Officium Defunctorum


Matutinum    06-25-2012

Incipit{omittitur}
Invitatorium {Antiphona Votive}
Ant. Regem, cui omnia vivunt, * Venite adoremus.
Ant. Regem, cui omnia vivunt, * Venite adoremus.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Regem, cui omnia vivunt, * Venite adoremus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Venite adoremus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Regem, cui omnia vivunt, * Venite adoremus.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Venite adoremus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem, cui omnia vivunt, * Venite adoremus.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Venite adoremus.
Ant. Regem, cui omnia vivunt, * Venite adoremus.
Hymnus{omittitur}
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae et Psalmi Votive}
Nocturn I
Ant. Dirige * Domine Deus meus in conspectu tuo viam meam
Psalmus 5 [1]
5:1 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllige clamórem meum.
5:2 Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.
5:3 Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.
5:4 Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens iniquitátem tu es.
5:5 Neque habitábit juxta te malígnus: * neque permanébunt injústi ante óculos tuos.
5:6 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui loquúntur mendácium.
5:7 Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ.
5:8 Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.
5:9 Dómine, deduc me in justítia tua: * propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam.
5:10 Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.
5:11 Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant, * júdica illos, Deus.
5:12 Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.
5:13 Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis.
5:14 Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam tu benedíces justo.
5:15 Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Dirige * Domine Deus meus in conspectu tuo viam meam
Ant. Convertere * Domine, et eripe animam meam: quoniam non est in morte, qui memor sit tui
Psalmus 6 [2]
6:1 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
6:2 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: * sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
6:3 Et ánima mea turbáta est valde: * sed tu, Dómine, úsquequo?
6:4 Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam: * salvum me fac propter misericórdiam tuam.
6:5 Quóniam non est in morte qui memor sit tui: * in inférno autem quis confitébitur tibi?
6:6 Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum: * lácrimis meis stratum meum rigábo.
6:7 Turbátus est a furóre óculus meus: * inveterávi inter omnes inimícos meos.
6:8 Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem: * quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
6:9 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.
6:10 Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: * convertántur et erubéscant valde velóciter.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Convertere * Domine, et eripe animam meam: quoniam non est in morte, qui memor sit tui
Ant. Nequando rapiat * ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat
Psalmus 7 [3]
7:1 Dómine, Deus meus, in te sperávi: * salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me, et líbera me.
7:2 Nequándo rápiat ut leo ánimam meam, * dum non est qui rédimat, neque qui salvum fáciat.
7:3 Dómine, Deus meus, si feci istud, * si est iníquitas in mánibus meis:
7:4 Si réddidi retribuéntibus mihi mala, * décidam mérito ab inimícis meis inánis.
7:5 Persequátur inimícus ánimam meam, et comprehéndat, et concúlcet in terra vitam meam, * et glóriam meam in púlverem dedúcat.
7:6 Exsúrge, Dómine, in ira tua: * et exaltáre in fínibus inimicórum meórum.
7:7 Et exsúrge, Dómine, Deus meus, in præcépto quod mandásti: * et synagóga populórum circúmdabit te.
7:8 Et propter hanc in altum regrédere: * Dóminus júdicat pópulos.
7:9 Júdica me, Dómine, secúndum justítiam meam, * et secúndum innocéntiam meam super me.
7:10 Consumétur nequítia peccatórum, et díriges justum, * scrutans corda et renes, Deus.
7:11 Justum adjutórium meum a Dómino, * qui salvos facit rectos corde.
7:12 Deus judex justus, fortis, et pátiens: * numquid iráscitur per síngulos dies?
7:13 Nisi convérsi fuéritis, gládium suum vibrábit: * arcum suum teténdit, et parávit illum.
7:14 Et in eo parávit vasa mortis: * sagíttas suas ardéntibus effécit.
7:15 Ecce, partúriit injustítiam: * concépit dolórem, et péperit iniquitátem.
7:16 Lacum apéruit, et effódit eum: * et íncidit in fóveam quam fecit.
7:17 Convertétur dolor ejus in caput ejus: * et in vérticem ipsíus iníquitas ejus descéndet.
7:18 Confitébor Dómino secúndum justítiam ejus: * et psallam nómini Dómini altíssimi.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Nequando rapiat * ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Lectio 1
Job 7:16-21
16 Parce mihi, Dómine; nihil enim sunt dies mei.
17 Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
18 Vísitas eum dilúculo, et súbito probas illum.
19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
20 Peccávi, quid fáciam tibi, o custos hóminum? quare posuísti me contrárium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
21 Cur non tollis peccátum meum, et quare non aufers iniquitátem meam? Ecce nunc in púlvere dórmiam: et, si mane me quæsíeris, non subsistam.

R. Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:
* Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.
V. Quem visurus sum ego ipse, et non alius: et oculi mei conspecturi sunt.
R. Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.

Lectio 2
Job 10:1-7
1 Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animae meae.
2 Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.
3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?
4 Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?
5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
6 Ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
7 Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?

R. Qui Lazarum resuscitasti a monumento foetidum:
* Tu eis Domine dona requiem, et locum indulgentiae.
V. Qui venturus es judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.
R. Tu eis Domine dona requiem, et locum indulgentiae.

Lectio 3
Job 10:8-12
8 Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
9 Memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
10 Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
11 Pelle et carnibus vestisti me ossibus et nervis compegisti me
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum

R. Domine, quando veneris judicare terram, ubi me abscondam a vultu irae tuae?
* Quia peccavi nimis in vita mea.
V. Commissa mea pavesco, et ante te erubesco: dum veneris judicare, noli me condemnare.
R. Quia peccavi nimis in vita mea.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.
R. Quia peccavi nimis in vita mea.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {Votive}
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.

V. A porta ínferi.
R. Erue, Dómine, ánimas eórum.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
secunda 'Domine, exaudi' omittitur

Orémus.
Fidelium, Deus, ómnium conditor et redemptor, animábus famulórum famularumque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Requiem aeternam dona eis Domine.
R. Et lux perpetua luceat eis.
V. Requiescant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Vesperae   

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options