Officium parvum Beatae Mariae Virginis Tempora Paschalis ~ Simplex


Matutinum    05-16-2012

Ante Divinum officium
Incipit {specialis}
Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Invitatorium {Antiphona Votive}
Ant. Ave Maria, gratia plena * Dominus tecum. Alleluia.
Ant. Ave Maria, gratia plena * Dominus tecum. Alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Ave Maria, gratia plena * Dominus tecum. Alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Dominus tecum. Alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Ave Maria, gratia plena * Dominus tecum. Alleluia.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Dominus tecum. Alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Ave Maria, gratia plena * Dominus tecum. Alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dominus tecum. Alleluia.
Ant. Ave Maria, gratia plena * Dominus tecum. Alleluia.
Hymnus {Votive}
Quem terra, pontus, sídera
Colunt, adórant, prædicant,
Trinam regéntem máchinam,
Claustrum Maríæ bájulat.

Cui luna, sol, et ómnia
Desérviunt per témpora,
Perfúsa cæli grátia,
Gestant puéllæ víscera.

Beáta Mater múnere,
Cujus supérnus ártifex
Mundum pugíllo cóntinens,
Ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
Foecúnda sancto Spíritu,
Desiderátus géntibus,
Cujus per alvum fusus est.

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae et Psalmi Votive}
Nocturn I
Ant. Benedicta tu
Psalmus 95 [1]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
95:9 Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
95:13 Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 96 [2]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:8 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:9 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:12 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 97 [3]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:2 Salvávit sibi déxtera ejus: * et bráchium sanctum ejus.
97:3 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
97:4 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:5 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:6 Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:7 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:8 Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
97:10 Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Precibus et meritis beatae Mariae semper Virginis, et omnium Sanctorum, perducat nos Dominus ad regna caelorum. Amen.
V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Nos cum prole pia benedicat Virgo Maria. Amen.

Lectio 1
Incipit Epistola secunda beati Petri Apostoli
2 Pet 1:1-4
1 Simon Petrus, servus et Apostolus Jesu Christi, iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri:
3 Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
4 Per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae: fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam nescio:
* Quia quem caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
V. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
R. Quia quem caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Ipsa Virgo Virginum, intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 2
2 Pet 1:5-9
5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6 In scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
7 In pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
8 Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
9 Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Beata es Virgo Maria, quae Dominum portasti Creatorem mundi:
* Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes Virgo.
V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
R. Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes Virgo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes Virgo.
V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Per Virginem Matrem, concedat nobis Dominus salutem et pacem. Amen.

Lectio 3
2 Pet 1:10-15
10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: haec enim facientes, non peccabitis aliquando.
11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate.
13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione:
14 Certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Felix namque es, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima:
* Quia ex te ortus est sol justitiae, * Christus Deus noster.
V. Ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum juvamen, quicumque celebrant tuam sanctam commemorationem.
R. Quia ex te ortus est sol justitiae
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Christus Deus noster
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {Votive}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Concede nos famulos tuos, quaesumus Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio{omittitur}
Post Divinum officium

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options