Incipit
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Exaltáte * Dóminum Deum nóstrum, et adoráte in monte sancto eius.
Psalmus 98 [1]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:8 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:10 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exaltáte * Dóminum Deum nóstrum, et adoráte in monte sancto eius.
|
Ant. Éripe me * de inimícis meis Dómine, ad te confúgi.
Psalmus 142 [2]
142:1 Dómine, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: * exáudi me in tua iustítia.
142:2 Et non intres in iudícium cum servo tuo: * quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
142:3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam: * humiliávit in terra vitam meam.
142:4 Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sæculi: * et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
142:5 Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: * in factis mánuum tuárum meditábar.
142:6 Expándi manus meas ad te: * ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
142:7 Velóciter exáudi me, Dómine: * defécit spíritus meus.
142:8 Non avértas fáciem tuam a me: * et símilis ero descendéntibus in lacum.
142:9 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam: * quia in te sperávi.
142:10 Notam fac mihi viam, in qua ámbulem: * quia ad te levávi ánimam meam.
142:11 Éripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi: * doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.
142:12 Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, in æquitáte tua.
142:12 Edúces de tribulatióne ánimam meam: * et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos.
142:12 Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam: * quóniam ego servus tuus sum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Éripe me * de inimícis meis Dómine, ad te confúgi.
|
Ant. Benedixísti * Dómine terram tuam: remisísti iniquitátem plebis tuæ.
Psalmus 84 [3]
84:1 Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Iacob.
84:2 Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
84:3 Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
84:4 Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
84:5 Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
84:6 Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
84:7 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
84:8 Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
84:9 Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
84:10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
84:11 Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * iustítia, et pax osculátæ sunt.
84:12 Véritas de terra orta est: * et iustítia de cælo prospéxit.
84:13 Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
84:14 Iustítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Benedixísti * Dómine terram tuam: remisísti iniquitátem plebis tuæ.
|
Ant. In Dómino iustificábitur * et laudábitur omne semen Israël.
Canticum Isaiae [4]
(Canticum Isaiae * Isa 45:15-30)
45:15 Vere tu es Deus abscónditus, * Deus Israël, Salvátor.
45:16 Confúsi sunt, et erubuérunt omnes: * simul abiérunt in confusiónem fabricatóres errórum.
45:17 Israël salvátus est in Dómino salúte ætérna: * non confundémini, et non erubescétis usque in sæculum sæculi.
45:18 Quia hæc dicit Dóminus creans cælos, * ipse Deus formans terram, et fáciens eam, ipse plastes eius:
45:19 Non in vanum creávit eam, ut habitarétur, formávit eam: * Ego Dóminus, et non est álius.
45:20 Non in abscóndito locútus sum, * in loco terræ tenebróso:
45:21 Non dixi sémini Iacob frustra: Quærite me: * ego Dóminus loquens iustítiam, annúntians recta.
45:22 Congregámini, et veníte, et accédite simul * qui salváti estis ex géntibus:
45:23 Nesciérunt qui levant lignum sculptúræ suæ, * et rogant deum non salvántem.
45:24 Annuntiáte, et veníte, et consiliámini simul: * Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud?
45:25 Numquid non ego Dóminus, et non est ultra Deus absque me? * Deus iustus, et salvans non est præter me.
45:26 Convertímini ad me, et salvi éritis, omnes fines terræ: * quia ego Deus, et non est álius.
45:27 In memetípso iurávi, egrediétur de ore meo iustítiæ verbum, * et non revertétur:
45:28 Quia mihi curvábitur omne genu, * et iurábit omnis lingua.
45:29 Ergo in Dómino, dicet, meæ sunt iustítiæ et impérium: * ad eum vénient, et confundéntur omnes qui repúgnant ei.
45:30 In Dómino iustificábitur, et laudábitur * omne semen Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In Dómino iustificábitur * et laudábitur omne semen Israël.
|
Ant. Lauda * Ierúsalem Dóminum. ‡
Psalmus 147 [5]
147:1 Lauda, Ierúsalem, Dóminum: * ‡ lauda Deum tuum, Sion.
147:2 Quóniam confortávit seras portárum tuárum: * benedíxit fíliis tuis in te.
147:3 Qui pósuit fines tuos pacem: * et ádipe fruménti sátiat te.
147:4 Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo eius.
147:5 Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.
147:6 Mittit crystállum suam sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
147:7 Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: * flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
147:8 Qui annúntiat verbum suum Iacob: * iustítias, et iudícia sua Israël.
147:9 Non fecit táliter omni natióni: * et iudícia sua non manifestávit eis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Lauda * Ierúsalem Dóminum.
|
Capitulum Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
Rom. 13, 12-13
Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiiciamus ergo ópera tenebrárum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulémus.
R. Deo grátias.
Hymnus
Aeterna caeli gloria,
Beáta spes mortálium,
Summi Tonantis Únice,
Castæque proles Vírginis:
Da déxteram surgentibus,
Exsúrgat et mens sobria,
Flagrans et in laudem Dei
Grates rependat débitas.
Ortus refúlget Lucifer,
Præitque solem núntius:
Cadunt ténebræ noctium:
Lux sancta nos illúminet.
Manensque nostris sénsibus,
Noctem repellat sæculi,
Omníque fine témporis
Purgata servet pectora.
Quæsíta iam primum fides
In corde radíces agat:
Secúnda spes congaudeat,
Qua maior exstat cáritas.
Deo Patri sit glória,
Eiúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sæculum.
Amen.
V. Repléti sumus mane misericórdia tua.
R. Exsultávimus, et delectáti sumus.
|
Canticum Benedictus {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Per víscera misericórdiæ * Dei nostri visitávit nos Óriens ex alto.
(Canticum Zachariae: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedictus ✝ Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sæculo sunt, prophetárum eius:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Per víscera misericórdiæ * Dei nostri visitávit nos Óriens ex alto.
|
Preces Feriales{omittitur}
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, in te sperantium fortitudo, adesto propitius invocationibus nostris: et quia sine te nihil potest mortalis infirmitas, praesta auxilium gratiae tuae; ut in exsequendis mandatis tuis, et voluntate tibi et actione placeamus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|