Incipit
V. Dómine, lábia ✠ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus ✝ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Alleluia.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
|
Hymnus {ex Psalterio secundum temporum}
Rex sempiterne Cælitum,
Rerum Creator ómnium,
Æqualis ante sæcula
Semper Parénti Fílius:
Nascénte qui mundo faber
Imaginem vultus tui
Tradens Adamo, nóbilem
Limo jugásti spíritum.
Cum livor et fraus dæmonis
Fœdasset humanum genus:
Tu, carne amíctus, perditam
Formam reformas artifex.
Qui, natus olim e Vírgine,
Nunc e sepúlcro nasceris,
Tecúmque nos a mórtuis
Jubes sepúltos surgere.
Qui, pastor æternus, gregem
Aqua lavas baptísmatis:
Hæc est lavacrum méntium:
Hæc est sepúlcrum criminum.
Nobis diu qui debitæ
Redémptor affixus cruci,
Nostræ dedísti prodigus
Pretium salútis sánguinem.
Ut sis perenne méntibus
Paschale, Jesu, gáudium,
A morte dira criminum
Vitæ renatos libera.
Deo Patri sit gloria,
Et Fílio, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paraclito,
In sempiterna sæcula.
Amen.
|
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I.
Ant. Allelúia,
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:4 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:5 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem prójicit ventus a fácie terræ.
1:6 Ideo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:7 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt Gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prædicans præcéptum ejus.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
2:13 Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 3 [3]
3:1 Dómine quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:2 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:3 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:6 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:7 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:8 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, * lapis revolutus est, allelúia: ab ostio monumenti, allelúia, allelúia.
|
V. Surrexit Dóminus de sepúlcro. Allelúia.
R. Qui pro nobis pependit in ligno. Allelúia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.
Lectio 1
De Actibus Apostolorum.
Acts 13:13-20
13 Cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
15 Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitae, et qui timetis Deum, audite:
17 Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
18 Et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
20 Quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post haec dedit judices, usque ad Samuel prophetam.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Virtúte magna reddébant Apóstoli,
* Testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri, allelúja, allelúja.
V. Repléti quidem Spíritu Sancto loquebántur cum fidúcia verbum Dei.
R. Testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri, allelúja, allelúja.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen.
Lectio 2
Acts 13:21-25
21 Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta:
22 Et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël Salvatorem Jesum,
24 Praedicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiae omni populo Israël.
25 Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. De ore prudéntis procédit mel, allelúja: dulcédo mellis est sub língua ejus, allelúja:
* Favus distíllans lábia ejus, allelúja, allelúja.
V. Sapiéntia requiéscit in corde ejus, et prudéntia in sermóne oris illíus.
R. Favus distíllans lábia ejus, allelúja, allelúja.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Lectio 3
Acts 13:26-33
26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
28 Et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
29 Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his
31 Qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
32 Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est:
33 Quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperíre librum, et sólvere septem signácula ejus:
* Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem.
R. Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Allelúja, allelúja, allelúja.
|
Nocturn II.
Ant. Allelúia,
Psalmus 8 [4]
8:1 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 9(1-11) [5]
9:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
9:2 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
9:3 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
9:4 Quóniam fecísti judícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui júdicas justítiam.
9:5 Increpásti Gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sæculum sæculi.
9:6 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
9:7 Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
9:8 Parávit in judício thronum suum: * et ipse judicábit orbem terræ in æquitáte, judicábit pópulos in justítia.
9:9 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
9:10 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 9(12-21) [6]
9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter Gentes stúdia ejus:
9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt Gentes in intéritu, quem fecérunt.
9:17 In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
9:18 Cognoscétur Dóminus judícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
9:19 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes Gentes quæ obliviscúntur Deum.
9:20 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
9:21 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * judicéntur Gentes in conspéctu tuo.
9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant Gentes quóniam hómines sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, * quem quæris múlier? allelúia: viventem cum mórtuis? allelúia, allelúia.
|
V. Surrexit Dóminus vere. Allelúia.
R. Et appáruit Simóni. Allelúia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.
Lectio 4
Sermo sancti Leonis Papae.
Serm. 1, de Ascensione Domini, post initium.
Hi dies, dilectissimi, qui inter resurrectionem Domini ascensionemque fluxerunt, non otioso transiere decursu, sed magna in eis confirmata sacramenta, magna sunt revelata mysteria. In iis metus dirae mortis aufertur, et non solum animae, sed etiam carnis immortalitas declaratur. In iis per insufflationem Domini infunditur Apostolis omnibus Spiritus Sanctus: et beato Apostolo Petro supra ceteros, post regni claves, ovilis Dominici cura mandatur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ego sum vitis vera, et vos pálmites:
* Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúja, allelúja.
V. Sicut diléxit me Pater, et ego dilexi vos.
R. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúja, allelúja.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.
Lectio 5
In iis diebus, duobus discipulis tertius in via Dominus comes jungitur, et ad omnem nostrae ambiguitatis caliginem detergendam, paventium ac trepidantium tarditas increpatur. Flammam fidei illuminata corda concipiunt: et quae erant tepida, reserante Scripturas Domino efficiuntur ardentia. In fractione quoque panis, convescentium aperiuntur obtutus: multo felicius eorum oculis patefactis, quibus naturae suae manifestata est glorificatio, quam illorum generis nostri principum, quibus praevaricationis suae est ingesta confusio.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Surgens Jesus Dóminus noster, stans in médio discipulórum suórum, dixit:
* Pax vobis, allelúja: gavísi sunt discípuli viso Dómino, allelúja.
V. Una ergo sabbatórum, cum fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti, venit Jesus, et stetit in medio eórum, et dixit eis.
R. Pax vobis, allelúja: gavísi sunt discípuli viso Dómino, allelúja.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.
Lectio 6
Inter haec autem, aliaque miracula, cum discipuli trepidis cogitationibus aestuarent, et apparuisset in medio eorum Dominus, dixissetque, Pax vobis: ne hoc remaneret in eorum opinionibus, quod volvebatur in cordibus (putabant enim se spiritum videre, non carnem) redarguit cogitationes a veritate discordes: ingerit dubitantium oculis manentia in manibus suis et pedibus crucis signa; et ut diligentius pertractetur, invitat. Quia ad sananda infidelium cordium vulnera, clavorum et lanceae erant servata vestigia: ut non dubia fide, sed constantissima scientia teneretur, eam naturam in Dei Patris consessuram throno, quae jacuerat in sepulcro.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspérsio: étenim Pascha nostrum immolátus est Christus:
* Itaque epulémur in Dómino, allelúja.
V. Mórtuus est propter delícta nostra, et resurréxit propter justificatiónem nostram.
R. Itaque epulémur in Dómino, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Itaque epulémur in Dómino, allelúja.
|
Nocturn III.
Ant. Allelúia,
Psalmus 9(22-32) [7]
9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quæret.
9:26 Non est Deus in conspéctu ejus: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
9:27 Auferúntur judícia tua a fácie ejus: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
9:28 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
9:29 Cujus maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua ejus labor et dolor.
9:30 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
9:31 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
9:32 Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
9:32 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 9(33-39) [8]
9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum.
9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
9:36 Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adjútor.
9:37 Cóntere bráchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
9:38 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sæculum sæculi: * períbitis, Gentes, de terra illíus.
9:39 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
9:39 Judicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 10 [9]
10:1 In Domino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:2 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:3 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:4 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, * noli flere, María, allelúia: resurréxit Dóminus, allelúia, allelúia.
|
V. Gavisi sunt discipuli. Allelúia.
R. Viso Dómino. Allelúia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.
Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Joannem
John 10:11-16
In illo tempore: Dixit Jesus pharisaeis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Et reliqua.
Homilia sancti Gregorii Papae.
Homilia 14. in Evangelia.
Audistis, fratres carissimi, ex lectione evangelica eruditionem vestram audistis et periculum nostrum. Ecce enim is, qui non ex accidenti dono, sed essentialiter bonus est, dicit: Ego sum pastor bonus. Atque eiusdem bonitatis formam, quam nos imitemur, adjungit, dicens: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Fecit quod monuit: ostendit quod jussit. Bonus pastor pro ovibus suis animam suam posuit, ut in sacramento nostro corpus suum et sanguinem verteret, et oves quas redemerat, carnis suae alimento satiaret.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Christus resúrgens ex mórtuis, jam non móritur, mors illi ultra non dominábitur: quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel:
* Quod autem vivit, vivit Deo, allelúja, allelúja.
V. Mórtuus est semel propter delícta nostra, et resurréxit propter justificatiónem nostram.
R. Quod autem vivit, vivit Deo, allelúja, allelúja.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.
Lectio 8
Ostensa nobis est de contemptu mortis via, quam sequamur: apposita est forma, cui imprimamur. Primum nobis est, exteriora nostra misericorditer ovibus ejus impendere: postremum vero, si necesse sit, etiam mortem nostram pro eisdem ovibus ministrare. A primo autem hoc minimo pervenitur ad postremum majus. Sed cum incomparabiliter longe sit melior anima, qua vivimus, quam terrena substantia quam exterius possidemus: qui non dat pro ovibus substantiam suam, quando pro his daturus est animam suam?
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Surréxit pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis, et pro grege suo mori dignátus est:
* Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Etenim Pascha nostrum immolátus est Christus.
R. Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Allelúja, allelúja, allelúja.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.
Lectio 9
Et sunt nonnulli, qui dum plus terrenam substantiam, quam oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt: de quibus protinus subditur: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. Non pastor, sed mercenarius vocatur, qui non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est, qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit: terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
|
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui in Filii tui humilitate jacentem mundum erexisti: fidelibus tuis perpetuam concede laetitiam: ut quos perpetuae mortis eripuisti casibus, gaudiis facias perfrui sempiternis.
Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|