Incipit
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Hymnus
Rector potens verax Deus,
Qui témperas rerum vices,
Splendóre mane illúminas,
Et ígnibus merídiem:
Exstingue flammas lítium,
Aufer calorem nóxium,
Confer salútem córporum,
Verámque pacem córdium.
* Præsta, Páter piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Memor esto * congregatiónis tuæ, Dómine, quam possedísti ab inítio.
Psalmus 73(1-9) [1]
73:1 Ut quid, Deus, repulísti in finem: * irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
73:2 Memor esto congregatiónis tuæ, * quam possedísti ab inítio.
73:3 Redemísti virgam hereditátis tuæ: * mons Sion, in quo habitásti in eo.
73:4 Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: * quanta malignátus est inimícus in sancto!
73:5 Et gloriáti sunt qui odérunt te: * in médio solemnitátis tuæ.
73:6 Posuérunt signa sua, signa: * et non cognovérunt sicut in éxitu super summum.
73:7 Quasi in silva lignórum secúribus excidérunt iánuas eius in idípsum: * in secúri et áscia deiecérunt eam.
73:8 Incendérunt igni Sanctuárium tuum: * in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui.
73:9 Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: * Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra.
73:9 Signa nostra non vídimus, iam non est prophéta: * et nos non cognóscet ámplius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 73(10-17) [2]
73:10 Úsquequo, Deus, improperábit inimícus: * irrítat adversárius nomen tuum in finem?
73:11 Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam, * de médio sinu tuo in finem?
73:12 Deus autem Rex noster ante sæcula: * operátus est salútem in médio terræ.
73:13 Tu confirmásti in virtúte tua mare: * contribulásti cápita dracónum in aquis.
73:14 Tu confregísti cápita dracónis: * dedísti eum escam pópulis Æthíopum.
73:15 Tu dirupísti fontes, et torréntes: * tu siccásti flúvios Ethan.
73:16 Tuus est dies, et tua est nox: * tu fabricátus es auróram et solem.
73:17 Tu fecísti omnes términos terræ: * æstátem et ver tu plasmásti ea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 73(18-23) [3]
73:18 Memor esto huius, inimícus improperávit Dómino: * et pópulus insípiens incitávit nomen tuum.
73:19 Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, * et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
73:20 Réspice in testaméntum tuum: * quia repléti sunt, qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum.
73:21 Ne avertátur húmilis factus confúsus: * pauper et inops laudábunt nomen tuum.
73:22 Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam: * memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die.
73:23 Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: * supérbia eórum, qui te odérunt, ascéndit semper.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Memor esto * congregatiónis tuæ, Dómine, quam possedísti ab inítio.
|
Capitulum Responsorium Versus {ex Commune aut Festo}
Sir 39:6
Iustus cor suum trádidit ad vigilandum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur.
R. Deo grátias.
R.br. Os iusti * Meditábitur sapiéntiam.
R. Os iusti * Meditábitur sapiéntiam.
V. Et lingua eius loquétur iudícium.
R. Meditábitur sapiéntiam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Os iusti * Meditábitur sapiéntiam.
V. Lex Dei eius in corde ipsíus.
R. Et non supplantabúntur gressus eius.
|
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui ad evangelizandum pauperibus, et ecclesiastici ordinis decorem promovendum, beatum Vincentium apostolica virtute roborasti: praesta quaesumus; ut cuius pia merita veneramur, virtutum quoque instruamur exemplis.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|