Incipit
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Hymnus
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,
Unum Patri cum Fílio,
Dignáre promptus ingeri
Nostro refusus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
Confessiónem personent.
Flammescat igne cáritas,
Accéndat ardor próximos.
* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Illuminátio mea * et salus mea Dóminus.
Psalmus 26(1-6) [1]
26:1 Dóminus illuminátio mea, et salus mea, * quem timébo?
26:2 Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo?
26:3 Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas:
26:4 Qui tríbulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
26:5 Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum.
26:6 Si exsúrgat advérsum me prælium, * in hoc ego sperábo.
26:6 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ:
26:6 Ut vídeam voluptátem Dómini, * et vísitem templum eius.
26:6 Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo: * in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.
26:6 In petra exaltávit me: * et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos.
26:6 Circuívi, et immolávi in tabernáculo eius hóstiam vociferatiónis: * cantábo, et psalmum dicam Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 26(7-14) [2]
26:7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: * miserére mei, et exáudi me.
26:8 Tibi dixit cor meum, exquisívit te fácies mea: * fáciem tuam, Dómine, requíram.
26:9 Ne avértas fáciem tuam a me: * ne declínes in ira a servo tuo.
26:10 Adiútor meus esto: * ne derelínquas me, neque despícias me, Deus, salutáris meus.
26:11 Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me: * Dóminus autem assúmpsit me.
26:12 Legem pone mihi, Dómine, in via tua: * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
26:13 Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me: * quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
26:14 Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium.
26:14 Exspécta Dóminum, viríliter age: * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 27 [3]
27:1 Ad te, Dómine, clamábo, Deus meus, ne síleas a me: * nequándo táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum.
27:2 Exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ dum oro ad te: * dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum.
27:3 Ne simul trahas me cum peccatóribus: * et cum operántibus iniquitátem ne perdas me.
27:4 Qui loquúntur pacem cum próximo suo, * mala autem in córdibus eórum.
27:5 Da illis secúndum ópera eórum, * et secúndum nequítiam adinventiónum ipsórum.
27:6 Secúndum ópera mánuum eórum tríbue illis: * redde retributiónem eórum ipsis.
27:7 Quóniam non intellexérunt ópera Dómini, et in ópera mánuum eius * déstrues illos, et non ædificábis eos.
27:8 Benedíctus Dóminus: * quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ.
27:9 Dóminus adiútor meus, et protéctor meus: * in ipso sperávit cor meum, et adiútus sum.
27:10 Et reflóruit caro mea: * et ex voluntáte mea confitébor ei.
27:11 Dóminus fortitúdo plebis suæ: * et protéctor salvatiónum Christi sui est.
27:12 Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ: * et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Illuminátio mea * et salus mea Dóminus.
|
Capitulum Responsorium Versus {Per Annum}
1 Iohn. 4:16
Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.
R. Deo grátias.
R.br. Inclina cor meum, Deus, * In testimonia tua.
R. Inclina cor meum, Deus, * In testimonia tua.
V. Averte oculos meos, ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.
R. In testimonia tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Inclina cor meum, Deus, * In testimonia tua.
V. Ego dixi: Domine, miserere mei.
R. Sana animam meam, quia peccavi tibi.
|
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui beatum Franciscum novi ordinis institutorem orandi studio, et poenitentiae amore decorasti: da famulis tuis in eius imitatione ita proficere; ut semper orantes, et corpus in servitutem redigentes, ad caelestem gloriam pervenire mereantur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|