Incipit
V. Dómine, lábia ✠ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite, adoremus, alleluia.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite, adoremus, alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite, adoremus, alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Venite, adoremus, alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite, adoremus, alleluia.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Venite, adoremus, alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite, adoremus, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Venite, adoremus, alleluia.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite, adoremus, alleluia.
|
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Tristes erant Apostoli
De Christi acerbo funere,
Quem morte crudelissima
Servi necarant impii.
Sermone verax Angelus
Mulieribus praedixerat:
Mox ore Christus gaudium
Gregi feret fidelium.
Ad anxios Apostolos
Currunt statim dum nuntiae,
Illae micantis obvia
Christi tenent vestigia.
Galilaeae ad alta montium
Se conferunt Apostoli,
Iesuque, voti compotes,
Almo beantur lumine.
Ut sis perenne mentibus
Paschale Iesu gaudium;
A morte dira criminum
Vitae renatos libera.
* Deo Patri sit gloria
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito
In sempiterna saecula.
Amen.
|
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. Stabunt iusti * in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, alleluia.
Psalmus 18 [1]
18:1 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:3 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:4 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:5 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 33 [2]
33:1 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
33:2 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:3 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
33:4 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:5 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:6 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
33:7 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:8 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:9 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:10 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, filii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 44 [3]
44:1 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:6 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
44:8 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:9 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere populum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum sæculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Stabunt iusti * in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, alleluia.
|
V. Sancti et iusti in Domino gaudete, alleluia.
R. Vos elegit Deus in hereditatem sibi, alleluia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Iesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.
Lectio 1
Incipit liber Ezechielis Prophetae.
Ezech 1:1-4
1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei.
2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachim,
3 Factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini.
4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu eius: et de medio eius, quasi species electri, id est, de medio ignis:
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Beatus vir qui metuit Dominum, alleluia:
* In mandatis eius cupit nimis, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Gloria et divitiae in domo eius, et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
R. In mandatis eius cupit nimis, alleluia, alleluia, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adiuvare dignetur. Amen.
Lectio 2
Ezech 1:5-9
5 Et in medio eius similitudo quatuor animalium, et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.
6 Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni.
7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli: et scintillae quasi aspectus aeris candentis.
8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus: et facies et pennas per quatuor partes habebant,
9 Iunctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum. Non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Tristitia vestra, alleluia,
* Convertetur in gaudium, alleluia, alleluia.
V. Mundus autem gaudebit, vos vero contristabimini, sed tristitia vestra.
R. Convertetur in gaudium, alleluia, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Lectio 3
Ezech 1:10-12
10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipsorum quatuor.
11 Facies eorum et pennae eorum extentae desuper: duae pennae singulorum iungebantur, et duae tegebant corpora eorum:
12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Pretiosa in conspectu Domini, alleluia,
* Mors Sanctorum eius, alleluia.
V. Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur.
R. Mors Sanctorum eius, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Mors Sanctorum eius, alleluia.
|
Nocturn II.
Ant. Ecce * quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est, alleluia.
Psalmus 46 [4]
46:1 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:3 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:4 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
46:5 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:6 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:7 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:8 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 60 [5]
60:1 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
60:2 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
60:3 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
60:4 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sæcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
60:5 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
60:6 Dies super dies regis adiícies: * annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
60:7 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem eius quis requíret?
60:8 Sic psalmum dicam nómini tuo in sæculum sæculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 63 [6]
63:1 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
63:2 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
63:3 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
63:4 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
63:5 Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
63:6 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
63:7 Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ecce * quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est, alleluia.
|
V. Lux perpetua lucebit Sanctis tuis, Domine, alleluia.
R. Et aeternitas temporum, alleluia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adiuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.
Lectio 4
Ex libro sancti Hieronymi Presbyteri de Scriptoribus ecclesiasticis.
Marcus discipulus et interpres Petri, iuxta quod Petrum referentem audierat, rogatus Romae a fratribus, breve scripsit Evangelium. Quod cum Petrus audisset, et probavit, et Ecclesiae legendum sua auctoritate dedit. Assumpto itaque Evangelio quod ipse confecerat, perrexit in Aegyptum, et primus Alexandriae Christum annuntians, constituit Ecclesiam tanta doctrina et vitae continentia, ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Lux perpetua lucebit Sanctis tuis, Domine
* Et aeternitas temporum, alleluia, alleluia.
V. Laetitia sempiterna erit super capita eorum: gaudium et exsultationem obtinebunt.
R. Et aeternitas temporum, alleluia, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.
Lectio 5
Denique Philo, disertissimus Iudaeorum, videns Alexandriae primam ecclesiam adhuc iudaizantem, quasi in laudem gentis suae librum super eorum conversatione scripsit. Et quomodo Lucas narrat Ierosolymae credentes omnia habuisse communia; sic et ille, quod Alexandriae sub Marco fieri doctore cernebat, memoriae tradidit. Mortuus est autem octavo Neronis anno, et sepultus Alexandriae, succedente sibi Aniano.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Virtute magna reddebant Apostoli
* Testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini nostri, alleluia, alleluia.
V. Repleti quidem Spiritu Sancto, loquebantur cum fiducia verbum Dei.
R. Testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini nostri, alleluia, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.
Lectio 6
De Expositione sancti Gregorii Papae super Ezechielem Prophetam.
Hom. 3, lib. 1
Sancta quatuor animalia, quae prophetiae spiritu futura praevidentur, subtili narratione describuntur, cum dicitur: Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. Quid per faciem, nisi notitia: et quid per pennas, nisi volatus exprimitur? Per faciem quippe unusquisque cognoscitur: per pennas vero in altum avium corpora sublevantur. Facies itaque ad fidem pertinet, penna ad contemplationem. Per fidem namque ab omnipotenti Deo cognoscimur, sicut ipse de suis ovibus dicit: Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Qui rursus ait: Ego scio quos elegerim. Per contemplationem vero, qua super nosmetipsos tollimur, quasi in aëra levamur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Isti sunt agni novelli, qui annuntiaverunt, alleluia, modo venerunt ad fontes,
* Repleti sunt claritate, alleluia, alleluia.
V. In conspectu Agni amicti sunt stolis albis, et palmae in manibus eorum.
R. Repleti sunt claritate, alleluia, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Repleti sunt claritate, alleluia, alleluia.
|
Nocturn III.
Ant. Lux perpetua * lucebit Sanctis tuis, Domine, et aeternitas temporum, alleluia.
Psalmus 74 [7]
74:1 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
74:2 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
74:3 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.
74:4 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
74:5 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
74:6 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.
74:7 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
74:8 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
74:9 Ego autem annuntiábo in sæculum: * cantábo Deo Iacob.
74:10 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 96 [8]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:8 Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
96:9 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
96:10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:12 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 98 [9]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:8 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:10 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Lux perpetua * lucebit Sanctis tuis, Domine, et aeternitas temporum, alleluia.
|
V. Laetitia sempiterna super capita eorum, alleluia.
R. Gaudium et exsultationem obtinebunt, alleluia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.
Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
Luke 10:1-9
In illo tempore: Designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et reliqua.
Homilia sancti Gregorii Papae.
Homilia 17. in Evangelia
Dominus et Salvator noster, fratres carissimi, aliquando nos sermonibus, aliquando vero operibus admonet. Ipsa etenim facta eius praecepta sunt: quia dum aliquid tacitus facit, quid agere debeamus innotescit. Ecce enim binos in praedicationem discipulos mittit: quia duo sunt praecepta caritatis, Dei videlicet amor, et proximi: et minus quam inter duos caritas haberi non potest. Nemo enim proprie ad semetipsum habere caritatem dicitur: sed dilectio in alterum tendit, ut caritas esse possit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ego sum vitis vera, et vos palmites:
* Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, alleluia, alleluia.
V. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos.
R. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, alleluia, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Cuius festum colimus, ipse intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.
Lectio 8
Ecce enim binos ad praedicandum discipulos Dominus mittit: quatenus hoc nobis tacitus innuat, quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Bene autem dicitur, quia misit eos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Praedicatores enim suos Dominus sequitur: quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum Dominus venit, quando verba exhortationis praecurrunt: atque per hoc veritas in mente suscipitur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Candidi facti sunt Nazaraei eius, alleluia: splendorem Deo dederunt, alleluia:
* Et sicut lac coagulati sunt, alleluia, alleluia.
V. Candidiores nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
R. Et sicut lac coagulati sunt, alleluia, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et sicut lac coagulati sunt, alleluia, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.
Lectio 9
Hinc namque eisdem praedicatoribus Isaias dicit: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Hinc filiis Psalmista ait: Iter facite ei, qui ascendit super occasum. Super occasum namque Dominus ascendit: quia unde in passione occubuit, inde maiorem suam gloriam resurgendo manifestavit. Super occasum videlicet ascendit; quia mortem quam pertulit, resurgendo calcavit. Ei ergo qui ascendit super occasum, iter facimus, cum nos eius gloriam vestris mentibus praedicamus, ut eas et ipse post veniens, per amoris sui praesentiam illustret.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
|
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
|
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui beatum Marcum Evangelistam tuum, evangelicae praedicationis gratia sublimasti: tribue quaesumus; eius nos semper et eruditione proficere, et oratione defendi.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|