Die II infra octavam Pentecostes ~ Dies Octavae I classis


Matutinum    05-28-2012

Incipit
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:1 Dómine quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:2 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:3 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:6 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:7 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:8 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Jam Christus astra ascenderat,
Reversus unde venerat,
Patris fruendum munere
Sanctum daturus Spiritum.

Solemnis urgebat dies,
Quo mystico septemplici
Orbis volutus septies,
Signat beata tempora.

Cum lucis hora tertia
Repente mundus intonat,
Apostolis orantibus
Deum venire nuntiat.

De Patris ergo lumine
Decorus ignis almus est,
Qui fida Christi pectora
Calore Verbi compleat.

Impleta gaudent viscera,
Afflata sancto Spiritu,
Vocesque diversas sonant,
Fantur Dei magnalia.

Notique cunctis gentibus,
Graecis, Latinis, barbaris,
Simulque demirantibus,
Linguis loquuntur omnium.

Judaea tunc incredula,
Vesana torvo spiritu,
Madere musto sobrios
Christi fideles increpat.

Sed editis miraculis
Occurrit, et docet Petrus,
Falsum profari perfidos,
Joele teste comprobans.

Deo Patri sit gloria,
Et Fílio, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paraclito,
In sæculórum sæcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. Factus est * repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:4 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:5 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem prójicit ventus a fácie terræ.
1:6 Ideo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:7 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 8 [2]
8:1 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 18 [3]
18:1 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:3 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:4 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:5 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
18:7 Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 23 [4]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prælio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 26 [5]
26:1 Dóminus illuminátio mea, et salus mea, * quem timébo?
26:2 Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo?
26:3 Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas:
26:4 Qui tríbulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
26:5 Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum.
26:6 Si exsúrgat advérsum me prælium, * in hoc ego sperábo.
26:6 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ:
26:6 Ut vídeam voluptátem Dómini, * et vísitem templum ejus.
26:6 Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo: * in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.
26:6 In petra exaltávit me: * et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos.
26:6 Circuívi, et immolávi in tabernáculo ejus hóstiam vociferatiónis: * cantábo, et psalmum dicam Dómino.
26:7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: * miserére mei, et exáudi me.
26:8 Tibi dixit cor meum, exquisívit te fácies mea: * fáciem tuam, Dómine, requíram.
26:9 Ne avértas fáciem tuam a me: * ne declínes in ira a servo tuo.
26:10 Adjútor meus esto: * ne derelínquas me, neque despícias me, Deus, salutáris meus.
26:11 Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me: * Dóminus autem assúmpsit me.
26:12 Legem pone mihi, Dómine, in via tua: * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
26:13 Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me: * quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
26:14 Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium.
26:14 Exspécta Dóminum, viríliter age: * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 28 [6]
28:1 Afférte Dómino, fílii Dei: * afférte Dómino fílios aríetum.
28:2 Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
28:3 Vox Dómini super aquas, Deus majestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas.
28:4 Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.
28:5 Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros Líbani:
28:6 Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.
28:7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
28:8 Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in templo ejus omnes dicent glóriam.
28:9 Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in ætérnum.
28:10 Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Factus est * repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia
V. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, alleluia.
R. Et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis, alleluia
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
De Actibus Apostolorum
Acts 19:1-4
1 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos
2 Dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
3 Ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Ioannis baptismate
4 Dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco, alleluia: et subito factus est sonus de caelo, alleluia,
* Tamquam spiritus vehementi, et replevit totam domum, alleluia, alleluia.
V. Dum ergo essent in unum discipuli congregati propter metum Judaeorum, sonus repente de caelo venit super eos.
R. Tamquam spiritus vehementi, et replevit totam domum, alleluia, alleluia.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen.

Lectio 2
Acts 19:5-8
5 His auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
6 Et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
7 Erant autem omnes viri fere duodecim
8 Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Repleti sunt omnes Spiritu sancto: et coeperunt loqui, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis:
* Et convenit multitudo dicentium, alleluia.
V. Loquebantur variis linguis Apostoli magnalia Dei.
R. Et convenit multitudo dicentium, alleluia.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Acts 19:9-12
9 Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni
10 Hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles
11 Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
12 Ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Spiritus Sanctus procedens a throno, Apostolorum pectora invisibiliter penetravit novo sanctificationis signo:
* Ut in ore eorum omnium genera nascerentur linguarum, alleluia.
V. Advenit ignis divinus, non comburens, sed illuminans, et tribuit eis charismatum dona.
R. Ut in ore eorum omnium genera nascerentur linguarum, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ut in ore eorum omnium genera nascerentur linguarum, alleluia.
Nocturn II.
Ant. Confirma hoc Deus, * quod operatus es in nobis: a templo sancto tuo, quod est in Jerusalem, alleluia, alleluia
Psalmus 32 [7]
32:1 Exsultáte, justi, in Dómino: * rectos decet collaudátio.
32:2 Confitémini Dómino in cíthara: * in psaltério decem chordárum psállite illi.
32:3 Cantáte ei cánticum novum: * bene psállite ei in vociferatióne.
32:4 Quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera ejus in fide.
32:5 Díligit misericórdiam et judícium: * misericórdia Dómini plena est terra.
32:6 Verbo Dómini cæli firmáti sunt: * et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.
32:7 Cóngregans sicut in utre aquas maris: * ponens in thesáuris abýssos.
32:8 Tímeat Dóminum omnis terra: * ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem.
32:9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
32:10 Dóminus díssipat consília géntium: * réprobat autem cogitatiónes populórum, et réprobat consília príncipum.
32:11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet: * cogitatiónes cordis ejus in generatióne et generatiónem.
32:12 Beáta gens, cujus est Dóminus, Deus ejus: * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
32:13 De cælo respéxit Dóminus: * vidit omnes fílios hóminum.
32:14 De præparáto habitáculo suo * respéxit super omnes, qui hábitant terram.
32:15 Qui finxit sigillátim corda eórum: * qui intélligit ómnia ópera eórum.
32:16 Non salvátur rex per multam virtútem: * et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ.
32:17 Fallax equus ad salútem: * in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur.
32:18 Ecce, óculi Dómini super metuéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia ejus:
32:19 Ut éruat a morte ánimas eórum: * et alat eos in fame.
32:20 Ánima nostra sústinet Dóminum: * quóniam adjútor et protéctor noster est.
32:21 Quia in eo lætábitur cor nostrum: * et in nómine sancto ejus sperávimus.
32:22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos: * quemádmodum sperávimus in te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 45 [8]
45:1 Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:2 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:3 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
45:4 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:5 Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:6 Conturbátæ sunt Gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:7 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
45:8 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:9 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:10 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in Géntibus, et exaltábor in terra.
45:11 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 46 [9]
46:1 Omnes gentes, pláudite mánibus: * jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:3 Subjécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:4 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Jacob, quam diléxit.
46:5 Ascéndit Deus in júbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:6 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:7 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:8 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 47 [10]
47:1 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
47:2 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
47:3 Deus in dómibus ejus cognoscétur: * cum suscípiet eam.
47:4 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
47:5 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
47:6 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
47:7 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
47:8 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
47:9 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * justítia plena est déxtera tua.
47:10 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Judæ: * propter judícia tua, Dómine.
47:11 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus ejus.
47:12 Pónite corda vestra in virtúte ejus: * et distribúite domos ejus, ut enarrétis in progénie áltera.
47:13 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sæculum sæculi: * ipse reget nos in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 95 [11]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
95:9 Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
95:13 Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 97 [12]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:2 Salvávit sibi déxtera ejus: * et bráchium sanctum ejus.
97:3 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
97:4 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:5 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:6 Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:7 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:8 Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
97:10 Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confirma hoc Deus, * quod operatus es in nobis: a templo sancto tuo, quod est in Jerusalem, alleluia, alleluia
V. Spiritus Paraclitus, alleluia.
R. Docebit vos omnibus, alleluia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo Sancti Augustini Episcopi
Sermo 267 in die Pentecostes cat 1 et 2
Hodierni diei solemnitas Dei magni, et magnae gratiae, que superfusa est super nos, recordationem facit. Deo enim solemnitas celebratur: ne quod semel factum est, de memoria deleatur. Solemnitas enim ab eo, quod solet in anno, nomen accipit: quomodo perennitas fluminis dicitur, quia non siccatur aetate, sed per totum annum fluit: ideo perenne, id est, per annum: sic et solemne, quod solet in anno celebrari.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Apparuerunt Apostolis dispertitae linguae tamquam ignis, alleluia:
* Seditque supra singulos eorum Spiritus Sanctus, alleluia, alleluia.
V. Et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
R. Seditque supra singulos eorum Spiritus Sanctus, alleluia, alleluia.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Celebramus hodie adventum Spiritus Sancti: Dominus enim Spiritum de caelo misit, quem in terra promisit: et quia sic primiserant the caelo esse missurum. Non potest ille venire, ait, nisi ego abiero: dum autem abiero, mittam illum ad vos. Passus est, mortuus est, resurrexit, ascendit: restabat, ut impleret quod promisit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Loquebantur variis linguis Apostoli magnalia Dei,
* Prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis, alleluia.
V. Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui.
R. Prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis, alleluia.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
Hoc expectantes discipuli eius, animae ut scriptum est, centum viginti, decuplato numero Apostolorum: dupdecim enim elegit, et in centum viginti spiritum misit. Hoc ergo promissum expectantes, in una domo erant, orabant: quia desiderabant jam ipsa fide, qod ips oratione, ipso spiritali desiderio: utres novi erant, vinum novum de caelo expectabantur, et venit. Jam enim fuerat magnus botrus ille calcatus, et glorioficatus. Legimus enim in Evangelio: Spiritus enim nondum erat datus, qui Jesus nondum fuerat glorificatus.
Jam quod respondit, audistis, magnum miraculum. Omnes, quae aderant, unum linguam dicerant. VBenit Spiritus Sanctus, impleti sunt, coepurunt loqui linguis variis omnium gentium, quas non noverant, nec didicerant; sed docebat ille, qui venerat: intravit, impleti sunt, fudit. Et tunc hoc erat signum, quicumque accipiebat Spiritum Sanctum, subito impletrus Spiritu, linguis omnium loquebatur, non illi solum centum viginti.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ite in universum orbem, et praedicate Evangelium, alleluia:
* Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salus erit, alleluia, alleluia, alleluia.
V. In nomine meo daemonia ejicient. linguis loquentur novis, serpentes tollent.
R. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salus erit, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salus erit, alleluia, alleluia, alleluia.
Nocturn III.
Ant. Emitte Spiritum tuum, * et creabuntur: et renovabis faciem terrae, alleluia, alleluia
Canticum Isaiae [13]
(Canticum Isaiae * Isa 63:1-5)
63:1 Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
63:2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
63:3 Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
63:4 Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meae venit.
63:5 Circumspexi, et non erat auxiliator; quaesivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum Osee [14]
(Canticum Osee * Osea 6:1-6)
6:1 In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,
6:2 Quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.
6:3 Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae.
6:4 Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
6:5 Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur.
6:6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum Sophonee [15]
(Canticum Sophonee * Soph 3:8-13)
3:8 Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum: quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
3:9 Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.
3:10 Ultra flumina Æthiopiae, inde supplices mei; filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
3:11 In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.
3:12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum: et sperabunt in nomine Domini.
3:13 Reliquiae Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Emitte Spiritum tuum, * et creabuntur: et renovabis faciem terrae, alleluia, alleluia
V. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, alleluia
R. Et coeperunt loqui, alleluia
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.
John 3:16-21
In illo tempore: Dixit Jesus Nicodemo: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et reliqua.

Homilia sancti Augustini Episcopi.
Tract. 12. in Joann. sub hn.
Quantum in medico est, sanare venit aegrotum. Ipse se interimit, qui praecepta medici observare non vult. Venit Salvator in mundum. Quare Salvator dictus est mundi, nisi, ut salvet mundum, non, ut judicet mundum? Salvari non vis ab ipso: ex te judicaberis. Et quid dicam, judicaberis? Vide quid ait: Qui credit in eum, non judicatur. Qui autem non credit: quid dicturum sperabas, nisi, Judicatur? Quod addit: Jam, inquit. judicatus est: nondum apparuit judicium, et jam factum est judicium.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Advenit ignis divinus, non combirens, sed illuminans; non consumens, sed lucens: et invenit corda discipulorum receptacula munda:
* Et tribuit eis charismatum dona, alleluia, alleluia.
V. Invenit eos concordes caritate, et collustravit eos inundans gratia Deitatis.
R. Et tribuit eis charismatum dona, alleluia, alleluia.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.

Lectio 8
Novit enim Dominus, qui sunt ejus: novit qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flammam. Novit in area sua triticum, novit et paleam: novit segetem, novit et zizania. Jam judicatus est, qui non credit. Quare judicatus? Quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem: erant enim mala opera eorum. Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum. Omnia opera mala invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Et hoc enim sequitur: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Spiritus Sanctus replevit totam domum, ubi erant Apostoli: et apparuerunt illis dispertitae linguae, tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:
* Et repleti sunt omnes Spiritu sancto: et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Dum ergo essent in unum discipuli congregati propter metum Judaeorum, sonus repente de caelo venit super eos.
R. Et repleti sunt omnes Spiritu sancto: et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et repleti sunt omnes Spiritu sancto: et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem. Ibi posuit vim. Multi enim dilexerunt peccata sua, multi confessi sunt peccata sua: quia qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, jam cum Deo facit Accusat Deus peccata tua: si et tu accusas, conjungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo, et peccator. Quod audis, homo, Deus fecit: quod audis, peccator, ipse homo fecit. Dele, quod fecisti, ut Deus salvet, quod fecit. Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Spiritus Domini * replevit orbem terrarum
* Et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis, alleluia, alleluia.
V. Omnium est enim artifex, omnem habens virtutem omnia prospiciens
R. Et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis, alleluia, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis, alleluia, alleluia.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Sequentia Sancti Evangelii secundum Joannem
John 3:16-21
3:16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
3:17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
3:18 Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
3:19 Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.
3:20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:
3:21 Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
Te décet laus, te decet hymnus: tibi glória Deo Patri, et Fílio, cum Spíritu Sancto in sǽcula seculórum. Amen.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui Apostolis tuis sanctum dedisti Spiritum: concede plebi tuae piae petitionis effectum; ut quibus dedisti fidem, largiaris et pacem.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options