Feria Tertia infra Hebdomadam III in Quadragesima ~ III. classis
Commemoratio ad Laudes tantum: S. Benedicti Abbatis

Tertia    3-21-2017

Incipit
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
Hymnus
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,
Unum Patri cum Fílio,
Dignáre promptus íngeri
Nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
Confessiónem pérsonent.
Flamméscat igne cáritas,
Accéndat ardor próximos.

* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum tempora}
Ant. Advenerunt nobis * dies pœniténtiæ ad redimenda peccáta, ad salvandas ánimas.
Psalmus 39(1-9) [1]
39:1 Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi.
39:2 Et exaudívit preces meas: * et edúxit me de lacu misériæ, et de luto fæcis.
39:3 Et státuit super petram pedes meos: * et diréxit gressus meos.
39:4 Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro.
39:5 Vidébunt multi, et timébunt: * et sperábunt in Dómino.
39:6 Beátus vir, cuius est nomen Dómini spes eius: * et non respéxit in vanitátes et insánias falsas.
39:7 Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua: * et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi.
39:8 Annuntiávi et locútus sum: * multiplicáti sunt super númerum.
39:9 Sacrifícium et oblatiónem noluísti: * aures autem perfecísti mihi.
39:9 Holocáustum et pro peccáto non postulásti: * tunc dixi: Ecce, vénio.
39:9 In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam: * Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 39(10-14) [2]
39:10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna, * ecce, lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.
39:11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo: * veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
39:12 Non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam * a concílio multo.
39:13 Tu autem, Dómine, ne longe fácias miseratiónes tuas a me: * misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me.
39:14 Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus: * comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem.
39:14 Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei: * et cor meum derelíquit me.
39:14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me: * Dómine, ad adiuvándum me réspice.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 39(15-18) [3]
39:15 Confundántur et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, * ut áuferant eam.
39:16 Convertántur retrórsum, et revereántur, * qui volunt mihi mala.
39:17 Ferant conféstim confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
39:18 Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
39:18 Ego autem mendícus sum, et pauper: * Dóminus sollícitus est mei.
39:18 Adiútor meus, et protéctor meus tu es: * Deus meus, ne tardáveris.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Advenerunt nobis * dies pœniténtiæ ad redimenda peccáta, ad salvandas ánimas.
Capitulum Responsorium Versus {ex Psalterio secundum tempora}
Ioel 2:12-13
Convertímini ad me in toto corde vestro, in ieiúnio, et fletu, et planctu. Et scindite corda vestra, et non vestiménta vestra, ait Dóminus omnípotens.
R. Deo grátias.

R.br. Ipse liberávit me * De láqueo venántium.
R. Ipse liberávit me * De láqueo venántium.
V. Et a verbo áspero.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberávit me * De láqueo venántium.

V. Scápulis suis obumbrábit tibi.
R. Et sub pennis eius sperábis.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Exaudi nos, omnipotens et misericors Deus: et continentiæ salutaris propitius nobis dona concede.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
Deutsch
English
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options