Incipit
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
Psalmus 149 [1]
149:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * laus eius in ecclésia sanctórum.
149:2 Lætétur Israël in eo, qui fecit eum: * et fílii Sion exsúltent in rege suo.
149:3 Laudent nomen eius in choro: * in týmpano, et psaltério psallant ei:
149:4 Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo: * et exaltábit mansuétos in salútem.
149:5 Exsultábunt sancti in glória: * lætabúntur in cubílibus suis.
149:6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum: * et gládii ancípites in mánibus eórum.
149:7 Ad faciéndam vindíctam in natiónibus: * increpatiónes in pópulis.
149:8 Ad alligándos reges eórum in compédibus: * et nóbiles eórum in mánicis férreis.
149:9 Ut fáciant in eis iudícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus sanctis eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 91 [2]
91:1 Bonum est confitéri Dómino: * et psállere nómini tuo, Altíssime.
91:2 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam: * et veritátem tuam per noctem.
91:3 In decachórdo, psaltério: * cum cántico, in cíthara.
91:4 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua: * et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
91:5 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
91:6 Vir insípiens non cognóscet: * et stultus non intélliget hæc.
91:7 Cum exórti fúerint peccatóres sicut foenum: * et apparúerint omnes, qui operántur iniquitátem:
91:8 Ut intéreant in sæculum sæculi: * tu autem Altíssimus in ætérnum, Dómine.
91:9 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, quóniam ecce inimíci tui períbunt: * et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
91:10 Et exaltábitur sicut unicórnis cornu meum: * et senéctus mea in misericórdia úberi.
91:11 Et despéxit óculus meus inimícos meos: * et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
91:12 Iustus, ut palma florébit: * sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
91:13 Plantáti in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri florébunt.
91:14 Adhuc multiplicabúntur in senécta úberi: * et bene patiéntes erunt, ut annúntient:
91:15 Quóniam rectus Dóminus, Deus noster: * et non est iníquitas in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 63 [3]
63:1 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
63:2 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
63:3 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
63:4 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
63:5 Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
63:6 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
63:7 Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Canticum Ecclesiastici [4]
(Canticum Ecclesiastici * Sir 36:1-16)
36:1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, * et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum:
36:2 Et immítte timórem tuum super gentes, * quæ non exquisiérunt te,
36:3 Ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, * et enárrent magnália tua.
36:4 Álleva manum tuam super gentes aliénas, * ut vídeant poténtiam tuam.
36:5 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, * sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis,
36:6 Ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus, * quóniam non est Deus præter te, Dómine.
36:7 Ínnova signa, et immúta mirabília. * Glorífica manum, et bráchium dextrum.
36:8 Éxcita furórem, et effúnde iram. * Tolle adversárium, et afflíge inimícum.
36:9 Festína tempus, et meménto finis, * ut enárrent mirabília tua.
36:10 In ira flammæ devorétur qui salvátur: * et qui péssimant plebem tuam, invéniant perditiónem.
36:11 Cóntere caput príncipum inimicórum, * dicéntium: Non est álius præter nos.
36:12 Cóngrega omnes tribus Iacob: ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, * et enárrent magnália tua:
36:13 Et hereditábis eos, * sicut ab inítio.
36:14 Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum: * et Israël, quem coæquásti primogénito tuo.
36:15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ Ierúsalem, * civitáti requiéi tuæ.
36:16 Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, * et glória tua pópulum tuum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 150 [5]
150:1 Laudáte Dóminum in sanctis eius: * laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
150:2 Laudáte eum in virtútibus eius: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
150:3 Laudáte eum in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
150:4 Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
150:5 Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
|
Capitulum Hymnus Versus {ex Commune aut Festo}
Sir 31;8-9
Beatus vir, qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua.
R. Deo grátias.
Hymnus
Iesu, coróna celsior,
Et véritas sublimior,
Qui confitenti servulo
Reddis perénne præmium:
Da supplicanti cœtui,
Huius rogatu, noxii
Remissiónem críminis,
Rumpendo nexum vinculi.
Anni revérso témpore,
Dies refúlsit lúmine,
Quo Sanctus hic de córpore
Migrávit inter sidera.
Hic vana terræ gaudia,
Et luculenta prædia,
Polluta sorde deputans,
Ovans tenet cæléstia.
Te, Christe, Rex piíssime,
Hic confitendo iúgiter,
Calcavit artes dæmonum,
Sævumque averni príncipem.
Virtúte clarus, et fide,
Confessióne sedulus,
Ieiuna membra déferens,
Dapes supernas obtinet.
Proínde te piíssime
Precámur omnes súpplices:
Nobis ut huius grátia
Pœnas remittas débitas.
* Patri perénnis glória,
Natóque Pátris unico,
Sanctoque sit Paráclito,
Per omne semper sæculum,
Amen.
V. Iustum deduxit Dominus per vias rectas. Alleluia
R. Et ostendit illi regnum Dei. Alleluia
|
Canticum Benedictus {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Euge serve bone * et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Alleluia
(Canticum Zachariae: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedictus ✝ Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sæculo sunt, prophetárum eius:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Euge serve bone * et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Alleluia
|
Preces Feriales{omittitur}
|
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Domine Iesu Christe, qui ad mysterium crucis praedicandum, sanctum Paulum singulari caritate donasti, et per eum novam in Ecclesia familiam florescere voluisti: ipsius nobis intercessione concede; ut passionem tuam iugiter recolentes in terris, eiusdem fructum consequi mereamur in caelis:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|