Incipit
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
Psalmus 132 [1]
132:1 Ecce quam bonum et quam iucúndum, * habitáre fratres in unum:
132:2 Sicut unguéntum in cápite, * quod descéndit in barbam, barbam Aaron,
132:3 Quod descéndit in oram vestiménti eius: * sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion.
132:4 Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, * et vitam usque in sæculum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 135(1-9) [2]
135:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:2 Confitémini Deo deórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:3 Confitémini Dómino dominórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:4 Qui facit mirabília magna solus: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:5 Qui fecit cælos in intelléctu: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:6 Qui firmávit terram super aquas: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:7 Qui fecit luminária magna: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:8 Solem in potestátem diéi: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:9 Lunam, et stellas in potestátem noctis: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 135(10-26) [3]
135:10 Qui percússit Ægýptum cum primogénitis eórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:11 Qui edúxit Israël de médio eórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:12 In manu poténti, et bráchio excélso: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:13 Qui divísit Mare Rubrum in divisiónes: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:14 Et edúxit Israël per médium eius: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:15 Et excússit Pharaónem, et virtútem eius in Mari Rubro: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:17 Qui percússit reges magnos: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:18 Et occídit reges fortes: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:19 Sehon, regem Amorrhæórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:20 Et Og, regem Basan: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:21 Et dedit terram eórum hereditátem: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:22 Hereditátem Israël, servo suo: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:23 Quia in humilitáte nostra memor fuit nostri: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:24 Et redémit nos ab inimícis nostris: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:25 Qui dat escam omni carni: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:26 Confitémini Deo cæli: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:26 Confitémini Dómino dominórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 136 [4]
136:1 Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus: * cum recordarémur Sion:
136:2 In salícibus in médio eius, * suspéndimus órgana nostra.
136:3 Quia illic interrogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, * verba cantiónum:
136:4 Et qui abduxérunt nos: * Hymnum cantáte nobis de cánticis Sion.
136:5 Quómodo cantábimus cánticum Dómini * in terra aliéna?
136:6 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, * oblivióni detur déxtera mea.
136:7 Adhæreat lingua mea fáucibus meis, * si non memínero tui:
136:8 Si non proposúero Ierúsalem, * in princípio lætítiæ meæ.
136:9 Memor esto, Dómine, filiórum Edom, * in die Ierúsalem:
136:10 Qui dicunt: Exinaníte, exinaníte * usque ad fundaméntum in ea.
136:11 Fília Babylónis mísera: * beátus, qui retríbuet tibi retributiónem tuam, quam retribuísti nobis.
136:12 Beátus, qui tenébit, * et allídet párvulos tuos ad petram.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 137 [5]
137:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * quóniam audísti verba oris mei.
137:2 In conspéctu Angelórum psallam tibi: * adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
137:3 Super misericórdia tua, et veritáte tua: * quóniam magnificásti super omne, nomen sanctum tuum.
137:4 In quacúmque die invocávero te, exáudi me: * multiplicábis in ánima mea virtútem.
137:5 Confiteántur tibi, Dómine, omnes reges terræ: * quia audiérunt ómnia verba oris tui:
137:6 Et cantent in viis Dómini: * quóniam magna est glória Dómini.
137:7 Quóniam excélsus Dóminus, et humília réspicit: * et alta a longe cognóscit.
137:8 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me: * et super iram inimicórum meórum extendísti manum tuam, et salvum me fecit déxtera tua.
137:9 Dóminus retríbuet pro me: * Dómine, misericórdia tua in sæculum: ópera mánuum tuárum ne despícias.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
|
Capitulum Hymnus Versus {ex Commune aut Festo}
Sir 44:16-17
Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est iustus: et in tempore iracundiae factus est reconciliatio.
R. Deo grátias.
Hymnus
Ad regias Agni dapes,
Stolis amícti cándidis,
Post transitum Maris Rubri,
Christo canámus Principi:
Divína cuius cáritas
Sacrum propinat sánguinem,
Almíque membra córporis
Amor sacérdos immolat.
Sparsum cruorem postibus
Vastator horret Ángelus:
Fugitque divisum mare;
Merguntur hostes flúctibus.
Iam Pascha nóstrum Christus est
Paschális idem victima,
Et pura puris mentibus
Sinceritatis azyma.
O vera cæli victima,
Subiécta cui sunt tartara,
Soluta mortis víncula,
Recépta vitæ præmia.
Victor, subactis inferis,
Trophæa Christus éxplicat;
Cæloque apérto, subditum
Regem tenebrárum trahit.
Ut sis perénne mentibus
Paschále, Iesu, gáudium,
A morte dira criminum
Vitæ renatos líbera.
* Deo Patri sit glória,
Et Fílio, qui a mórtuis
Surrexit, ac Paráclito,
In sempitérna sæcula.
Amen.
V. Iustum deduxit Dominus per vias rectas, alleluia.
R. Et ostendit illi regnum Dei, alleluia.
|
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Amavit eum Dominus, * et ornavit eum: stolam gloriae induit eum, et ad portas paradisi coronavit eum, alleluia.
(Canticum Mariae * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat ✝ * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius.
1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Amavit eum Dominus, * et ornavit eum: stolam gloriae induit eum, et ad portas paradisi coronavit eum, alleluia.
|
Preces Feriales{omittitur}
|
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Sancti Antonini, Domine, Confessoris tui atque Pontificis meritis adiuvemur: ut, sicut te in illo mirabilem praedicamus, ita in nos misericordem fuisse gloriemur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|