Commemoratio Baptismatis Domini Nostri Jesu Christi ~ II. classis
Tempora: Sabbato infra Hebdomadam I post Epiphaniam

Matutinum    1-13-2018

Incipit
V. Dómine, lábia ✠︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus ✝︎ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Christus appáruit nobis, * Veníte adorémus.
Ant. Christus appáruit nobis, * Veníte adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Christus appáruit nobis, * Veníte adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Christus appáruit nobis, * Veníte adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Christus appáruit nobis, * Veníte adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Christus appáruit nobis, * Veníte adorémus.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Crudélis Heródes, Deum
Regem veníre quid times?
Non éripit mortália,
Qui regna dat cæléstia.

Ibant magi, quam víderant,
Stellam sequéntes prǽviam:
Lumen requírunt lúmine:
Deum faténtur múnere.

Lavácra puri gúrgitis
Cæléstis Agnus áttigit:
Peccáta, quæ non détulit,
Nos abluéndo sústulit.

Novum genus poténtiæ:
Aquæ rubéscunt hýdriæ,
Vinúmque iussa fúndere,
Mutávit unda oríginem.

Iesu, tibi sit glória,
Qui apparuisti géntibus,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. Afférte Dómino * fílii Dei, adoráte Dóminum in aula sancta eius.
Psalmus 28 [1]
28:1 Afférte Dómino, fílii Dei: * afférte Dómino fílios aríetum.
28:2 Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
28:3 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas.
28:4 Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.
28:5 Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros Líbani:
28:6 Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.
28:7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
28:9 Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in templo eius omnes dicent glóriam.
28:10 Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in ætérnum.
28:11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Afférte Dómino fílii Dei, adoráte Dóminum in aula sancta eius.
Ant. Flúminis ímpetus * lætíficat, allelúia, civitátem Dei, allelúia.
Psalmus 45 [2]
45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Flúminis ímpetus lætíficat, allelúia, civitátem Dei, allelúia.
Ant. Psállite Deo nostro, * psállite: psállite Regi nostro, psállite sapiénter.
Psalmus 46 [3]
46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Psállite Deo nostro, psállite: psállite Regi nostro, psállite sapiénter.
V. Omnis terra adóret te, et psallat tibi.
R. Psalmum dicat nómini tuo, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De Epístola prima ad Corínthios
1 Cor 16:1-4
1 De colléctis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinávi ecclésiis Galátiæ, ita et vos fácite.
2 Per unam sábbati, unusquísque vestrum apud se sepónat, recondens quod ei bene placúerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.
3 Cum autem præsens fúero: quos probavéritis per epístolas, hos míttam perférre grátiam vestram in Ierúsalem.
4 Quod si dignum fúerit, ut et ego eam, mecum ibunt.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Hódie in Iordane baptizáto Dómino aperti sunt cæli, et sicut colúmba super eum Spíritus mansit, et vox Patris intónuit:
* Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.
V. Descéndit Spíritus Sanctus corporáli spécie sicut colúmba in ipsum, et vox de cælo facta est.
R. Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.
V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
1 Cor 16:5-9
5 Veniam autem ad vos, cum Macedóniam pertransíero: nam Macedóniam pertransíbo.
6 Apud vos autem fórsitan manébo, vel étiam hiemábo: ut vos me deducátis, quocúmque íero.
7 Nolo enim vos modo in tránsitu vidére: spero enim me aliquántulum témporis manére apud vos, si Dóminus permíserit.
8 Permanébo autem Ephesi usque ad Pentecósten.
9 Ostium enim mihi apértum est magnum, et évidens: et adversárii multi.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. In colúmbæ spécie Spíritus Sanctus visus est, Patérna vox audíta est:
* Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.
V. Cæli apérti sunt super eum, et vox Patris intónuit.
R. Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.
V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
1 Cor 16:10-14
10 Si autem vénerit Timótheus, vidéte ut sine timóre sit apud vos: opus enim Dómini operátur, sicut et ego.
11 Ne quis ergo illum spernat: dedúcite autem illum in pace, ut véniat ad me: exspécto enim illum cum frátribus.
12 De Apóllo autem fratre vobis notum facio, quóniam multum rogávi eum, ut veníret ad vos cum frátribus: et útique non fuit volúntas, ut nunc veníret: véniet autem, cum ei vácuum fúerit.
13 Vigiláte, state in fide, viríliter ágite, et confortámini.
14 Omnia vestra in caritáte fiant.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent:
* Reges Arabum et Saba dona Dómino Deo addúcent.
V. Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes.
R. Reges Arabum et Saba dona Dómino Deo addúcent.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Reges Arabum et Saba dona Dómino Deo addúcent.
Nocturn II.
Ant. Omnis terra adóret te, * et psallat tibi: psalmum dicat nómini tuo, Dómine.
Psalmus 65 [4]
65:1 Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini eius: * date glóriam laudi eius.
65:3 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
65:4 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo.
65:5 Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
65:6 Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso.
65:7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi eius super gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
65:8 Benedícite, gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis eius,
65:9 Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos.
65:10 Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
65:11 Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
65:12 Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium.
65:13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea.
65:14 Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
65:15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis.
65:16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ.
65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
65:18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
65:19 Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
65:20 Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Omnis terra adóret te, et psallat tibi: psalmum dicat nómini tuo, Dómine.
Ant. Reges Tharsis * et ínsulæ múnera ófferent Regi Dómino.
Psalmus 71 [5]
71:2 Deus, iudícium tuum regi da: * et iustítiam tuam fílio regis:
71:2 Iudicáre pópulum tuum in iustítia, * et páuperes tuos in iudício.
71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles iustítiam.
71:4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
71:7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci eius terram lingent.
71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adiútor.
71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus eius: * et florébunt de civitáte sicut fænum terræ.
71:17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula: * ante solem pérmanet nomen eius.
71:17 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
71:18 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
71:19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum: * et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent Regi Dómino.
Ant. Omnes gentes * quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine.
Psalmus 85 [6]
85:1 Inclína, Dómine, aurem tuam, et exáudi me: * quóniam inops, et pauper sum ego.
85:2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
85:3 Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: * lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
85:5 Quóniam tu, Dómine, suávis, et mitis: * et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.
85:6 Áuribus pércipe, Dómine, oratiónem meam: * et inténde voci deprecatiónis meæ.
85:7 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te: * quia exaudísti me.
85:8 Non est símilis tui in diis, Dómine: * et non est secúndum ópera tua.
85:9 Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine: * et glorificábunt nomen tuum.
85:10 Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: * tu es Deus solus.
85:11 Deduc me, Dómine, in via tua, et ingrédiar in veritáte tua: * lætétur cor meum ut tímeat nomen tuum.
85:12 Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, * et glorificábo nomen tuum in ætérnum:
85:13 Quia misericórdia tua magna est super me: * et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.
85:14 Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt te in conspéctu suo.
85:15 Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, * pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax,
85:16 Réspice in me, et miserére mei, * da impérium tuum púero tuo: et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.
85:17 Fac mecum signum in bonum, ut vídeant qui odérunt me, et confundántur: * quóniam tu, Dómine, adiuvísti me, et consolátus es me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine.
V. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent.
R. Reges Arabum et Saba dona addúcent.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo sancti Gregórii Nazianzéni
Oratio in sancta Lumina
Non possum cohibére lætítiæ voluptátem, sed mente extóllor, et afficior: et propriæ pusillitátis oblítus, offícium magni Ioánnis, immo potius famulátum subire contendo, ac gestio: et licet non sim præcursor, de erémo tamen vénio. Christus ergo illuminátur, immo potius fulgóre suo nos illúminat: Christus baptizátur, simul et nos descendámus, ut cum ipso páriter ascendámus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Illumináre, illumináre Ierúsalem, quia venit lux tua:
* Et glória Dómini super te orta est.
V. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui.
R. Et glória Dómini super te orta est.
V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Ioánnes baptízat, et accédit Iesus, sanctíficans quidem et ipsum, qui baptízat, præcipue tamen ut et véterem Adam sepéliat in aquis, et ante ómnia, ut per hæc sanctificéntur aquæ Iordánis: ut sicut erat spíritus et caro, ita et his, qui baptizándi erant, in spíritu et aqua sanctificatiónis succéssio traderétur. Non súscipit Baptísta, conténdit Iesus. Ego, inquit, opus habeo a te baptizári. Lucérna dicit ad Solem, et vox lóquitur ad Verbum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes,
* Allelúia, allelúia, allelúia.
V. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, reges Arabum et Saba dona addúcent.
R. Allelúia, allelúia, allelúia.
V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Ascéndit Iesus de aqua, secum quodámmodo demérsum edúcens et élevans mundum: et vidit non dívidi cælum, sed aperíri, quod sibi ac nobis post se aliquándo Adam ille conclúserat; sicut et igneo gládio paradísus fúerat conclúsus. Spíritus Sanctus testimónium pérhibet: simília namque sibi ipsa concúrrunt. De cælo testimónium defértur: inde enim erat ille, cui testimónium perhibétur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Magi véniunt ab Oriénte Ierosólymam, quæréntes, et dicéntes: Ubi est qui natus est, cuius stellam vídimus?
* Et vénimus adoráre Dóminum.
V. Vídimus stellam eius in Oriénte.
R. Et vénimus adoráre Dóminum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vénimus adoráre Dóminum.
Nocturn III.
Ant. Homo natus est * in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus.
Psalmus 86 [7]
86:1 Fundaménta eius in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob.
86:3 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
86:4 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
86:4 Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Homo natus est in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus.
Ant. Adoráte Dóminum, * allelúia: in aula sancta eius, allelúia.
Psalmus 95 [8]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adoráte Dóminum, allelúia: in aula sancta eius, allelúia.
Ant. Adoráte Deum, * allelúia: omnes Angeli eius, allelúia.
Psalmus 96 [9]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adoráte Deum, allelúia: omnes Angeli eius, allelúia.
V. Adoráte Dóminum, allelúia.
R. In aula sancta eius, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
Ioannes 1:29-34
In illo témpore: Vidit Ioánnes Iesum veniéntem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccátum mundi. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tract. 6. in Ioann., ante med.
Antequam veníret Dóminus ut baptizarétur a Ioánne in Iordáne, nóverat eum illis vócibus, ubi ait: Tu ad me venis baptizári? ego a te débeo baptizári. Sed ecce Dóminum nóverat, nóverat Fílium Dei. Unde probámus quod iam nóverat, quia ipse baptizáret in Spíritu Sancto? Antequam veníret ad flúvium, cum multi ad Ioánnem cúrrerent baptizári, ait illis: Ego quidem baptízo vos in aqua: qui autem post me venit, maior me est: cuius non sum dignus corrígiam calceaménti sólvere: ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto, et igni. Iam et hoc nóverat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Stella, quam víderant Magi in Oriénte, antecedébat eos, donec venírent ad locum, ubi puer erat.
* Vidéntes autem eam, gavísi sunt gáudio magno.
V. Et intrántes domum, invenérunt púerum cum María matre eius, et procidéntes adoravérunt eum.
R. Vidéntes autem eam, gavísi sunt gáudio magno.
V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 8
Quid ergo per colúmbam dídicit, ne mendax póstea inveniátur, (quod avértat a nobis Deus opinári) nisi quamdam proprietátem in Christo talem futúram, ut quamvis multi minístri baptizatúri essent, sive iusti, sive iniústi, non tribuerétur sánctitas baptísmi nisi illi, super quem descéndit colúmba, de quo dictum est: Hic est qui baptízat in Spíritu Sancto? Petrus baptízet, hic est qui baptízat: Paulus baptízet, hic est qui baptízat: Iudas baptízet, hic est qui baptízat. Nam si pro diversitáte meritórum baptísma sanctum est: quia divérsa sunt mérita, divérsa erunt baptísmata: et tanto quisque áliquid mélius putátur accípere, quanto a melióre vidétur accepísse.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Vidéntes stellam Magi, gavísi sunt gáudio magno:
* Et intrántes domum invenérunt púerum cum María matre eius, et procidéntes adoravérunt eum: * Et apértis thesáuris suis obtulérunt ei múnera, aurum, thus, et mýrrham.
V. Stella, quam víderant Magi in Oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens staret supra ubi erat puer.
R. Et intrántes domum invenérunt púerum cum María matre eius, et procidéntes adoravérunt eum:
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et apértis thesáuris suis obtulérunt ei múnera, aurum, thus, et mýrrham.
V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Ipsi sancti, (intellígite, fratres) boni pertinéntes ad colúmbam, pertinéntes ad sortem civitátis illíus Ierúsalem, ipsi boni in Ecclésia, de quibus dicit Apóstolus: Novit Dóminus qui sunt eius; diversárum gratiárum sunt, non omnes pária mérita habent. Sunt alii aliis sanctióres, sunt álii áliis melióres. Quare ergo si unus ab illo, verbi grátia, iusto, sancto baptizétur, álius ab álio inferióris mériti apud Deum, inferióris gradus, inferióris continéntiæ, inferióris vitæ; unum tamen et par et æquále est quod accepérunt, nisi quia hic est, qui baptízat?
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, cuius Unigénitus in substántia nostræ carnis appáruit: præsta, quǽsumus; ut per eum, quem símilem nobis foris agnóvimus, intus reformári mereámur:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options