Incipit
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Hymnus
Iam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.
Línguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.
Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.
Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.
* Deo Patri sit glória,
Eiúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia.
Psalmus 22 [1]
22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
22:3 Dedúxit me super sémitas iustítiæ, * propter nomen suum.
22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
22:5 Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
22:6 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
22:7 Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
22:8 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
22:9 Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 71(1-8) [2]
71:1 Deus, iudícium tuum regi da: * et iustítiam tuam fílio regis:
71:2 Iudicáre pópulum tuum in iustítia, * et páuperes tuos in iudício.
71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles iustítiam.
71:4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
71:7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 71(9-20) [3]
71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci eius terram lingent.
71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adiútor.
71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus eius: * et florébunt de civitáte sicut foenum terræ.
71:17 Sit nomen eius benedíctum in sæcula: * ante solem pérmanet nomen eius.
71:18 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
71:19 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
71:20 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum: * et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia.
|
Capitulum Responsorium Versus {ex Psalterio secundum diem}
1 Tim. 1:17
Regi sæculórum immortali et invisibili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
R. Deo grátias.
R.br. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * Allelúia, allelúia.
R. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * Allelúia, allelúia.
V. Qui surrexisti a mórtuis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * Allelúia, allelúia.
V. Exsúrge, Christe, ádiuva nos, allelúia.
R. Et líbera nos propter nomen tuum, allelúia.
|
Orationes
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinemus peccátum, sed semper ad tuam iustítiam faciéndam nostra procedant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
|
Martyrologium (anticipated)
Quarto Nonas Maii Luna duodecima Anno 2012 Domini
Apud Ostia Tiberina sanctae Monicae, beati Augustini matris, cuius ille praeclaram vitam, in libro nono Confessionum, testatam reliquit.
In metallo Phennensi Palaestinae natalis beati Silvani, Gazae Episcopi, qui, in Diocletiani Imperatoris persecutione, Galerii Maximiani Caesaris mandato, cum plurimis suis Clericis, martyrio coronatus est.
Hierosolymis sancti Cyriaci Episcopi, qui, cum loca sancta visitaret, ibidem, sub Iuliano Apostata, caesus est.
Camerini sancti Porphyrii, Presbyteri et Martyris, qui, sub Decio Imperatore et Antiocho Praeside, cum plurimos (in quibus fuit Venantius) ad Christi fidem convertisset, capite amputatus est.
In metallo Phennensi Palaestinae sanctorum triginta novem Martyrum, qui, ad metalla damnati, demum, post adustionem candentis ferri et alia tormenta, simul capite caesi sunt.
Laureaci, in Norico Ripensi, sancti Floriani Martyris, qui, sub Diocletiano Imperatore, Aquilini Praesidis iussu, in flumen Anisum, ligato ad collum saxo, praecipitatus est.
Coloniae Agrippinae sancti Paulini Martyris.
Tarsi, in Cilicia, sanctae Pelagiae, Virginis et Martyris, quae, sub Diocletiano Imperatore, in bovem aeneum candentem inclusa, martyrium complevit.
Nicomediae natalis sanctae Antoniae Martyris, quae, nimium torta et variis afflicta cruciatibus, altero brachio tribus suspensa diebus, et in carcere biennio detenta, ad ultimum a Priscilliano Praeside, in confessione Domini, flammis exusta est.
Mediolani sancti Venerii Episcopi, cuius virtutes sanctus Ioannes Chrysostomus, in epistola ad eum scripta, testatas reliquit.
In territorio Petragoricensi sancti Sacerdotis, Episcopi Lemovicensis.
Hildeshemii, in Saxonia, sancti Godehardi, Episcopi et Confessoris, qui ab Innocentio Papa Secundo in Sanctorum censum relatus est.
Antisiodori sancti Curcodomi Diaconi.
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
R. Deo grátias.
|
V. Pretiósa in conspéctu Dómini.
R. Mors Sanctórum eius.
Sancta María et omnes Sancti intercedant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Orémus.
Dirigere et sanctificare, regere et gubernare dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliante, salvi et liberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Iube Dómine benedícere.
Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens. Amen.
|
Lectio brevis {ex Psalterio secundum temporum}
Col 3:1-2
Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens: quæ sursum sunt sápite, non quæ super terram.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
|
Conclusio
V. Adiutórium nóstrum ✝ in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Benedícite.
R. Deus.
V. Dóminus nos benedícat, ✝ et ab omni malo defendat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|