Officium Defunctorum


Ad Matutinum    06-15-2018

Incipit{omittitur}
Invitatorium {Antiphona Votiva}
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Hymnus{omittitur}
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi Votiva}
Nocturn I
Ant. In loco páscuæ
Psalmus 22 [1]
22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
22:3 Dedúxit me super sémitas justítiæ, * propter nomen suum.
22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
22:4 Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
22:5 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
22:5 Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
22:6 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
22:6 Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. In loco páscuæ ibi me collocávit.
Ant. Delícta
Psalmus 24 [2]
24:1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: * Deus meus, in te confído, non erubéscam.
24:3 Neque irrídeant me inimíci mei: * étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
24:4 Confundántur omnes iníqua agéntes * supervácue.
24:4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: * et sémitas tuas édoce me.
24:5 Dírige me in veritáte tua, et doce me: * quia tu es, Deus, salvátor meus, et te sustínui tota die.
24:6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum tuárum, quæ a sǽculo sunt.
24:7 Delícta juventútis meæ, * et ignorántias meas ne memíneris.
24:7 Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu: * propter bonitátem tuam, Dómine.
24:8 Dulcis et rectus Dóminus: * propter hoc legem dabit delinquéntibus in via.
24:9 Díriget mansuétos in judício: * docébit mites vias suas.
24:10 Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, * requiréntibus testaméntum ejus et testimónia ejus.
24:11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: * multum est enim.
24:12 Quis est homo qui timet Dóminum? * legem státuit ei in via, quam elégit.
24:13 Ánima ejus in bonis demorábitur: * et semen ejus hereditábit terram.
24:14 Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum: * et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis.
24:15 Óculi mei semper ad Dóminum: * quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.
24:16 Réspice in me, et miserére mei: * quia únicus et pauper sum ego.
24:17 Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: * de necessitátibus meis érue me.
24:18 Vide humilitátem meam, et labórem meum: * et dimítte univérsa delícta mea.
24:19 Réspice inimícos meos quóniam multiplicáti sunt, * et ódio iníquo odérunt me.
24:20 Custódi ánimam meam, et érue me: * non erubéscam quóniam sperávi in te.
24:21 Innocéntes et recti adhæsérunt mihi: * quia sustínui te.
24:22 Líbera, Deus, Israël, * ex ómnibus tribulatiónibus suis.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Delícta juventútis meæ, et ignorántias meas ne memíneris, Dómine.
Ant. Credo vidére
Psalmus 26 [3]
26:1 Dóminus illuminátio mea, et salus mea, * quem timébo?
26:1 Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo?
26:2 Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas:
26:2 Qui tríbulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
26:3 Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum.
26:3 Si exsúrgat advérsum me prǽlium, * in hoc ego sperábo.
26:4 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ:
26:4 Ut vídeam voluptátem Dómini, * et vísitem templum ejus.
26:5 Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo: * in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.
26:6 In petra exaltávit me: * et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos.
26:6 Circuívi, et immolávi in tabernáculo ejus hóstiam vociferatiónis: * cantábo, et psalmum dicam Dómino.
26:7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: * miserére mei, et exáudi me.
26:8 Tibi dixit cor meum, exquisívit te fácies mea: * fáciem tuam, Dómine, requíram.
26:9 Ne avértas fáciem tuam a me: * ne declínes in ira a servo tuo.
26:9 Adjútor meus esto: * ne derelínquas me, neque despícias me, Deus, salutáris meus.
26:10 Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me: * Dóminus autem assúmpsit me.
26:11 Legem pone mihi, Dómine, in via tua: * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
26:12 Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me: * quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
26:13 Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium.
26:14 Exspécta Dóminum, viríliter age: * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium.
V. Cóllocet eos Dóminus cum princípibus.
R. Cum princípibus pópuli sui.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Lectio 4
Job 13:22-28
22 Voca me, et ego respondébo tibi: aut certe loquar, et tu respónde mihi.
23 Quantas hábeo iniquitátes et peccáta? scélera mea et delícta osténde mihi.
24 Cur fáciem tuam abscóndis, et arbitráris me inimícum tuum?
25 Contra fólium, quod vento rápitur, osténdis poténtiam tuam, et stípulam siccam perséqueris:
26 Scribis enim contra me amaritúdines, et consúmere me vis peccátis adolescéntiæ meæ.
27 Posuísti in nervo pedem meum, et observásti omnes sémitas meas, et vestígia pedum meórum considerásti:
28 Qui quasi putrédo consuméndus sum, et quasi vestiméntum quod coméditur a tínea.

R. Meménto mei, Deus, quia ventus est vita mea,
* Nec aspíciat me visus hóminis.
V. De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi vocem meam.
R. Nec aspíciat me visus hóminis.

Lectio 5
Job 14:1-6
1 Homo natus de mulíere, brevi vivens témpore, replétur multis misériis.
2 Qui quasi flos egréditur et contéritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eódem statu pérmanet.
3 Et dignum ducis super huiuscémodi aperíre óculos tuos, et addúcere eum tecum in iudícium?
4 Quis potest fácere mundum de immúndo concéptum sémine? Nonne tu qui solus es?
5 Breves dies hóminis sunt: númerus ménsium eius apud te est: constituísti términos eius, qui præteríri non póterunt.
6 Recéde páululum ab eo, ut quiéscat, donec optáta véniat, sicut mercenárii, dies eius.

R. Hei mihi, Dómine, quia peccávi nimis in vita mea: Quid fáciam, miser? ubi fúgiam, nisi ad te, Deus meus?
* Miserére mei, dum véneris in novíssimo die.
V. Anima mea turbáta est valde, sed tu, Dómine, succúrre ei.
R. Miserére mei, dum véneris in novíssimo die.

Lectio 6
Job 14:13-16
13 Quis mihi hoc tríbuat, ut in inférno prótegas me, et abscóndas me donec pertránseat furor tuus, et constítuas mihi tempus in quo recordéris mei?
14 Putásne mórtuus homo rursum vivat? cunctis diébus quibus nunc mílito, expécto donec véniat immutátio mea.
15 Vocábis me, et ego respondébo tibi: óperi mánuum tuárum porríges déxteram.
16 Tu quidem gressus meos dinumerásti: sed parce peccátis meis.

R. Ne recordéris peccáta mea, Dómine,
* Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.
V. Dírige, Dómine, Deus meus, in conspéctu tuo viam meam.
R. Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.
R. Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {Votiva}

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.

V. A porta ínferi.
R. Erue, Dómine, ánimas eórum.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
secunda 'Domine, exaudi' omittitur

Orémus.
Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Conclusio
V. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua lúceat eis.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Vesperae   

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Monastic
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Language 2
Latin
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help