Incipit
V. Dómine, lábia ✠ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus ✝ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Alleluia, Christum Dominum ascendentem in caelum, * Venite adoremus, alleluia.
Ant. Alleluia, Christum Dominum ascendentem in caelum, * Venite adoremus, alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Alleluia, Christum Dominum ascendentem in caelum, * Venite adoremus, alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Alleluia, Christum Dominum ascendentem in caelum, * Venite adoremus, alleluia.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Alleluia, Christum Dominum ascendentem in caelum, * Venite adoremus, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Ant. Alleluia, Christum Dominum ascendentem in caelum, * Venite adoremus, alleluia.
|
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Aeterne Rex altissime,
Redemptor et fidelium,
Cui mors perempta detulit
Summae triumphum gloriae.
Ascendis orbes siderum,
Quo te vocabat caelitus
Collata, non humanitus,
Rerum potestas omnium.
Ut trina rerum machina,
Caelestium, terrestrium,
Et inferorum condita,
Flectat genu jam subdita.
Tremunt videntes Angeli
Versam vicem mortalium:
Peccat caro, mundat caro,
Regnat Deus Dei caro.
Sis ipse nostrum gaudium,
Manens olympo praemium,
Mundi regis qui fabricam,
Mundana vincens gaudia.
Hinc te precantes quaesumus,
Ignosce culpis omnibus,
Et corda sursum subleva
Ad te superna gratia.
Ut cum repente coeperis
Clarere nube judicis,
Poenas repellas debitas,
Reddas coronas perditas.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui victor in cælum redis,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula.
Amen.
|
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I.
Ant. Allelúia,
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:4 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:5 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem prójicit ventus a fácie terræ.
1:6 Ideo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:7 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt Gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prædicans præcéptum ejus.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
2:13 Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 3 [3]
3:1 Dómine quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:2 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:3 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:6 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:7 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:8 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, * lapis revolutus est, allelúia: ab ostio monumenti, allelúia, allelúia.
|
V. Surrexit Dóminus de sepúlcro. Allelúia.
R. Qui pro nobis pependit in ligno. Allelúia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.
Lectio 1
Incipit Epistola prima beati Joannis Apostoli.
1 Joannes 1:1-5
1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae:
2 Et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis:
3 Quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.
4 Et haec scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: Quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Post passionem suam per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei, alleluia:
* Et videntibus illis elevatus est, alleluia: et nubes suscepit eum ab oculis eorum, alleluia.
V. Et convescens praecepit eis, ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris.
R. Et videntibus illis elevatus est, alleluia: et nubes suscepit eum ab oculis eorum, alleluia.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen.
Lectio 2
1 Joannes 1:6-10
6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Omnis pulchritudo Domini exaltata est super sidera:
* Species ejus in nubibus caeli, et nomen ejus in aeternum permanet, alleluia.
V. A summo caelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus.
R. Species ejus in nubibus caeli, et nomen ejus in aeternum permanet, alleluia.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Lectio 3
1 Joannes 2:1-6
1 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum:
2 Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Exaltare Domine, alleluia,
* In virtute tua, alleluia.
V. Elevata est magnificentia tua super caelos, Deus.
R. In virtute tua, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In virtute tua, alleluia.
|
Nocturn II.
Ant. Allelúia,
Psalmus 8 [4]
8:1 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 9(1-11) [5]
9:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
9:2 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
9:3 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
9:4 Quóniam fecísti judícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui júdicas justítiam.
9:5 Increpásti Gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sæculum sæculi.
9:6 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
9:7 Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
9:8 Parávit in judício thronum suum: * et ipse judicábit orbem terræ in æquitáte, judicábit pópulos in justítia.
9:9 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
9:10 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 9(12-21) [6]
9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter Gentes stúdia ejus:
9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt Gentes in intéritu, quem fecérunt.
9:17 In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
9:18 Cognoscétur Dóminus judícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
9:19 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes Gentes quæ obliviscúntur Deum.
9:20 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
9:21 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * judicéntur Gentes in conspéctu tuo.
9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant Gentes quóniam hómines sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, * quem quæris múlier? allelúia: viventem cum mórtuis? allelúia, allelúia.
|
V. Surrexit Dóminus vere. Allelúia.
R. Et appáruit Simóni. Allelúia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.
Lectio 4
Sermo sancti Augustini Episcopi.
Sermo 2. de Ascensione Domini qui est 175. de Tempore.
Salvator noster, dilectissimi fratres, ascendit in caelum: non ergo turbemur in terra. Ibi sit mens, et hic erit requies. Ascendamus cum Christo interim corde: cum dies ejus promissus advenerit, sequemur et corpore. Scire tamen debemus, fratres, quia cum Christo non ascendit superbia, non avaritia, non luxuria: nullum vitium nostrum ascendit cum medico nostro. Et ideo si post medicum desideramus ascendere, debemus vitia et peccata deponere. Omnes enim quasi quibusdam compedibus nos premunt, et peccatorum nos retibus ligare contendunt: et ideo cum Dei adjutorio, secundum quod ait Psalmista: Dirumpamus vincula eorum: ut securi possimus dicere Domino: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Tempus est, ut revertar ad eum, qui me misit, dicit Dominus; nolite contristari, nec turbetur cor vestrum:
* Rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custodiat, alleluia, alleluia.
V. Nisi ego abiero, Paraclitus non veniet: cum assumptus fuero, mittam vobis eum.
R. Rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custodiat, alleluia, alleluia.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.
Lectio 5
Resurrectio Domini spes nostra est: ascensio Domini glorificatio nostra est. Ascensionis hodie solemnia celebramus. Si ergo recte, si fideliter, si devote, si sancte, si pie ascensionem Domini celebramus, ascendamus cum illo, et sursum corda habeamus. Ascendentes autem non extollamur, nec de nostris, quasi de propriis meritis praesumamus. Sursum autem corda habere debemus ad Dominum. Sursum enim cor non ad Dominum, superbia vocatur: sursum autem cor ad Dominum, refugium vocatur. Videte, fratres, magnum miraculum. Altus est Deus, erigis te, et fugit a te humilias te, et descendit ad te. Quare hoc? Quia excelsus est, et humilia respicit, et alta de longe cognoscit. Humilia de proximo respicit, ut attollat: alta, id est, superba, de longe cognoscit, ut deprimat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Non turbetur cor vestrum: ego vado ad Patrem; et cum assumptus fuero a vobis, mittam vobis, alleluia,
* Spiritum veritatis, et gaudebit cor vestrum, alleluia.
V. Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis.
R. Spiritum veritatis, et gaudebit cor vestrum, alleluia.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.
Lectio 6
Resurrexit enim Christus ut spem nobis daret, quia surgit homo, qui moritur; ne moriendo desperaremus, et vitam nostram in morte finitam putaremus, securos nos fecit. Solliciti enim eramus de ipsa anima: et ille nobis resurgendo, de carnis resurrectione fiduciam dedit. Crede ergo, ut munderis. Prius te oportet credere, ut postea per fidem Deum merearis aspicere. Deum enim videre vis? Audi ipsum: Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Prius ergo cogita de corde mundando: quidquid ibi vides, quod displicet Deo, tolle.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem,
* Dedit dona hominibus, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae.
R. Dedit dona hominibus, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dedit dona hominibus, alleluia, alleluia, alleluia.
|
Nocturn III.
Ant. Allelúia,
Psalmus 9(22-32) [7]
9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quæret.
9:26 Non est Deus in conspéctu ejus: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
9:27 Auferúntur judícia tua a fácie ejus: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
9:28 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
9:29 Cujus maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua ejus labor et dolor.
9:30 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
9:31 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
9:32 Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
9:32 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 9(33-39) [8]
9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum.
9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
9:36 Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adjútor.
9:37 Cóntere bráchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
9:38 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sæculum sæculi: * períbitis, Gentes, de terra illíus.
9:39 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
9:39 Judicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 10 [9]
10:1 In Domino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:2 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:3 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:4 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, * noli flere, María, allelúia: resurréxit Dóminus, allelúia, allelúia.
|
V. Gavisi sunt discipuli. Allelúia.
R. Viso Dómino. Allelúia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.
Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.
John 15:26-27;16:1-4
In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et reliqua.
Homilia sancti Augustini Episcopi
Tractatus 92. in Joannem.
Dominus Jesus in sermone, quem locutus est discipulis suis post coenam, proximus passioni, tamquam iturus, et relicturus eos praesentia corporali, cum omnibus autem suis usque in consummationem saeculi futurus praesentia spiritali, exhortatus est eos ad perferendas persecutiones impiorum, quos mundi nomine nuncupavit: Ex quo tamen mundo etiam ipsos discipulos se elegisse dixit: ut scirent se Dei gratia esse, quod sunt; suis autem vitiis fuisse, quod fuerunt.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis,
* Ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, alleluia.
V. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
R. Ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, alleluia.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.
Lectio 8
Deinde persecutores et suos et ipsorum, Judaeos evidenter expressit: ut omnino appareret etiam ipsos mundi damnabilis appellatione conclusos, qui persequuntur sanctos. Cumque de illis diceret, quod ignorarent eum, a quo missus est; et tamen odissent et Filium, et Patrem, hoc est, et eum qui missus est, et eum a quo missus est: (de quibus omnibus in aliis sermonibus jam disseruimus) ad hoc pervenit, ubi ait: Ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
* Cum autem venerit ille, docebit vos omnem veritatem, alleluia.
V. Non enim loquetur a semetipso: sed quaecumque audiet, loquetur: et quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
R. Cum autem venerit ille, docebit vos omnem veritatem, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Cum autem venerit ille, docebit vos omnem veritatem, alleluia.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.
Lectio 9
Deinde tamquam consequenter adjunxit, unde modo disputare suscepimus: Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me: et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Quid hoc pertinet ad illud quod dixerat: Nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum; sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis? An quia Paraclitus quando venit Spiritus veritatis, eos, qui viderunt, et oderunt, testimonio manifestiore convicit? Immo vero etiam aliquos ex illis qui viderunt, et adhuc oderant, ad fidem, quae per dilectionem operatur, sui manifestatione convertit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
|
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Omnipotens sempiterne Deus, fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem, et majestati tuae sincero corde servire.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|