S. Gulielmi Abbatis ~ III. classis
Scriptura: Feria secunda infra Hebdomadam IV post Octavam Pentecostes

Matutinum    06-25-2012

Incipit
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Iste Confessor Dómini coléntes,
Quem pie laudant pópuli per orbem,
Hac die lætus meruit supremos
Laudis honores.

Qui pius, prudens, humilis, pudicus,
Sobriam duxit sine labe vitam,
Donec humanos animávit auræ
Spíritus artus.

Cuius ob præstans meritum, frequenter,
Ægra quæ passim iacuere membra,
Viribus morbi domitis, salúti
Restituúntur.

Noster hinc illi chorus obsequentem
Concinit laudem celebresque palmas,
Ut piis eius precibus iuvemur
Omne per ævum.

Sit salus illi, decus atque virtus,
Qui, super cæli solio coruscans,
Totius mundi seriem gubernat,
Trinus et unus.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I
Ant. Dóminus de cælo * prospéxit super fílios hóminum.
Psalmus 13 [1]
13:1 Dixit insípiens in corde suo: * non est Deus.
13:2 Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in stúdiis suis: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
13:3 Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum, * ut vídeat si est intélligens, aut requírens Deum.
13:4 Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
13:5 Sepúlcrum patens est guttur eórum: linguis suis dolóse agébant * venénum áspidum sub lábiis eórum.
13:6 Quorum os maledictióne et amaritúdine plenum est: * velóces pedes eórum ad effundéndum sánguinem.
13:7 Contrítio et infelícitas in viis eórum, et viam pacis non cognovérunt: * non est timor Dei ante óculos eórum.
13:8 Nonne cognóscent omnes qui operántur iniquitátem, * qui dévorant plebem meam sicut escam panis?
13:9 Dóminum non invocavérunt, * illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor.
13:10 Quóniam Dóminus in generatióne iusta est, consílium ínopis confudístis: * quóniam Dóminus spes eius est.
13:11 Quis dabit ex Sion salutáre Israël? * cum avérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, exsultábit Iacob, et lætábitur Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus de cælo * prospéxit super fílios hóminum.
Ant. Qui operátur iustítiam * requiéscet in monte sancto tuo, Dómine.
Psalmus 14 [2]
14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur iustítiam:
14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
14:4 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
14:5 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu eius malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
14:6 Qui iurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:7 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Qui operátur iustítiam * requiéscet in monte sancto tuo, Dómine.
Ant. Inclína Dómine * aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
Psalmus 16 [3]
16:1 Exáudi, Dómine, iustítiam meam: * inténde deprecatiónem meam.
16:2 Áuribus pércipe oratiónem meam, * non in lábiis dolósis.
16:3 De vultu tuo iudícium meum pródeat: * óculi tui vídeant æquitátes.
16:4 Probásti cor meum, et visitásti nocte: * igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas.
16:5 Ut non loquátur os meum ópera hóminum: * propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras.
16:6 Pérfice gressus meos in sémitis tuis: * ut non moveántur vestígia mea.
16:7 Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: * inclína aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
16:8 Mirífica misericórdias tuas, * qui salvos facis sperántes in te.
16:9 A resisténtibus déxteræ tuæ custódi me, * ut pupíllam óculi.
16:10 Sub umbra alárum tuárum prótege me: * a fácie impiórum qui me afflixérunt.
16:11 Inimíci mei ánimam meam circumdedérunt, ádipem suum conclusérunt: * os eórum locútum est supérbiam.
16:12 Proiiciéntes me nunc circumdedérunt me: * óculos suos statuérunt declináre in terram.
16:13 Suscepérunt me sicut leo parátus ad prædam: * et sicut cátulus leónis hábitans in ábditis.
16:14 Exsúrge, Dómine, prævéni eum, et supplánta eum: * éripe ánimam meam ab ímpio, frámeam tuam ab inimícis manus tuæ.
16:15 Dómine, a paucis de terra dívide eos in vita eórum: * de abscónditis tuis adimplétus est venter eórum.
16:16 Saturáti sunt fíliis: * et dimisérunt relíquias suas párvulis suis.
16:17 Ego autem in iustítia apparébo conspéctui tuo: * satiábor cum apparúerit glória tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Inclína Dómine * aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
Ant. Díligam te, * Dómine, virtus mea.
Psalmus 17(1-16) [4]
17:1 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea: * Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus.
17:2 Deus meus adiútor meus, * et sperábo in eum.
17:3 Protéctor meus, et cornu salútis meæ, * et suscéptor meus.
17:4 Laudans invocábo Dóminum: * et ab inimícis meis salvus ero.
17:5 Circumdedérunt me dolóres mortis: * et torréntes iniquitátis conturbavérunt me.
17:6 Dolóres inférni circumdedérunt me: * præoccupavérunt me láquei mortis.
17:7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, * et ad Deum meum clamávi.
17:8 Et exaudívit de templo sancto suo vocem meam: * et clamor meus in conspéctu eius, introívit in aures eius.
17:9 Commóta est, et contrémuit terra: * fundaménta móntium conturbáta sunt, et commóta sunt, quóniam irátus est eis.
17:10 Ascéndit fumus in ira eius: et ignis a fácie eius exársit: * carbónes succénsi sunt ab eo.
17:11 Inclinávit cælos, et descéndit: * et calígo sub pédibus eius.
17:12 Et ascéndit super Chérubim, et volávit: * volávit super pennas ventórum.
17:13 Et pósuit ténebras latíbulum suum, in circúitu eius tabernáculum eius: * tenebrósa aqua in núbibus áëris.
17:14 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, * grando et carbónes ignis.
17:15 Et intónuit de cælo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: * grando et carbónes ignis.
17:16 Et misit sagíttas suas, et dissipávit eos: * fúlgura multiplicávit, et conturbávit eos.
17:16 Et apparuérunt fontes aquárum, * et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum:
17:16 Ab increpatióne tua, Dómine, * ab inspiratióne spíritus iræ tuæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Díligam te, * Dómine, virtus mea.
Ant. Retríbuet mihi Dóminus * secúndum iustítiam meam.
Psalmus 17(17-35) [5]
17:17 Misit de summo, et accépit me: * et assúmpsit me de aquis multis.
17:18 Erípuit me de inimícis meis fortíssimis, et ab his qui odérunt me: * quóniam confortáti sunt super me.
17:19 Prævenérunt me in die afflictiónis meæ: * et factus est Dóminus protéctor meus.
17:20 Et edúxit me in latitúdinem: * salvum me fecit, quóniam vóluit me.
17:21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam: * et secúndum puritátem mánuum meárum retríbuet mihi:
17:22 Quia custodívi vias Dómini, * nec ímpie gessi a Deo meo.
17:23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo: * et iustítias eius non répuli a me.
17:24 Et ero immaculátus cum eo: * et observábo me ab iniquitáte mea.
17:25 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam: * et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius.
17:26 Cum sancto sanctus eris, * et cum viro innocénte ínnocens eris:
17:27 Et cum elécto eléctus eris: * et cum pervérso pervertéris.
17:28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies: * et óculos superbórum humiliábis.
17:29 Quóniam tu illúminas lucérnam meam, Dómine: * Deus meus, illúmina ténebras meas.
17:30 Quóniam in te erípiar a tentatióne, * et in Deo meo transgrédiar murum.
17:31 Deus meus, impollúta via eius: elóquia Dómini igne examináta: * protéctor est ómnium sperántium in se.
17:32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? * aut quis Deus præter Deum nostrum?
17:33 Deus, qui præcínxit me virtúte: * et pósuit immaculátam viam meam.
17:34 Qui perfécit pedes meos tamquam cervórum, * et super excélsa státuens me.
17:35 Qui docet manus meas ad prælium: * et posuísti, ut arcum æreum, bráchia mea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Retríbuet mihi Dóminus * secúndum iustítiam meam.
Ant. Vivit Dóminus * et benedíctus Deus salútis meæ.
Psalmus 17(36-51) [6]
17:36 Et dedísti mihi protectiónem salútis tuæ: * et déxtera tua suscépit me:
17:37 Et disciplína tua corréxit me in finem: * et disciplína tua ipsa me docébit.
17:38 Dilatásti gressus meos subtus me: * et non sunt infirmáta vestígia mea:
17:39 Pérsequar inimícos meos et comprehéndam illos: * et non convértar, donec defíciant.
17:40 Confríngam illos, nec póterunt stare: * cadent subtus pedes meos.
17:41 Et præcinxísti me virtúte ad bellum: * et supplantásti insurgéntes in me subtus me.
17:42 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum, * et odiéntes me disperdidísti.
17:43 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret ad Dóminum: * nec exaudívit eos.
17:44 Et commínuam illos, ut púlverem ante fáciem venti: * ut lutum plateárum delébo eos.
17:45 Erípies me de contradictiónibus pópuli: * constítues me in caput géntium.
17:46 Pópulus quem non cognóvi servívit mihi: * in audítu auris obedívit mihi.
17:47 Fílii aliéni mentíti sunt mihi, * fílii aliéni inveteráti sunt, et claudicavérunt a sémitis suis.
17:48 Vivit Dóminus, et benedíctus Deus meus: * et exaltétur Deus salútis meæ.
17:49 Deus, qui das vindíctas mihi, et subdis pópulos sub me: * liberátor meus de inimícis meis iracúndis.
17:50 Et ab insurgéntibus in me exaltábis me: * a viro iníquo erípies me.
17:51 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine: * et nómini tuo psalmum dicam.
17:51 Magníficans salútes Regis eius, et fáciens misericórdiam Christo suo David: * et sémini eius usque in sæculum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vivit Dóminus * et benedíctus Deus salútis meæ.
Ant. Exáudiat te * Dóminus in die tribulatiónis.
Psalmus 19 [7]
19:1 Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis: * prótegat te nomen Dei Iacob.
19:2 Mittat tibi auxílium de sancto: * et de Sion tueátur te.
19:3 Memor sit omnis sacrifícii tui: * et holocáustum tuum pingue fiat.
19:4 Tríbuat tibi secúndum cor tuum: * et omne consílium tuum confírmet.
19:5 Lætábimur in salutári tuo: * et in nómine Dei nostri magnificábimur.
19:6 Impleat Dóminus omnes petitiónes tuas: * nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus Christum suum.
19:7 Exáudiet illum de cælo sancto suo: * in potentátibus salus déxteræ eius.
19:8 Hi in cúrribus, et hi in equis: * nos autem in nómine Dómini, Dei nostri invocábimus.
19:9 Ipsi obligáti sunt, et cecidérunt: * nos autem surréximus et erécti sumus.
19:10 Dómine salvum fac regem: * et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exáudiat te * Dóminus in die tribulatiónis.
Ant. Dómine, * in virtúte tua lætábitur rex.
Psalmus 20 [8]
20:1 Dómine in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
20:2 Desidérium cordis eius tribuísti ei: * et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum.
20:3 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
20:4 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sæculum, et in sæculum sæculi.
20:5 Magna est glória eius in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
20:6 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sæculum sæculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:7 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
20:8 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
20:9 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:10 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
20:11 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
20:12 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
20:13 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, * in virtúte tua lætábitur rex.
Ant. Exaltábo te, * Dómine, quóniam suscepísti me.
Psalmus 29 [9]
29:1 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: * nec delectásti inimícos meos super me.
29:2 Dómine, Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me.
29:3 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam: * salvásti me a descendéntibus in lacum.
29:4 Psállite Dómino, sancti eius: * et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
29:5 Quóniam ira in indignatióne eius: * et vita in voluntáte eius.
29:6 Ad vésperum demorábitur fletus: * et ad matutínum lætítia.
29:7 Ego autem dixi in abundántia mea: * Non movébor in ætérnum.
29:8 Dómine, in voluntáte tua, * præstitísti decóri meo virtútem.
29:9 Avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus.
29:10 Ad te, Dómine, clamábo: * et ad Deum meum deprecábor.
29:11 Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem?
29:12 Numquid confitébitur tibi pulvis, * aut annuntiábit veritátem tuam?
29:13 Audívit Dóminus, et misértus est mei: * Dóminus factus est adiútor meus.
29:14 Convertísti planctum meum in gáudium mihi: * conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia:
29:15 Ut cantet tibi glória mea, et non compúngar: * Dómine, Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltábo te, * Dómine, quóniam suscepísti me.
V. Psállite Dómino sancti eius.
R. Et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Iesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ille nos benedicat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 1
De libro primo Regum.
1 Sam 17:25-26
25 Et dixit unus quispiam de Israël: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israéli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris eius faciet absque tributo in Israël.
26 Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philisthaeum hunc, et tulerit opprobrium de Israël? Quis enim est hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Recordare, Domine, testamenti tui, et dic Angelo percutienti: Cesset iam manus tua,
* Ut non desoletur terra, et ne perdas omnem animam vivam.
V. Ego sum qui peccavi, ego qui inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? Avertatur, obsecro, furor tuus, Domine, a populo tuo.
R. Ut non desoletur terra, et ne perdas omnem animam vivam.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Cuius festum colimus, ipse intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 2
1 Sam 17:31-33
31 Audita sunt autem verba quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.
32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: Non concidat cor cuiusquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthaeum.
33 Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthaeo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.
1 Sam 17:34-36
34 Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis:
35 Et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos.
36 Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: Erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Audi Domine hymnum, et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie: ut sint oculi tui aperti, et aures tuae intente
* Super domum istam die ac nocte.
V. Respice Domine de sanctuario tuo, et de excelso caelorum habitaculo.
R. Super domum istam die ac nocte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Super domum istam die ac nocte.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 3
Guliélmus, nobílibus paréntibus Vercéllis natus, vix quartum décimum ætátis annum expléverat, cum Compostellánam peregrinatiónem miro spíritu poeniténtiæ ac pietátis ardóre perégit. Dein, nova peregrinatióne ad Christi Dómini sepúlcrum frustra tentáta, in solitário monte inter assíduas preces, vigílias et ieiúnia per biénnium delítuit. Cum cæco lumen restituísset, hóminum existimatiónem fúgiens monastérium in Virgiliáni montis, quod deínde Vírginis est appellátum, loco áspero et inaccésso exædíficat; ibi sócios ascíscit, eósque certis légibus, ex beáti Benedícti institútis magna ex parte desúmptis, verbo et sanctíssimæ vitæ exémplis infórmat. Aliis deínde monastériis eréctis, clárior in dies Guliélmi facta sánctitas multos ad eum úndique viros perdúcit, frequéntium étiam miraculórum fama alléctos. Demum, témpore sui óbitus prænuntiáto, obdormívit in Dómino anno salútis millésimo centésimo quadragésimo secúndo.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui infirmitati nostrae ad terendam salutis viam in Sanctis tuis exemplum et praesidium collocasti: da nobis, ita beati Gulielmi abbatis merita venerari, ut eiusdem excipiamus suffragia, et vestigia prosequamur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options