Incipit
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
|
Hymnus
Rector potens verax Deus,
Qui témperas rerum vices,
Splendóre mane illúminas,
Et ígnibus merídiem:
Exstingue flammas lítium,
Aufer calorem nóxium,
Confer salútem córporum,
Verámque pacem córdium.
* Præsta, Páter piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Pópule meus * quid feci tibi? aut quid molestus fui? Respónde mihi.
Psalmus 40 [1]
40:1 Beátus qui intélligit super egénum, et páuperem: * in die mala liberábit eum Dóminus.
40:2 Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra: * et non tradat eum in ánimam inimicórum eius.
40:3 Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris eius: * univérsum stratum eius versásti in infirmitáte eius.
40:4 Ego dixi: Dómine, miserére mei: * sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
40:5 Inimíci mei dixérunt mala mihi: * Quando moriétur, et períbit nomen eius?
40:6 Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur: * cor eius congregávit iniquitátem sibi.
40:7 Egrediebátur foras, * et loquebátur in idípsum.
40:8 Advérsum me susurrábant omnes inimíci mei: * advérsum me cogitábant mala mihi.
40:9 Verbum iníquum constituérunt advérsum me: * Numquid qui dormit non adiíciet ut resúrgat?
40:10 Étenim homo pacis meæ, in quo sperávi: * qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem.
40:11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me: * et retríbuam eis.
40:12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me: * quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
40:13 Me autem propter innocéntiam suscepísti: * et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum.
40:14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum: * fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 41(1-6) [2]
41:1 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum: * ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
41:2 Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum: * quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
41:3 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte: * dum dícitur mihi quotídie: Ubi est Deus tuus?
41:4 Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam: * quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei.
41:5 In voce exsultatiónis, et confessiónis: * sonus epulántis.
41:6 Quare tristis es, ánima mea? * et quare contúrbas me?
41:6 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 41(7-12) [3]
41:7 Ad meípsum ánima mea conturbáta est: * proptérea memor ero tui de terra Iordánis, et Hermóniim a monte módico.
41:8 Abýssus abýssum ínvocat, * in voce cataractárum tuárum.
41:9 Omnia excélsa tua, et fluctus tui * super me transiérunt.
41:10 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam: * et nocte cánticum eius.
41:11 Apud me orátio Deo vitæ meæ, * dicam Deo: Suscéptor meus es.
41:12 Quare oblítus es mei? * et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?
41:12 Dum confringúntur ossa mea, * exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei.
41:12 Dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus? * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
41:12 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Pópule meus * quid feci tibi? aut quid molestus fui? Respónde mihi.
|
Capitulum Responsorium Versus {ex Psalterio secundum temporum}
Ier 17:18
Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego: paveant illi, et non paveam ego: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos, Domine Deus noster.
R. Deo grátias.
R.br. De ore leonis * Libera me Domine.
R. De ore leonis * Libera me Domine.
V. Et a cornibus unicornium humilitatem meam.
R. Libera me Domine.
R. De ore leonis * Libera me Domine.
V. Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam.
R. Et cum viris sanguinum vitam meam.
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Nostra tibi, Domine, quaesumus, sint accepta ieiunia: quae nos et expiando, gratia tua dignos efficiant, et ad remedia perducant aeterna.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|