Feria Quinta infra Hebdomadam III post Octavam Paschae ~ IV. classis
Commemoratio ad Laudes tantum: Ss. Alexandri et Sociorum Martyrum

Nona    05-03-2012

Incipit
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Hymnus
Rerum, Deus, tenax vigor,
Immotus in te pérmanens,
Lucis diurnæ témpora
Succéssibus determinans:

Largire lumen véspere,
Quo vita nusquam décidat,
Sed præmium mortis sacræ
Perennis instet glória.

* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia.
Psalmus 74 [1]
74:1 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
74:2 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
74:3 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.
74:4 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
74:5 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
74:6 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.
74:7 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
74:8 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
74:9 Ego autem annuntiábo in sæculum: * cantábo Deo Iacob.
74:10 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 75(1-7) [2]
75:1 Notus in Iudæa Deus: * in Israël magnum nomen eius.
75:2 Et factus est in pace locus eius: * et habitátio eius in Sion.
75:3 Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum.
75:4 Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: * turbáti sunt omnes insipiéntes corde.
75:5 Dormiérunt somnum suum: * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.
75:6 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt qui ascendérunt equos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 75(8-13) [3]
75:8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * ex tunc ira tua.
75:9 De cælo audítum fecísti iudícium: * terra trémuit et quiévit,
75:10 Cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
75:11 Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi: * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.
75:12 Vovéte, et réddite Dómino, Deo vestro: * omnes, qui in circúitu eius affértis múnera.
75:13 Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia.
Capitulum Responsorium Versus {ex Psalterio secundum temporum}
1 Pet 3:18
Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
R. Deo grátias.

R.br. Gavisi sunt discipuli, * alleluia, alleluia.
R. Gavisi sunt discipuli, * alleluia, alleluia.
V. Viso Domino.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Gavisi sunt discipuli, * alleluia, alleluia.

V. Mane nobiscum, Domine, alleluia.
R. Quoniam advesperascit, alleluia.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire iustitiae, veritatis tuae lumen ostendis: da cunctis qui christiana professione censentur, et illa respuere, quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta, sectari.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options