Feria Sexta infra Hebdomadam III post Octavam Paschae ~ Ferial


Vespera    05-04-2012

Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Alleluia
Psalmus 141 [1]
141:1 Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
141:2 Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
141:3 In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
141:4 In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
141:5 Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
141:6 Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
141:7 Clamávi ad te, Dómine, * dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
141:8 Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
141:9 Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
141:10 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant justi, donec retríbuas mihi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 143(1-8) [2]
143:1 Benedíctus Dóminus, Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, * et dígitos meos ad bellum.
143:2 Misericórdia mea, et refúgium meum: * suscéptor meus, et liberátor meus:
143:3 Protéctor meus, et in ipso sperávi: * qui subdit pópulum meum sub me.
143:4 Dómine, quid est homo, quia innotuísti ei? * aut fílius hóminis, quia réputas eum?
143:5 Homo vanitáti símilis factus est: * dies ejus sicut umbra prætéreunt.
143:6 Dómine, inclína cælos tuos, et descénde: * tange montes, et fumigábunt.
143:7 Fúlgura coruscatiónem, et dissipábis eos: * emítte sagíttas tuas, et conturbábis eos.
143:8 Emítte manum tuam de alto, éripe me, et líbera me de aquis multis: * de manu filiórum alienórum.
143:8 Quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 143(9-15) [3]
143:9 Deus, cánticum novum cantábo tibi: * in psaltério decachórdo psallam tibi.
143:10 Qui das salútem régibus: * qui redemísti David, servum tuum, de gládio malígno: éripe me.
143:11 Et érue me de manu filiórum alienórum, quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis:
143:12 Quorum fílii, sicut novéllæ plantatiónes * in juventúte sua.
143:13 Fíliæ eórum compósitæ: * circumornátæ ut similitúdo templi.
143:14 Promptuária eórum plena, * eructántia ex hoc in illud.
143:15 Oves eórum foetósæ, abundántes in egréssibus suis: * boves eórum crassæ.
143:15 Non est ruína macériæ, neque tránsitus: * neque clamor in platéis eórum.
143:15 Beátum dixérunt pópulum, cui hæc sunt: * beátus pópulus, cujus Dóminus Deus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 144(1-9) [4]
144:1 Exaltábo te, Deus meus, rex: * et benedícam nómini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
144:2 Per síngulos dies benedícam tibi: * et laudábo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
144:3 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * et magnitúdinis ejus non est finis.
144:4 Generátio et generátio laudábit ópera tua: * et poténtiam tuam pronuntiábunt.
144:5 Magnificéntiam glóriæ sanctitátis tuæ loquéntur: * et mirabília tua narrábunt.
144:6 Et virtútem terribílium tuórum dicent: * et magnitúdinem tuam narrábunt.
144:7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt: * et justítia tua exsultábunt.
144:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * pátiens, et multum miséricors.
144:9 Suávis Dóminus univérsis: * et miseratiónes ejus super ómnia ópera ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
Capitulum Responsorium Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
Rom 6:9-10
Christus resurgens ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominábitur. Quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
R. Deo grátias.

R.br. Surrexit Dóminus vere, * allelúia, allelúia .
R. Surrexit Dóminus vere, * allelúia, allelúia.
V. Et appáruit Simóni.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Surrexit Dóminus vere, * allelúia, allelúia.

Hymnus
Ad regias Agni dapes,
Stolis amícti cándidis,
Post transitum Maris Rubri,
Christo canámus Principi:

Divína cujus cáritas
Sacrum propinat sánguinem,
Almíque membra córporis
Amor sacérdos immolat.

Sparsum cruorem postibus
Vastator horret Ángelus:
Fugitque divisum mare;
Merguntur hostes flúctibus.

Jam Pascha nóstrum Christus est
Paschális idem victima,
Et pura puris mentibus
Sinceritatis azyma.

O vera cæli victima,
Subjécta cui sunt tartara,
Soluta mortis víncula,
Recépta vitæ præmia.

Victor, subactis inferis,
Trophæa Christus éxplicat;
Cæloque apérto, subditum
Regem tenebrárum trahit.

Ut sis perénne mentibus
Paschále, Jesu, gáudium,
A morte dira criminum
Vitæ renatos líbera.

Deo Patri sit gloria,
Et Fílio, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paraclito,
In sempiterna sæcula.
Amen.

V. Mane nobíscum, Dómine, allelúia.
R. Quóniam advesperascit, allelúia.
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Modicum
(Canticum Mariae * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
1:50 Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Modicum * et non videbitis me, dicit Dominus: iterum modicum, et videbitis' me, quia vado ad Patrem, alleluia, alleluia.

Kyrie eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire justitiae, veritatis tuae lumen ostendis: da cunctis qui christiana professione censentur, et illa respuere, quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta, sectari.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options