Incipit
V. Dómine, lábia ✠ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Alleluia.
Ant. Surrexit Dominus vere * Alleluia.
|
Hymnus {ex Psalterio secundum temporum}
Rex sempiterne Cælitum,
Rerum Creator ómnium,
Æqualis ante sæcula
Semper Parénti Fílius:
Nascénte qui mundo faber
Imaginem vultus tui
Tradens Adamo, nóbilem
Limo iugásti spíritum.
Cum livor et fraus dæmonis
Fœdasset humanum genus:
Tu, carne amíctus, perditam
Formam reformas artifex.
Qui, natus olim e Vírgine,
Nunc e sepúlcro nasceris,
Tecúmque nos a mórtuis
Iubes sepúltos surgere.
Qui, pastor æternus, gregem
Aqua lavas baptísmatis:
Hæc est lavacrum méntium:
Hæc est sepúlcrum criminum.
Nobis diu qui debitæ
Redémptor affixus cruci,
Nostræ dedísti prodigus
Pretium salútis sánguinem.
Ut sis perenne méntibus
Paschale, Iesu, gáudium,
A morte dira criminum
Vitæ renatos libera.
* Deo Patri sit gloria,
Et Fílio, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paraclito,
In sempiterna sæcula.
Amen.
|
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I
|
Ant. Allelúia, * lapis revolutus est, allelúia: ab ostio monumenti, allelúia, allelúia.
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:4 Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:5 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próiicit ventus a fácie terræ.
1:6 Ideo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
1:7 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt Gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiiciámus a nobis iugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prædicans præcéptum eius.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui iudicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 3 [3]
3:1 Dómine quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:2 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
3:3 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:6 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:7 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:8 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 8 [4]
8:1 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 9(1-11) [5]
9:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
9:2 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
9:3 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
9:4 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
9:5 Increpásti Gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sæculum sæculi.
9:6 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
9:7 Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
9:8 Parávit in iudício thronum suum: * et ipse iudicábit orbem terræ in æquitáte, iudicábit pópulos in iustítia.
9:9 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adiútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
9:10 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 9(12-21) [6]
9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter Gentes stúdia eius:
9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt Gentes in intéritu, quem fecérunt.
9:17 In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
9:18 Cognoscétur Dóminus iudícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
9:19 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes Gentes quæ obliviscúntur Deum.
9:20 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
9:21 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * iudicéntur Gentes in conspéctu tuo.
9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant Gentes quóniam hómines sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 9(22-32) [7]
9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quæret.
9:26 Non est Deus in conspéctu eius: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
9:27 Auferúntur iudícia tua a fácie eius: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
9:28 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
9:29 Cuius maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua eius labor et dolor.
9:30 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
9:31 Óculi eius in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
9:32 Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
9:32 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 9(33-39) [8]
9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum.
9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
9:36 Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adiútor.
9:37 Cóntere bráchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
9:38 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sæculum sæculi: * períbitis, Gentes, de terra illíus.
9:39 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
9:39 Iudicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 10 [9]
10:1 In Domino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:2 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:3 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
10:4 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
10:5 Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, * lapis revolutus est, allelúia: ab ostio monumenti, allelúia, allelúia.
|
V. Surrexit Dóminus de sepúlcro, allelúia.
R. Qui pro nobis pependit in ligno, allelúia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Iesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ille nos benedicat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.
Lectio 1
Incipit liber Apocalypsis beati Ioannis Apostoli.
Rev 1:1-6
1 Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito: et significavit, mittens per Angelum suum servo suo Ioanni,
2 Qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit.
3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiae huius, et servat ea, quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est.
4 Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt:
5 Et a Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
6 Et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Dignus es Domine accipere librum, et aperire signacula eius, alleluia: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo
* In sanguine tuo, alleluia.
V. Fecisti enim nos Deo nostro regnum, et sacerdotium.
R. In sanguine tuo, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.
Lectio 2
Rev 1:7-11
7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam: Amen.
8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, Omnipotens.
9 Ego Ioannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Iesu: fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Iesu.
10 Fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae,
11 Dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae.
Rev 1:12-19
12 Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum: et conversus vidi septem candelabra aurea:
13 Et in medio septem candelabrorum aureorum, similem filio hominis vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea:
14 Caput autem eius, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi eius tamquam flamma ignis:
15 Et pedes eius similes aurichalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum:
16 Et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore eius gladius utraque parte acutus exibat: et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus,
18 Et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum: et habeo claves mortis, et inferni.
19 Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Audivi vocem de caelo, tamquam vocem tonitrui magni, alleluia: Regnabit Deus noster in aeternum, alleluia:
* Quia facta est salus, et virtus, et potestas Christi eius, alleluia, alleluia.
V. Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes Sancti eius, et qui timetis Deum pusilli et magni.
R. Quia facta est salus, et virtus, et potestas Christi eius, alleluia, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia facta est salus, et virtus, et potestas Christi eius, alleluia, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Per evangelica dicta, deleantur nostra delicta. Amen.
Lectio 3
Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
Iohn 16:16-22
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Modicum, et iam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me quia vado ad Patrem. Et reliqua.
Homilia sancti Augustini Episcopi.
Tr. 101 in Ioann., sub fine
Modicum est hoc totum spatium, quo praesens pervolat saeculum. Unde dicit idem ipse Evangelista in Epistola sua: Novissima hora est. Ideo namque addidit: Quia vado ad Patrem: quod ad priorem sententiam referendum est, ubi ait: Modicum, et iam non videbitis me: non ad posteriorem, ubi ait: Et iterum modicum, et videbitis me. Eundo quippe ad Patrem, facturus erat ut eum non viderent. Ac per hoc non ideo dictum est, quia fuerat moriturus, et donec resurgeret, ab eorum aspectibus recessurus: sed quod esset iturus ad Patrem, quod fecit posteaquam resurrexit, et, cum eis per quadraginta dies conversatus, ascendit in caelum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
|
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire iustitiae, veritatis tuae lumen ostendis: da cunctis qui christiana professione censentur, et illa respuere, quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta, sectari.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|