S. Fidelis de Sigmaringa Martyris ~ III. classis
Scriptura: Feria Tertia infra Hebdomadam II post Octavam Paschae

Matutinum    04-24-2012

Incipit
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Alleluia.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Hymnus {ex Psalterio secundum temporum}
Rex sempiterne Cælitum,
Rerum Creator ómnium,
Æqualis ante sæcula
Semper Parénti Fílius:

Nascénte qui mundo faber
Imaginem vultus tui
Tradens Adamo, nóbilem
Limo iugásti spíritum.

Cum livor et fraus dæmonis
Fœdasset humanum genus:
Tu, carne amíctus, perditam
Formam reformas artifex.

Qui, natus olim e Vírgine,
Nunc e sepúlcro nasceris,
Tecúmque nos a mórtuis
Iubes sepúltos surgere.

Qui, pastor æternus, gregem
Aqua lavas baptísmatis:
Hæc est lavacrum méntium:
Hæc est sepúlcrum criminum.

Nobis diu qui debitæ
Redémptor affixus cruci,
Nostræ dedísti prodigus
Pretium salútis sánguinem.

Ut sis perenne méntibus
Paschale, Iesu, gáudium,
A morte dira criminum
Vitæ renatos libera.

* Deo Patri sit gloria,
Et Fílio, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paraclito,
In sempiterna sæcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I
Ant. Alleluia * Alleluia, alleluia
Psalmus 34(1-10) [1]
34:1 Iúdica, Dómine, nocéntes me, * expúgna impugnántes me.
34:2 Apprehénde arma et scutum: * et exsúrge in adiutórium mihi.
34:3 Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me: * dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
34:4 Confundántur et revereántur, * quæréntes ánimam meam.
34:5 Avertántur retrórsum, et confundántur * cogitántes mihi mala.
34:6 Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti: * et Ángelus Dómini coárctans eos.
34:7 Fiat via illórum ténebræ et lúbricum: * et Ángelus Dómini pérsequens eos.
34:8 Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui: * supervácue exprobravérunt ánimam meam.
34:9 Véniat illi láqueus, quem ignórat: et cáptio, quam abscóndit, apprehéndat eum: * et in láqueum cadat in ipsum.
34:10 Ánima autem mea exsultábit in Dómino: * et delectábitur super salutári suo.
34:10 Omnia ossa mea dicent: * Dómine, quis símilis tibi?
34:10 Erípiens ínopem de manu fortiórum eius: * egénum et páuperem a diripiéntibus eum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 34(11-17) [2]
34:11 Surgéntes testes iníqui, * quæ ignorábam interrogábant me.
34:12 Retribuébant mihi mala pro bonis: * sterilitátem ánimæ meæ.
34:13 Ego autem cum mihi molésti essent, * induébar cilício.
34:14 Humiliábam in ieiúnio ánimam meam: * et orátio mea in sinu meo convertétur.
34:15 Quasi próximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacébam: * quasi lugens et contristátus, sic humiliábar.
34:16 Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt: * congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi.
34:17 Dissipáti sunt, nec compúncti, tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne: * frenduérunt super me déntibus suis.
34:17 Dómine, quando respícies? * restítue ánimam meam a malignitáte eórum, a leónibus únicam meam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 34(18-28) [3]
34:18 Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo gravi laudábo te.
34:19 Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque: * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
34:20 Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur: * et in iracúndia terræ loquéntes, dolos cogitábant.
34:21 Et dilatavérunt super me os suum: * dixérunt: Euge, euge, vidérunt óculi nostri.
34:22 Vidísti, Dómine, ne síleas: * Dómine, ne discédas a me.
34:23 Exsúrge et inténde iudício meo: * Deus meus, et Dóminus meus in causam meam.
34:24 Iúdica me secúndum iustítiam tuam, Dómine, Deus meus, * et non supergáudeant mihi.
34:25 Non dicant in córdibus suis: Euge, euge, ánimæ nostræ: * nec dicant: Devorávimus eum.
34:26 Erubéscant et revereántur simul, * qui gratulántur malis meis.
34:27 Induántur confusióne et reveréntia * qui magna loquúntur super me.
34:28 Exsúltent et læténtur qui volunt iustítiam meam: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus qui volunt pacem servi eius.
34:28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, * tota die laudem tuam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 36(1-15) [4]
36:1 Noli æmulári in malignántibus: * neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
36:2 Quóniam tamquam foenum velóciter aréscent: * et quemádmodum ólera herbárum cito décident.
36:3 Spera in Dómino, et fac bonitátem: * et inhábita terram, et pascéris in divítiis eius.
36:4 Delectáre in Dómino: * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
36:5 Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo: * et ipse fáciet.
36:6 Et edúcet quasi lumen iustítiam tuam: et iudícium tuum tamquam merídiem: * súbditus esto Dómino, et ora eum.
36:7 Noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua: * in hómine faciénte iniustítias.
36:8 Désine ab ira, et derelínque furórem: * noli æmulári ut malignéris.
36:9 Quóniam qui malignántur, exterminabúntur: * sustinéntes autem Dóminum, ipsi hereditábunt terram.
36:10 Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor: * et quæres locum eius et non invénies.
36:11 Mansuéti autem hereditábunt terram: * et delectabúntur in multitúdine pacis.
36:12 Observábit peccátor iustum: * et stridébit super eum déntibus suis.
36:13 Dóminus autem irridébit eum: * quóniam próspicit quod véniet dies eius.
36:14 Gládium evaginavérunt peccatóres: * intendérunt arcum suum,
36:15 Ut deiíciant páuperem et ínopem: * ut trucídent rectos corde.
36:15 Gládius eórum intret in corda ipsórum: * et arcus eórum confringátur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 36(16-29) [5]
36:16 Mélius est módicum iusto, * super divítias peccatórum multas.
36:17 Quóniam bráchia peccatórum conteréntur: * confírmat autem iustos Dóminus.
36:18 Novit Dóminus dies immaculatórum: * et heréditas eórum in ætérnum erit.
36:19 Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur: * quia peccatóres períbunt.
36:20 Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti: * deficiéntes, quemádmodum fumus defícient.
36:21 Mutuábitur peccátor, et non solvet: * iustus autem miserétur et tríbuet.
36:22 Quia benedicéntes ei hereditábunt terram: * maledicéntes autem ei disperíbunt.
36:23 Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur: * et viam eius volet.
36:24 Cum cecíderit non collidétur: * quia Dóminus suppónit manum suam.
36:25 Iúnior fui, étenim sénui: * et non vidi iustum derelíctum, nec semen eius quærens panem.
36:26 Tota die miserétur et cómmodat: * et semen illíus in benedictióne erit.
36:27 Declína a malo, et fac bonum: * et inhábita in sæculum sæculi.
36:28 Quia Dóminus amat iudícium, et non derelínquet sanctos suos: * in ætérnum conservabúntur.
36:29 Iniústi puniéntur: * et semen impiórum períbit.
36:29 Iusti autem hereditábunt terram: * et inhabitábunt in sæculum sæculi super eam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 36(30-40) [6]
36:30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, * et lingua eius loquétur iudícium.
36:31 Lex Dei eius in corde ipsíus, * et non supplantabúntur gressus eius.
36:32 Consíderat peccátor iustum: * et quærit mortificáre eum.
36:33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius: * nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
36:34 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius: et exaltábit te ut hereditáte cápias terram: * cum períerint peccatóres vidébis.
36:35 Vidi ímpium superexaltátum, * et elevátum sicut cedros Líbani.
36:36 Et transívi, et ecce non erat: * et quæsívi eum, et non est invéntus locus eius.
36:37 Custódi innocéntiam, et vide æquitátem: * quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.
36:38 Iniústi autem disperíbunt simul: * relíquiæ impiórum interíbunt.
36:39 Salus autem iustórum a Dómino: * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
36:40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos: * et éruet eos a peccatóribus, et salvábit eos: quia speravérunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 37(1-11) [7]
37:1 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
37:2 Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me manum tuam.
37:3 Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
37:4 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
37:5 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ.
37:6 Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die contristátus ingrediébar.
37:7 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est sánitas in carne mea.
37:8 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu cordis mei.
37:9 Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus.
37:10 Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 37(12-23) [8]
37:12 Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
37:13 Et qui iuxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.
37:14 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur.
37:15 Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non apériens os suum.
37:16 Et factus sum sicut homo non áudiens: * et non habens in ore suo redargutiónes.
37:17 Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies me, Dómine, Deus meus.
37:18 Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
37:19 Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper.
37:20 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto meo.
37:21 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
37:22 Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam sequébar bonitátem.
37:23 Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: * ne discésseris a me.
37:23 Inténde in adiutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 38 [9]
38:1 Dixi: Custódiam vias meas: * ut non delínquam in lingua mea.
38:2 Pósui ori meo custódiam, * cum consísteret peccátor advérsum me.
38:3 Obmútui, et humiliátus sum, et sílui a bonis: * et dolor meus renovátus est.
38:4 Concáluit cor meum intra me: * et in meditatióne mea exardéscet ignis.
38:5 Locútus sum in lingua mea: * Notum fac mihi, Dómine, finem meum.
38:6 Et númerum diérum meórum quis est: * ut sciam quid desit mihi.
38:7 Ecce mensurábiles posuísti dies meos: * et substántia mea tamquam níhilum ante te.
38:8 Verúmtamen univérsa vánitas, * omnis homo vivens.
38:9 Verúmtamen in imágine pertránsit homo: * sed et frustra conturbátur.
38:10 Thesaurízat: * et ignórat cui congregábit ea.
38:11 Et nunc quæ est exspectátio mea? Nonne Dóminus? * Et substántia mea apud te est.
38:12 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me: * oppróbrium insipiénti dedísti me.
38:13 Obmútui, et non apérui os meum, quóniam tu fecísti: * ámove a me plagas tuas.
38:14 A fortitúdine manus tuæ ego deféci in increpatiónibus: * propter iniquitátem corripuísti hóminem.
38:15 Et tabéscere fecísti sicut aráneam ánimam eius: * verúmtamen vane conturbátur omnis homo.
38:16 Exáudi oratiónem meam, Dómine, et deprecatiónem meam: * áuribus pércipe lácrimas meas.
38:17 Ne síleas: quóniam ádvena ego sum apud te, et peregrínus, * sicut omnes patres mei.
38:18 Remítte mihi, ut refrígerer priúsquam ábeam, * et ámplius non ero.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Alleluia * Alleluia, alleluia
V. Surrexit Dóminus vere, allelúia.
R. Et appáruit Simóni, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adiuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ille nos benedicat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 1
De Actibus Apostolorum.
Acts 17:22-27
22 Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video.
23 Praeteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.
24 Deus, qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,
25 Nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia:
26 Fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,
27 Quaerere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ego sum vitis vera, et vos pálmites:
* Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúia, allelúia.
V. Sicut diléxit me Pater, et ego dilexi vos.
R. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúia, allelúia.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Cuius festum colimus, ipse intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 2
Acts 17:28-33
28 In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus.
29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis, et cogitationis hominis, Divinum esse simile.
30 Et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant,
31 Eo quod statuit diem in quo iudicaturus est orbem in aequitate, in Viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis.
32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.
33 Sic Paulus exivit de medio eorum.
Acts 17:34; 18:1-4
34 Quidam vero viri adhaerentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.
1 Post haec egressus ab Athenis, venit Corinthum:
2 Et inveniens quemdam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius (eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma), accessit ad eos.
3 Et quia eiusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (erant autem scenofactoriae artis.)
4 Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Iesu: suadebatque Iudaeis et Graecis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspérsio: étenim Pascha nostrum immolátus est Christus:
* Itaque epulémur in Dómino, allelúia.
V. Mórtuus est propter delícta nostra, et resurréxit propter iustificatiónem nostram.
R. Itaque epulémur in Dómino, allelúia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Itaque epulémur in Dómino, allelúia.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 3
Fidélis, in óppido Suéviæ Sigmarínga ex honésta Reyórum família natus, célebre sibi nomen acquisívit in advocáti múnere; quo tamen, cum fori perícula esset expértus, déstitit, et supérna vocatióne illustrátus, inter fratres Minóres Capuccínos adscríbi pétiit. Voti compos factus, regulári observántia ómnibus admiratióni fuit et exémplo. Deíparæ Vírginis et rosárii cultor exímius, a Deo postulávit, ut pro cathólica fide martyr occúmberet, quod et consecútus est. Eléctus enim præses Missiónum, quas Congregátio de Propagánda Fide pro Rhætia tunc témporis institúerat, cum nulli labóri parcens plures hæréticos ad Christi fidem convertísset, malórum invídiam súbiit. Itaque die vigésima quarta Aprílis anno millésimo sexcentésimo vigésimo secúndo, ad ecclésiam loci, Sevísium nuncupáti, verbéribus ac vulnéribus cæsus ab hæréticis, qui conversiónem simulántes dolóse eum invitáverant, primítias Mártyrum memorátæ Congregatiónis próprio sánguine consecrávit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui beatum Fidelem seraphico spiritus ardore succensum in verae fidei propagatione martyrii palma et gloriosis miraculis decorare dignatus es: eius quaesumus meritis et intercessione, ita nos per gratiam tuam in fide et caritate confirma; ut in servitio tuo fideles usque ad mortem inveniri mereamur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options