Feria Tertia infra Hebdomadam Passionis ~ III. classis
Commemoratio ad Laudes tantum: S. Joannis Damasceni Confessoris

Matutinum    3-27-2012

Incipit
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Nolite obdurare corda vestra.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Nolite obdurare corda vestra.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Ant. Hodie si vocem Domini audieritis * Nolite obdurare corda vestra.
Hymnus {ex Psalterio secundum temporum}
Pange, lingua, gloriósi
Láuream certáminis,
Et super Crucis trophǽo
Dic triúmphum nobilem,
Quáliter Redémptor orbis
Immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
Fraude Factor cóndolens,
Quando pomi noxiális
In necem morsu ruit,
Ipse lignum tunc notávit,
Damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
Ordo depopóscerat,
Multifórmis proditóris
Ars ut artem fálleret,
Et medélam ferret inde,
Hostis unde lǽserat.

Quando venit ergo sacri
Plenitúdo témporis,
Missus est ab arce Patris
Natus, orbis Cónditor,
Atque ventre virgináli
Carne amíctus pródiit.

Vagit infans inter arcta
Cónditus præsépia:
Membra pannis involúta
Virgo Mater álligat:
Et Dei manus pedésque
Stricta cingit fáscia.

Sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
Æqua Patri, Filióque;
Par decus Paráclito:
Uníus Triníque nomen
Laudet univérsitas.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I
Ant. Expúgna, Dómine, * impugnántes me.
Psalmus 34(1-10) [1]
34:1 Iúdica, Dómine, nocéntes me, * expúgna impugnántes me.
34:2 Apprehénde arma et scutum: * et exsúrge in adiutórium mihi.
34:3 Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me: * dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
34:4 Confundántur et revereántur, * quæréntes ánimam meam.
34:5 Avertántur retrórsum, et confundántur * cogitántes mihi mala.
34:6 Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti: * et Ángelus Dómini coárctans eos.
34:7 Fiat via illórum ténebræ et lúbricum: * et Ángelus Dómini pérsequens eos.
34:8 Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui: * supervácue exprobravérunt ánimam meam.
34:9 Véniat illi láqueus, quem ignórat: et cáptio, quam abscóndit, apprehéndat eum: * et in láqueum cadat in ipsum.
34:10 Ánima autem mea exsultábit in Dómino: * et delectábitur super salutári suo.
34:10 Omnia ossa mea dicent: * Dómine, quis símilis tibi?
34:10 Erípiens ínopem de manu fortiórum eius: * egénum et páuperem a diripiéntibus eum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Expúgna, Dómine, * impugnántes me.
Ant. Restítue ánimam meam * a malefactis eórum, Dómine.
Psalmus 34(11-17) [2]
34:11 Surgéntes testes iníqui, * quæ ignorábam interrogábant me.
34:12 Retribuébant mihi mala pro bonis: * sterilitátem ánimæ meæ.
34:13 Ego autem cum mihi molésti essent, * induébar cilício.
34:14 Humiliábam in ieiúnio ánimam meam: * et orátio mea in sinu meo convertétur.
34:15 Quasi próximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacébam: * quasi lugens et contristátus, sic humiliábar.
34:16 Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt: * congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi.
34:17 Dissipáti sunt, nec compúncti, tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne: * frenduérunt super me déntibus suis.
34:17 Dómine, quando respícies? * restítue ánimam meam a malignitáte eórum, a leónibus únicam meam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Restítue ánimam meam * a malefactis eórum, Dómine.
Ant. Exsúrge Dómine * et inténde iudício meo.
Psalmus 34(18-28) [3]
34:18 Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo gravi laudábo te.
34:19 Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque: * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
34:20 Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur: * et in iracúndia terræ loquéntes, dolos cogitábant.
34:21 Et dilatavérunt super me os suum: * dixérunt: Euge, euge, vidérunt óculi nostri.
34:22 Vidísti, Dómine, ne síleas: * Dómine, ne discédas a me.
34:23 Exsúrge et inténde iudício meo: * Deus meus, et Dóminus meus in causam meam.
34:24 Iúdica me secúndum iustítiam tuam, Dómine, Deus meus, * et non supergáudeant mihi.
34:25 Non dicant in córdibus suis: Euge, euge, ánimæ nostræ: * nec dicant: Devorávimus eum.
34:26 Erubéscant et revereántur simul, * qui gratulántur malis meis.
34:27 Induántur confusióne et reveréntia * qui magna loquúntur super me.
34:28 Exsúltent et læténtur qui volunt iustítiam meam: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus qui volunt pacem servi eius.
34:28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, * tota die laudem tuam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge Dómine * et inténde iudício meo.
Ant. Noli æmulári * in eo qui prosperátur et facit iniquitátem.
Psalmus 36(1-15) [4]
36:1 Noli æmulári in malignántibus: * neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
36:2 Quóniam tamquam foenum velóciter aréscent: * et quemádmodum ólera herbárum cito décident.
36:3 Spera in Dómino, et fac bonitátem: * et inhábita terram, et pascéris in divítiis eius.
36:4 Delectáre in Dómino: * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
36:5 Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo: * et ipse fáciet.
36:6 Et edúcet quasi lumen iustítiam tuam: et iudícium tuum tamquam merídiem: * súbditus esto Dómino, et ora eum.
36:7 Noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua: * in hómine faciénte iniustítias.
36:8 Désine ab ira, et derelínque furórem: * noli æmulári ut malignéris.
36:9 Quóniam qui malignántur, exterminabúntur: * sustinéntes autem Dóminum, ipsi hereditábunt terram.
36:10 Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor: * et quæres locum eius et non invénies.
36:11 Mansuéti autem hereditábunt terram: * et delectabúntur in multitúdine pacis.
36:12 Observábit peccátor iustum: * et stridébit super eum déntibus suis.
36:13 Dóminus autem irridébit eum: * quóniam próspicit quod véniet dies eius.
36:14 Gládium evaginavérunt peccatóres: * intendérunt arcum suum,
36:15 Ut deiíciant páuperem et ínopem: * ut trucídent rectos corde.
36:15 Gládius eórum intret in corda ipsórum: * et arcus eórum confringátur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Noli æmulári * in eo qui prosperátur et facit iniquitátem.
Ant. Bráchia peccatórum * conteréntur, confírmat autem iustos Dóminus.
Psalmus 36(16-29) [5]
36:16 Mélius est módicum iusto, * super divítias peccatórum multas.
36:17 Quóniam bráchia peccatórum conteréntur: * confírmat autem iustos Dóminus.
36:18 Novit Dóminus dies immaculatórum: * et heréditas eórum in ætérnum erit.
36:19 Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur: * quia peccatóres períbunt.
36:20 Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti: * deficiéntes, quemádmodum fumus defícient.
36:21 Mutuábitur peccátor, et non solvet: * iustus autem miserétur et tríbuet.
36:22 Quia benedicéntes ei hereditábunt terram: * maledicéntes autem ei disperíbunt.
36:23 Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur: * et viam eius volet.
36:24 Cum cecíderit non collidétur: * quia Dóminus suppónit manum suam.
36:25 Iúnior fui, étenim sénui: * et non vidi iustum derelíctum, nec semen eius quærens panem.
36:26 Tota die miserétur et cómmodat: * et semen illíus in benedictióne erit.
36:27 Declína a malo, et fac bonum: * et inhábita in sæculum sæculi.
36:28 Quia Dóminus amat iudícium, et non derelínquet sanctos suos: * in ætérnum conservabúntur.
36:29 Iniústi puniéntur: * et semen impiórum períbit.
36:29 Iusti autem hereditábunt terram: * et inhabitábunt in sæculum sæculi super eam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Bráchia peccatórum * conteréntur, confírmat autem iustos Dóminus.
Ant. Custódi innocéntiam * et vide æquitatem.
Psalmus 36(30-40) [6]
36:30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, * et lingua eius loquétur iudícium.
36:31 Lex Dei eius in corde ipsíus, * et non supplantabúntur gressus eius.
36:32 Consíderat peccátor iustum: * et quærit mortificáre eum.
36:33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius: * nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
36:34 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius: et exaltábit te ut hereditáte cápias terram: * cum períerint peccatóres vidébis.
36:35 Vidi ímpium superexaltátum, * et elevátum sicut cedros Líbani.
36:36 Et transívi, et ecce non erat: * et quæsívi eum, et non est invéntus locus eius.
36:37 Custódi innocéntiam, et vide æquitátem: * quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.
36:38 Iniústi autem disperíbunt simul: * relíquiæ impiórum interíbunt.
36:39 Salus autem iustórum a Dómino: * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
36:40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos: * et éruet eos a peccatóribus, et salvábit eos: quia speravérunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Custódi innocéntiam * et vide æquitatem.
Ant. Ne in ira tua * corrípias me, Dómine.
Psalmus 37(1-11) [7]
37:1 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
37:2 Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me manum tuam.
37:3 Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
37:4 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
37:5 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ.
37:6 Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die contristátus ingrediébar.
37:7 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est sánitas in carne mea.
37:8 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu cordis mei.
37:9 Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus.
37:10 Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ne in ira tua * corrípias me, Dómine.
Ant. Inténde in adiutórium meum, * Dómine, virtus salútis meæ.
Psalmus 37(12-23) [8]
37:12 Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
37:13 Et qui iuxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.
37:14 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur.
37:15 Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non apériens os suum.
37:16 Et factus sum sicut homo non áudiens: * et non habens in ore suo redargutiónes.
37:17 Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies me, Dómine, Deus meus.
37:18 Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
37:19 Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper.
37:20 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto meo.
37:21 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
37:22 Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam sequébar bonitátem.
37:23 Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: * ne discésseris a me.
37:23 Inténde in adiutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Inténde in adiutórium meum, * Dómine, virtus salútis meæ.
Ant. Ámove, Dómine, * a me plagas tuas.
Psalmus 38 [9]
38:1 Dixi: Custódiam vias meas: * ut non delínquam in lingua mea.
38:2 Pósui ori meo custódiam, * cum consísteret peccátor advérsum me.
38:3 Obmútui, et humiliátus sum, et sílui a bonis: * et dolor meus renovátus est.
38:4 Concáluit cor meum intra me: * et in meditatióne mea exardéscet ignis.
38:5 Locútus sum in lingua mea: * Notum fac mihi, Dómine, finem meum.
38:6 Et númerum diérum meórum quis est: * ut sciam quid desit mihi.
38:7 Ecce mensurábiles posuísti dies meos: * et substántia mea tamquam níhilum ante te.
38:8 Verúmtamen univérsa vánitas, * omnis homo vivens.
38:9 Verúmtamen in imágine pertránsit homo: * sed et frustra conturbátur.
38:10 Thesaurízat: * et ignórat cui congregábit ea.
38:11 Et nunc quæ est exspectátio mea? Nonne Dóminus? * Et substántia mea apud te est.
38:12 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me: * oppróbrium insipiénti dedísti me.
38:13 Obmútui, et non apérui os meum, quóniam tu fecísti: * ámove a me plagas tuas.
38:14 A fortitúdine manus tuæ ego deféci in increpatiónibus: * propter iniquitátem corripuísti hóminem.
38:15 Et tabéscere fecísti sicut aráneam ánimam eius: * verúmtamen vane conturbátur omnis homo.
38:16 Exáudi oratiónem meam, Dómine, et deprecatiónem meam: * áuribus pércipe lácrimas meas.
38:17 Ne síleas: quóniam ádvena ego sum apud te, et peregrínus, * sicut omnes patres mei.
38:18 Remítte mihi, ut refrígerer priúsquam ábeam, * et ámplius non ero.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ámove, Dómine, * a me plagas tuas.
V. De ore leónis líbera me Dómine.
R. Et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adiuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 1
Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
Iohn 7:1-13
In illo tempore: Ambulabat Iesus in Galilaeam: non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. Et reliqua.

Homilia sancti Augustini Episcopi.
Tractatus 28. in Ioannem.
In isto Evangelii capitulo, fratres, Dominus noster Iesus Christus secundum hominem se plurimum commendavit fidei nostrae. Etenim semper hoc egit dictis et factis suis, ut Deus credatur et homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos quaesivit: Deus cum Patre semper, homo nobiscum ex tempore. Non enim quaereret quem fecerat, nisi fieret ipse quod fecerat. Verum hoc mementote, et de cordibus vestris nolite dimittere: sic esse Christum hominem factum, ut non destiterit Deus esse. Manens Deus accepit hominem, qui fecit hominem.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Adiutor et susceptor meus es tu Domine: et in verbum tuum speravi:
* Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei.
V. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi.
R. Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.

Lectio 2
Quando ergo latuit ut homo, non potentiam perdidisse putandus est, sed exemplum infirmitati praebuisse. Ille enim quando voluit, detentus est: quando voluit, occisus est. Sed quoniam futura erant membra eius, id est, fideles eius, qui non haberent illam potestatem, quam habebat ipse Deus noster: quod latebat, quod se tamquam ne occideretur, occultabat, hoc indicabat factura esse membra sua, in quibus utique membris suis ipse erat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur:
* Libera me de sanguinibus, Deus Deus salutis meae.
V. Domine labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam.
R. Libera me de sanguinibus, Deus Deus salutis meae.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 3
Non enim Christus in capite, et non in corpore: sed Christus totus in capite, et in corpore. Quod ergo membra eius, ipse: quod autem ipse, non continuo membra eius. Nam si non ipsi essent membra eius, non diceret Saulo: Quid me persequeris? Non enim Saulus ipsum, sed membra eius, id est, fideles eius, in terra persequebatur. Noluit tamen dicere sanctos meos servos meos, postremo honorabilius, fratres meos: sed me, hoc est membra mea, quibus ego sum caput.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:
* Redime me, Domine.
V. Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro iniquo libera me.
R. Redime me, Domine.
R. Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: * Redime me, Domine.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Nostra tibi, Domine, quaesumus, sint accepta ieiunia: quae nos et expiando, gratia tua dignos efficiant, et ad remedia perducant aeterna.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options