S. Monicae Viduae ~ Duplex
Scriptura: Feria Sexta infra Hebdomadam III post Octavam Paschae

Matutinum    05-04-2012

Incipit
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Invitatorium {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Monicae Alleluia.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Monicae Alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Monicae Alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. In confessione beatae Monicae Alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Monicae Alleluia.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. In confessione beatae Monicae Alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Monicae Alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In confessione beatae Monicae Alleluia.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Monicae Alleluia.
Hymnus {ex Psalterio secundum temporum}
Rex sempiterne Cælitum,
Rerum Creator ómnium,
Æqualis ante sæcula
Semper Parénti Fílius:

Nascénte qui mundo faber
Imaginem vultus tui
Tradens Adamo, nóbilem
Limo jugásti spíritum.

Cum livor et fraus dæmonis
Fœdasset humanum genus:
Tu, carne amíctus, perditam
Formam reformas artifex.

Qui, natus olim e Vírgine,
Nunc e sepúlcro nasceris,
Tecúmque nos a mórtuis
Jubes sepúltos surgere.

Qui, pastor æternus, gregem
Aqua lavas baptísmatis:
Hæc est lavacrum méntium:
Hæc est sepúlcrum criminum.

Nobis diu qui debitæ
Redémptor affixus cruci,
Nostræ dedísti prodigus
Pretium salútis sánguinem.

Ut sis perenne méntibus
Paschale, Jesu, gáudium,
A morte dira criminum
Vitæ renatos libera.

Deo Patri sit gloria,
Et Fílio, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paraclito,
In sempiterna sæcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I.
Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
Psalmus 77(1-8) [1]
77:1 Atténdite, pópule meus, legem meam: * inclináte aurem vestram in verba oris mei.
77:2 Apériam in parábolis os meum: * loquar propositiónes ab inítio.
77:3 Quanta audívimus et cognóvimus ea: * et patres nostri narravérunt nobis.
77:4 Non sunt occultáta a fíliis eórum: * in generatióne áltera.
77:5 Narrántes laudes Dómini, et virtútes ejus: * et mirabília ejus, quæ fecit.
77:6 Et suscitávit testimónium in Jacob: * et legem pósuit in Israël.
77:7 Quanta mandávit pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis: * ut cognóscat generátio áltera.
77:8 Fílii qui nascéntur, et exsúrgent, * et narrábunt fíliis suis.
77:8 Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscántur óperum Dei: * et mandáta ejus exquírant.
77:8 Ne fiant sicut patres eórum: * generátio prava et exásperans.
77:8 Generátio, quæ non diréxit cor suum: * et non est créditus cum Deo spíritus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 77(9-16) [2]
77:9 Filii Ephrem intendéntes et mitténtes arcum: * convérsi sunt in die belli.
77:10 Non custodiérunt testaméntum Dei: * et in lege ejus noluérunt ambuláre.
77:11 Et oblíti sunt benefactórum ejus: * et mirabílium ejus quæ osténdit eis.
77:12 Coram pátribus eórum fecit mirabília in terra Ægýpti: * in campo Táneos.
77:13 Interrúpit mare, et perdúxit eos: * et státuit aquas quasi in utre.
77:14 Et dedúxit eos in nube diéi: * et tota nocte in illuminatióne ignis.
77:15 Interrúpit petram in erémo: * et adaquávit eos velut in abýsso multa.
77:16 Et edúxit aquam de petra: * et dedúxit tamquam flúmina aquas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 77(17-31) [3]
77:17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei: * in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
77:18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, * ut péterent escas animábus suis.
77:19 Et male locúti sunt de Deo: * dixérunt: Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?
77:20 Quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ: * et torréntes inundavérunt.
77:21 Numquid et panem póterit dare, * aut paráre mensam pópulo suo?
77:22 Ideo audívit Dóminus, et dístulit: * et ignis accénsus est in Jacob, et ira ascéndit in Israël.
77:23 Quia non credidérunt in Deo: * nec speravérunt in salutári ejus:
77:24 Et mandávit núbibus désuper: * et jánuas cæli apéruit.
77:25 Et pluit illis manna ad manducándum: * et panem cæli dedit eis.
77:26 Panem Angelórum manducávit homo, * cibária misit eis in abundántia.
77:27 Tránstulit Austrum de cælo: * et indúxit in virtúte sua Áfricum.
77:28 Et pluit super eos sicut púlverem carnes: * et sicut arénam maris volatília pennáta.
77:29 Et cecidérunt in médio castrórum eórum: * circa tabernácula eórum.
77:30 Et manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis: * non sunt fraudáti a desidério suo.
77:31 Adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum: * et ira Dei ascéndit super eos.
77:31 Et occídit pingues eórum, * et eléctos Israël impedívit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Alleluia * Alleluia, alleluia
V. Deus regeneravit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Jesu Christi ex mórtuis, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
De libro Apocalypsis beati Joannis Apostoli.
Rev 19:1-5
1 Post haec audivi quasi vocem turbarum multarum in caelo dicentium: Alleluia: Salus, et gloria, et virtus Deo nostro est:
2 Quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.
3 Et iterum dixerunt: Alleluia. Et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum.
4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: Alleluia.
5 Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timetis eum pusilli et magni.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Locutus est ad me unus ex septem Angelis, dicens: Veni, ostendam tibi novam nuptam, sponsam Agni:
* Et vidi Jerusalem descendentem de caelo, ornatam monilibus suis, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum.
R. Et vidi Jerusalem descendentem de caelo, ornatam monilibus suis, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen.

Lectio 2
Rev 19:6-10
6 Et audivi quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluia: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.
7 Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se.
8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.
9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt. Et dixit mihi: Haec verba Dei vera sunt.
10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiae.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Audivi vocem in caelo Angelorum multorum dicentium:
* Timete Dominum, et date claritatem illi, et adorate eum qui fecit caelum et terram, mare et fontes aquarum, alleluia, alleluia.
V. Vidi Angelum Dei fortem, volantem per medium caeli, voce magna clamantem et dicentem.
R. Timete Dominum, et date claritatem illi, et adorate eum qui fecit caelum et terram, mare et fontes aquarum, alleluia, alleluia.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Rev 19:11-16
11 Et vidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.
12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei.
14 Et exercitus qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat Gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.
16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Veniens a Libano quam pulchra facta est, alleluia:
* Et odor vestimentorum ejus super omnia aromata, alleluia, alleluia.
V. Favus distillans labia ejus, mel et lac sub lingua ejus.
R. Et odor vestimentorum ejus super omnia aromata, alleluia, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et odor vestimentorum ejus super omnia aromata, alleluia, alleluia.
Nocturn II.
Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
Psalmus 77(32-41) [4]
77:32 In ómnibus his peccavérunt adhuc: * et non credidérunt in mirabílibus ejus.
77:33 Et defecérunt in vanitáte dies eórum: * et anni eórum cum festinatióne.
77:34 Cum occíderet eos, quærébant eum: * et revertebántur, et dilúculo veniébant ad eum.
77:35 Et rememoráti sunt quia Deus adjútor est eórum: * et Deus excélsus redémptor eórum est.
77:36 Et dilexérunt eum in ore suo, * et lingua sua mentíti sunt ei.
77:37 Cor autem eórum non erat rectum cum eo: * nec fidéles hábiti sunt in testaménto ejus.
77:38 Ipse autem est miséricors, et propítius fiet peccátis eórum: * et non dispérdet eos.
77:39 Et abundávit ut avérteret iram suam: * et non accéndit omnem iram suam:
77:40 Et recordátus est quia caro sunt: * spíritus vadens et non rédiens.
77:41 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, * in iram concitavérunt eum in inaquóso?
77:41 Et convérsi sunt, et tentavérunt Deum: * et Sanctum Israël exacerbavérunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 77(42-58) [5]
77:42 Non sunt recordáti manus ejus, * die qua redémit eos de manu tribulántis.
77:43 Sicut pósuit in Ægýpto signa sua, * et prodígia sua in campo Táneos.
77:44 Et convértit in sánguinem flúmina eórum: * et imbres eórum, ne bíberent.
77:45 Misit in eos coenomyíam, et comédit eos: * et ranam, et dispérdidit eos.
77:46 Et dedit ærúgini fructus eórum: * et labóres eórum locústæ.
77:47 Et occídit in grándine víneas eórum: * et moros eórum in pruína.
77:48 Et trádidit grándini juménta eórum: * et possessiónem eórum igni.
77:49 Misit in eos iram indignatiónis suæ: * indignatiónem, et iram, et tribulatiónem: immissiónes per ángelos malos.
77:50 Viam fecit sémitæ iræ suæ, non pepércit a morte animábus eórum: * et juménta eórum in morte conclúsit.
77:51 Et percússit omne primogénitum in terra Ægýpti: * primítias omnis labóris eórum in tabernáculis Cham.
77:52 Et ábstulit sicut oves pópulum suum: * et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.
77:53 Et dedúxit eos in spe, et non timuérunt: * et inimícos eórum opéruit mare.
77:54 Et indúxit eos in montem sanctificatiónis suæ: * montem, quem acquisívit déxtera ejus.
77:55 Et ejécit a fácie eórum Gentes: * et sorte divísit eis terram in funículo distributiónis.
77:56 Et habitáre fecit in tabernáculis eórum: * tribus Israël.
77:57 Et tentavérunt, et exacerbavérunt Deum excélsum: * et testimónia ejus non custodiérunt.
77:58 Et avertérunt se, et non servavérunt pactum: * quemádmodum patres eórum convérsi sunt in arcum pravum.
77:58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis: * et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 77(59-72) [6]
77:59 Audivit Deus, et sprevit: * et ad níhilum redégit valde Israël.
77:60 Et répulit tabernáculum Silo: * tabernáculum suum, ubi habitávit in homínibus.
77:61 Et trádidit in captivitátem virtútem eórum: * et pulchritúdinem eórum in manus inimíci.
77:62 Et conclúsit in gládio pópulum suum: * et hereditátem suam sprevit.
77:63 Júvenes eórum comédit ignis: * et vírgines eórum non sunt lamentátæ.
77:64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt: * et víduæ eórum non plorabántur.
77:65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus: * tamquam potens crapulátus a vino.
77:66 Et percússit inimícos suos in posterióra: * oppróbrium sempitérnum dedit illis.
77:67 Et répulit tabernáculum Joseph: * et tribum Éphraim non elégit.
77:68 Sed elégit tribum Juda, * montem Sion quem diléxit.
77:69 Et ædificávit sicut unicórnium sanctifícium suum in terra, * quam fundávit in sæcula.
77:70 Et elégit David, servum suum, et sústulit eum de grégibus óvium: * de post foetántes accépit eum,
77:71 Páscere Jacob, servum suum, * et Israël, hereditátem suam:
77:72 Et pávit eos in innocéntia cordis sui: * et in intelléctibus mánuum suárum dedúxit eos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Alleluia * Alleluia, alleluia
V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Monica sancti Augustini dupliciter mater, quia eum et mundo et coelo peperit, marito mortuo, quem senectute confectum Jesu Christo conciliavit, castam et operibus misericordiae exercitam viduitatem agebat: in assiduis vero ad Deum orationibus pro filio qui in Manichaeormn sectam inciderat, lacrimas effundebat: quem etiam Mediolanum secuta est: ubi ipsum frequenter hortabatur, ut ad episcopum Ambrosium se conferret. Quod cum ille fecisset, ejus et publicis concionibus et privatis colloquiis catholicae fidei veritatem edoctus, ab eodem baptizatus est.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam:
* Et deducet te mirabiliter dextera tua. Alleluia
V. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.
R. Et deducet te mirabiliter dextera tua. Alleluia
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Mox in Africam redeuntes cum ad Ostia Tiberina constitissent, incidit in febrem. Quo in morbo cum eam quodam die anima defecisset, ut se collegit, Ubi, inquit, eram? Et astantes intuens, Ponite hic matrem vestram: tantum vos rogo, ut ad altare Domini memineritis mei. Nono autem die beata mulier animam Deo reddidit. Ejus corpus ibi in ecclesia sanctae Aureae sepultum est: quod postea Martino quinto Summo Pontifice Romam translatum, in ecclesia sancti Augustini honorifice conditum est.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem:
* Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae. Alleluia
V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam.
R. Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae. Alleluia
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
Ex libro 9. Conf. cap. 12.
Subdit vero Augustinus de matris morte disserens: Neque enim decere arbitrabamur funus illud questubus lacrimosis, gemitibusque celebrare, quia illa nec misere, nec omnino moriebatur: hoc et documentis morum ejus, et fide non ficta, rationibusque certis tenebamus. Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam, conversationemque ejus piam in te et sanctam, in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum, et libuit flere de illa et pro illa; et si quis peccatum invenerit flevisse me matrem meam exigua parte horae, matrem oculis meis mortuam quae me multos annos fleverat, ut oculis suis
viverem, non irrideat: sed potius, si est grandi caritate, pro peccatis meis fleat ipse ad te Patrem omnium fratrum Christi tui.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Fallax gratia, et vana est pulchritudo:
* Mulier timens Deum, ipsa laudabitur. Alleluia
V. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
R. Mulier timens Deum, ipsa laudabitur. Alleluia
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Mulier timens Deum, ipsa laudabitur. Alleluia
Nocturn III.
Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
Psalmus 78 [7]
78:1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum: * posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
78:2 Posuérunt morticína servórum tuórum, escas volatílibus cæli: * carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
78:3 Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Jerúsalem: * et non erat qui sepelíret.
78:4 Facti sumus oppróbrium vicínis nostris: * subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt.
78:5 Úsquequo, Dómine, irascéris in finem: * accendétur velut ignis zelus tuus?
78:6 Effúnde iram tuam in Gentes, quæ te non novérunt: * et in regna quæ nomen tuum non invocavérunt:
78:7 Quia comedérunt Jacob: * et locum ejus desolavérunt.
78:8 Ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum, cito antícipent nos misericórdiæ tuæ: * quia páuperes facti sumus nimis.
78:9 Ádjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: * et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum:
78:10 Ne forte dicant in Géntibus: Ubi est Deus eórum? * et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris.
78:11 Ultio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est: * intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum.
78:12 Secúndum magnitúdinem bráchii tui, * pósside fílios mortificatórum.
78:13 Et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: * impropérium ipsórum, quod exprobravérunt tibi, Dómine.
78:14 Nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, * confitébimur tibi in sæculum.
78:15 In generatiónem et generatiónem * annuntiábimus laudem tuam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 80 [8]
80:1 Exsultáte Deo, adjutóri nostro: * jubiláte Deo Jacob.
80:2 Súmite psalmum, et date týmpanum: * psaltérium jucúndum cum cíthara.
80:3 Buccináte in Neoménia tuba, * in insígni die solemnitátis vestræ.
80:4 Quia præcéptum in Israël est: * et judícium Deo Jacob.
80:5 Testimónium in Joseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti: * linguam, quam non nóverat, audívit.
80:6 Divértit ab onéribus dorsum ejus: * manus ejus in cóphino serviérunt.
80:7 In tribulatióne invocásti me, et liberávi te: * exaudívi te in abscóndito tempestátis: probávi te apud aquam contradictiónis.
80:8 Audi, pópulus meus, et contestábor te: * Israël, si audíeris me, non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum.
80:9 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti: * diláta os tuum, et implébo illud.
80:10 Et non audívit pópulus meus vocem meam: * et Israël non inténdit mihi.
80:11 Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum: * ibunt in adinventiónibus suis.
80:12 Si pópulus meus audísset me: * Israël si in viis meis ambulásset:
80:13 Pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem: * et super tribulántes eos misíssem manum meam.
80:14 Inimíci Dómini mentíti sunt ei: * et erit tempus eórum in sæcula.
80:15 Et cibávit eos ex ádipe fruménti: * et de petra, melle saturávit eos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 82 [9]
82:1 Deus, quis símilis erit tibi? * Ne táceas, neque compescáris, Deus.
82:2 Quóniam ecce inimíci tui sonuérunt: * et qui odérunt te extulérunt caput.
82:3 Super pópulum tuum malignavérunt consílium: * et cogitavérunt advérsus sanctos tuos.
82:4 Dixérunt: Veníte, et disperdámus eos de gente: * et non memorétur nomen Israël ultra.
82:5 Quóniam cogitavérunt unanímiter: * simul advérsum te testaméntum disposuérunt, tabernácula Idumæórum et Ismahelítæ:
82:6 Moab, et Agaréni, Gebal, et Ammon, et Ámalec: * alienígenæ cum habitántibus Tyrum.
82:7 Étenim Assur venit cum illis: * facti sunt in adjutórium fíliis Lot.
82:8 Fac illis sicut Mádian, et Sísaræ: * sicut Jabin in torrénte Cisson.
82:9 Disperiérunt in Endor: * facti sunt ut stercus terræ.
82:10 Pone príncipes eórum sicut Oreb, et Zeb, * et Zébee, et Sálmana:
82:11 Omnes príncipes eórum: * qui dixérunt: Hereditáte possideámus Sanctuárium Dei.
82:12 Deus meus, pone illos ut rotam: * et sicut stípulam ante fáciem venti.
82:13 Sicut ignis, qui combúrit silvam: * et sicut flamma combúrens montes:
82:14 Ita persequéris illos in tempestáte tua: * et in ira tua turbábis eos.
82:15 Imple fácies eórum ignomínia: * et quærent nomen tuum, Dómine.
82:16 Erubéscant, et conturbéntur in sæculum sæculi: * et confundántur, et péreant.
82:17 Et cognóscant quia nomen tibi Dóminus: * tu solus Altíssimus in omni terra.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Alleluia * Alleluia, alleluia
V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
Luke 7:11-16
In illo tempore: Ibat Jesus in civitatem, quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus, et turba copiosa. Et reliqua.

Homilia sancti Augustini Episcopi.
Sermo 44. de Verbis Domini, circa init.
De juvene illo resuscitato gavisa est mater vidua: de hominibus in spiritu quotidie suscitatis gaudet mater Ecclesia. Ille quidem mortuus erat corpore: illi autem mente. Illius mors visibilis visibiliter plangebatur: illorum mors invisibilis nec quaerebatur, nec videbatur. Quaesivit ille, qui noverat mortuos. Ille solus noverat mortuos, qui poterat facere vivos. Nisi enim ad mortuos suscitandos venisset, Apostolus non diceret: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus: consideravit semitas domus suae,
* Et panem otiosa non comedit. Alleluia
V. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio ejus: non exstinguetur in nocte lucerna ejus.
R. Et panem otiosa non comedit. Alleluia
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Cujus festum colimus, ipsa intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 8
Tres autem mortuos invenimus a Domino resuscitatos visibiliter, millia invisibiliter. Quot autem mortuos visibiliter suscitaverit, quis novit? Non enim omnia, quae fecit, scripta sunt. Joannes hoc dixit: Multa alia fecit Jesus: quae si scripta essent, arbitror totum mundum non posse libros capere. Multi ergo sunt alii sine dubio suscitati, sed non tres frustra commemorati. Dominus enim noster Jesus Christus ea quae faciebat corporaliter, etiam spiritaliter
volebat intelligi. Neque enim tantum miracula propter miracula faciebat: sed ut illa, quae faciebat, mira essent videntibus, vera essent intelligentibus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Regnum mundi, et omnem ornatum saeculi contempsi, propter amorem Domini mei Jesu Christi:
* Quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. Alleluia
V. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi.
R. Quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. Alleluia
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. Alleluia
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Quemadmodum qui videt litteras in codice optime scripto, et non novit legere, laudat quidem antiquarii manum, admirans apicum pulchritudinem: sed quid sibi
velint, quid indicent illi apices, nescit, et est oculis laudator, mente non cognitor. Alius autem et laudat artificium, et capit intellectum: ille utique, qui non solum videre quod commune est 6mnibus, potest, sed etiam legere; quod qui non didicit, non potest. Ita qui viderunt Christi miracula, et non intellexerunt quid sibi vellent, et quid intelligentibus quodammodo innuerent, mirati sunt tantum quia facta sunt: alii
vero et factam irati, et intellecta assecuti. Tales nos in schola Christi esse debemus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus moerentium consolator, et in te sperantium salus, qui beatae Monicae pias lacrimas in conversione filii sui Augustini misericorditer suscepisti: da nobis utriusque interventu peccata nostra deplorare, et gratiae tuae indulgentiam invenire.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options