Incipit
V. Iube Dómine benedícere.
Benedictio. Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. Amen.
|
Lectio brevis
1 Pet 5:8-9
Fratres: Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in fide.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
|
V. Adjutórium nóstrum ✝ in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis, quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo et ópere: percutit sibi pectus mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.
Misereatur nostri omnípotens Deus, et dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam ætérnam. Amen.
Indulgéntiam, ✝ absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.
|
V. Convérte nos ☨ Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis.
V. Deus ✝ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Allelúia,
Psalmus 69 [1]
69:1 Deus, in adjutórium meum inténde: * Dómine, ad adjuvándum me festína.
69:2 Confundántur et revereántur, * qui quærunt ánimam meam.
69:3 Avertántur retrórsum, et erubéscant, * qui volunt mihi mala.
69:4 Avertántur statim erubescéntes, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
69:5 Exsúltent et læténtur in te omnes qui quærunt te, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
69:6 Ego vero egénus, et pauper sum: * Deus, ádjuva me.
69:7 Adjútor meus, et liberátor meus es tu: * Dómine, ne moréris.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 70(1-12) [2]
70:1 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: * in justítia tua líbera me, et éripe me.
70:2 Inclína ad me aurem tuam, * et salva me.
70:3 Esto mihi in Deum protectórem, et in locum munítum: * ut salvum me fácias,
70:4 Quóniam firmaméntum meum, * et refúgium meum es tu.
70:5 Deus meus, éripe me de manu peccatóris, * et de manu contra legem agéntis et iníqui:
70:6 Quóniam tu es patiéntia mea, Dómine: * Dómine, spes mea a juventúte mea.
70:7 In te confirmátus sum ex útero: * de ventre matris meæ tu es protéctor meus.
70:8 In te cantátio mea semper: * tamquam prodígium factus sum multis: et tu adjútor fortis.
70:9 Repleátur os meum laude, ut cantem glóriam tuam: * tota die magnitúdinem tuam.
70:10 Ne projícias me in témpore senectútis: * cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me.
70:11 Quia dixérunt inimíci mei mihi: * et qui custodiébant ánimam meam, consílium fecérunt in unum.
70:12 Dicéntes: Deus derelíquit eum, persequímini, et comprehéndite eum: * quia non est qui erípiat.
70:12 Deus, ne elongéris a me: * Deus meus, in auxílium meum réspice.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 70(13-24) [3]
70:13 Confundántur, et defíciant detrahéntes ánimæ meæ: * operiántur confusióne, et pudóre qui quærunt mala mihi.
70:14 Ego autem semper sperábo: * et adjíciam super omnem laudem tuam.
70:15 Os meum annuntiábit justítiam tuam: * tota die salutáre tuum.
70:16 Quóniam non cognóvi litteratúram, introíbo in poténtias Dómini: * Dómine, memorábor justítiæ tuæ solíus.
70:17 Deus, docuísti me a juventúte mea: * et usque nunc pronuntiábo mirabília tua.
70:18 Et usque in senéctam et sénium: * Deus, ne derelínquas me,
70:19 Donec annúntiem bráchium tuum * generatióni omni, quæ ventúra est:
70:20 Poténtiam tuam, et justítiam tuam, Deus, usque in altíssima, quæ fecísti magnália: * Deus, quis símilis tibi?
70:21 Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas et malas: et convérsus vivificásti me: * et de abýssis terræ íterum reduxísti me:
70:22 Multiplicásti magnificéntiam tuam: * et convérsus consolátus es me.
70:23 Nam et ego confitébor tibi in vasis psalmi veritátem tuam: * Deus, psallam tibi in cíthara, Sanctus Israël.
70:24 Exsultábunt lábia mea cum cantávero tibi: * et ánima mea, quam redemísti.
70:24 Sed et lingua mea tota die meditábitur justítiam tuam: * cum confúsi et revériti fúerint, qui quærunt mala mihi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia.
|
Hymnus {Doxology: Pasc}
Te lucis ante términum,
Rerum Creátor, póscimus,
Ut pro tua cleméntia
Sis præsul et custódia.
Procul recédant sómnia,
Et nóctium phantasmata;
Hostémque nóstrum cómprime,
Ne polluántur córpora.
Deo Patri sit gloria,
Et Fílio, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paraclito,
In sempiterna sæcula.
Amen.
|
Capitulum Responsorium Versus
Jer 14:9
Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos, Dómine Deus noster.
R. Deo grátias.
R.br. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * allelúia, allelúia.
R. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, allelúia, allelúia.
V. Redemísti nos, Dómine, Deus veritátis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * allelúia, allelúia.
V. Custódi nos, Dómine, ut pupíllam óculi, allelúia.
R. Sub umbra alárum tuárum prótege nos, allelúia.
|
Canticum Nunc dimittis
Ant. Salva nos, * Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et requiescámus in pace, allelúia.
(Canticum Simeonis * Luc. 2:29-32)
2:29 Nunc dimíttis ✝ servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
2:30 Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
2:31 Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
2:32 Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Salva nos, * Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et requiescámus in pace, allelúia.
|
Oratio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Vísita, quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea lónge repélle: Ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et benedíctio tua sit super nos semper.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Benedictio. Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus, ✝ Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
|
Regina caeli, laetare, alleluia;
Quia quem meruísti portáre, allelúia,
Resurréxit, sicut dixit, allelúia:
Ora pro nobis Deum, allelúia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dóminus vere, allelúia.
Orémus.
Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, mundum lætificare dignátus es: præsta, quæsumus; ut, per eíus Genitrícem Vírginem Maríam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ. Per eúmdem Christum Dóminum nóstrum. Amen.
V. Divínum auxílium ✝ maneat semper nobíscum.
R. Amen.
|