Caríssimi: Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia eius. Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore eius.
R. Deo grátias.
Hymnus
Ad regias Agni dapes,
Stolis amícti cándidis,
Post transitum Maris Rubri,
Christo canámus Principi:
Divína cuius cáritas
Sacrum propinat sánguinem,
Almíque membra córporis
Amor sacérdos immolat.
Sparsum cruorem postibus
Vastator horret Ángelus:
Fugitque divisum mare;
Merguntur hostes flúctibus.
Iam Pascha nóstrum Christus est
Paschális idem victima,
Et pura puris mentibus
Sinceritatis azyma.
O vera cæli victima,
Subiécta cui sunt tartara,
Soluta mortis víncula,
Recépta vitæ præmia.
Victor, subactis inferis,
Trophæa Christus éxplicat;
Cæloque apérto, subditum
Regem tenebrárum trahit.
Ut sis perénne mentibus
Paschále, Iesu, gáudium,
A morte dira criminum
Vitæ renatos líbera.
* Deo Patri sit glória,
Et Fílio, qui a mórtuis
Surrexit, ac Paráclito,
In sempitérna sæcula.
Amen.
V. Mane nobiscum Domine, alleluia.
R. Quoniam advesperascit, alleluia.
|
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Ego sum pastor ovium: * ego sum via, veritas, et vita: ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae, alleluia, alleluia.
(Canticum Mariae * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat ✝ * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius.
1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ego sum pastor ovium: * ego sum via, veritas, et vita: ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae, alleluia, alleluia.
|
Preces Feriales{omittitur}
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti: fidelibus tuis perpetuam concede laetitiam: ut quos perpetuae mortis eripuisti casibus, gaudiis facias perfrui sempiternis.
Per eúmdem Dóminum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|