Die VI infra octavam Paschæ ~ Dies Octavae I classis


Prima    4-21-2017

Incipit
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Hymnus {:H-Prima1: omittitur}
Psalmi {Psalmi Dominica, antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Psalmus 53 [1]
53:1 Deus, in nómine tuo salvum me fac: * et in virtúte tua iúdica me.
53:2 Deus, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe verba oris mei.
53:3 Quóniam aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.
53:4 Ecce enim, Deus ádiuvat me: * et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
53:5 Avérte mala inimícis meis: * et in veritáte tua dispérde illos.
53:6 Voluntárie sacrificábo tibi, * et confitébor nómini tuo, Dómine: quóniam bonum est:
53:7 Quóniam ex omni tribulatióne eripuísti me: * et super inimícos meos despéxit óculus meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 118(2-16) [2]
118:2 (Aleph) Beáti immaculáti in via: * qui ámbulant in lege Dómini.
118:3 Beáti, qui scrutántur testimónia eius: * in toto corde exquírunt eum.
118:4 Non enim qui operántur iniquitátem, * in viis eius ambulavérunt.
118:5 Tu mandásti * mandáta tua custodíri nimis.
118:6 Útinam dirigántur viæ meæ, * ad custodiéndas iustificatiónes tuas!
118:7 Tunc non confúndar, * cum perspéxero in ómnibus mandátis tuis.
118:8 Confitébor tibi in directióne cordis: * in eo quod dídici iudícia iustítiæ tuæ.
118:9 Iustificatiónes tuas custódiam: * non me derelínquas usquequáque.
118:10 (Beth) In quo córrigit adolescéntior viam suam? * In custodiéndo sermónes tuos.
118:11 In toto corde meo exquisívi te: * ne repéllas me a mandátis tuis.
118:12 In corde meo abscóndi elóquia tua: * ut non peccem tibi.
118:13 Benedíctus es, Dómine: * doce me iustificatiónes tuas.
118:14 In lábiis meis, * pronuntiávi ómnia iudícia oris tui.
118:15 In via testimoniórum tuórum delectátus sum, * sicut in ómnibus divítiis.
118:16 In mandátis tuis exercébor: * et considerábo vias tuas.
118:16 In iustificatiónibus tuis meditábor: * non oblivíscar sermónes tuos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 118(17-32) [3]
118:17 (Ghimel) Retríbue servo tuo, vivífica me: * et custódiam sermónes tuos:
118:18 Revéla óculos meos: * et considerábo mirabília de lege tua.
118:19 Íncola ego sum in terra: * non abscóndas a me mandáta tua.
118:20 Concupívit ánima mea desideráre iustificatiónes tuas, * in omni témpore.
118:21 Increpásti supérbos: * maledícti qui declínant a mandátis tuis.
118:22 Aufer a me oppróbrium, et contémptum: * quia testimónia tua exquisívi.
118:23 Étenim sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: * servus autem tuus exercebátur in iustificatiónibus tuis.
118:24 Nam et testimónia tua meditátio mea est: * et consílium meum iustificatiónes tuæ.
118:25 (Daleth) Adhæsit paviménto ánima mea: * vivífica me secúndum verbum tuum.
118:26 Vias meas enuntiávi, et exaudísti me: * doce me iustificatiónes tuas.
118:27 Viam iustificatiónum tuárum ínstrue me: * et exercébor in mirabílibus tuis.
118:28 Dormitávit ánima mea præ tædio: * confírma me in verbis tuis.
118:29 Viam iniquitátis ámove a me: * et de lege tua miserére mei.
118:30 Viam veritátis elégi: * iudícia tua non sum oblítus.
118:31 Adhæsi testimóniis tuis, Dómine: * noli me confúndere.
118:32 Viam mandatórum tuórum cucúrri, * cum dilatásti cor meum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Versus (In loco Capituli)
Ant. Hæc dies * quam fécit Dominus: exsultémus et lætémur in ea.
Orationes
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam iustítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Martyrologium (anticip.)

Décimo Kaléndas Maii Luna vicesima quinta Anno 2017 Domini

Romæ, via Appia, natális sancti Sotéris, Papæ et Mártyris.
Item Romæ sancti Caii, Papæ et Mártyris; qui martýrio coronátus est sub Diocletiáno Príncipe.
Smyrnæ sanctórum Apéllis et Lúcii, ex primis Christi discípulis.
Eódem die sanctórum plurimórum Mártyrum, qui, sequénti anno post óbitum Simeónis, ánnuo item die quo passiónis Domínicæ memória celebrabátur, per totam Pérsidis regiónem, pro Christi nómine, sub Rege Sápore, gládio cædi iussi sunt. In quo fídei certámine passus est Azades eunúchus, Regi caríssimus; Milles Epíscopus, sanctitáte et miraculórum virtúte insígnis; Acépsimas Epíscopus, cum Presbýtero suo Iacóbo, item Aíthala et Iosépho Presbýteris, Azadáne et Abdiéso Diáconis, et complúribus áliis Cléricis; Maréas quoque et Bicor Epíscopi, cum áliis vigínti Epíscopis, et Cléricis fere ducéntis quinquagínta, Mónachis étiam et sacris Virgínibus plúrimis. Has inter Vírgines fuit étiam sancti Simeónis Epíscopi soror, nómine Tárbula, cum pedíssequa sua; quæ, stipítibus alligátæ serráque scissæ, crudelíssime necátæ sunt.
Item in Pérside sanctórum Parménii, Heliménæ et Chrysotéli Presbyterórum, Lucæ et Múcii Diaconórum, quorum triúmphus martýrii in passióne sanctórum Abdon et Sennen habétur.
Alexandríæ natális sancti Leónidæ Mártyris, qui sub Sevéro passus est.
Lugdúni, in Gállia, sancti Epipódii, qui, in persecutióne Antoníni Veri, cum Alexándro colléga tentus, ibídem, post dira torménta, martýrium abscissióne cápitis complévit.
Constantinópoli sancti Agapíti Papæ Primi, cuius sánctitas a beáto Gregório Magno commendátur. Ipsíus autem corpus, póstea Romam relátum, in Vaticáno cónditum est.
Apud Sénonas sancti Leónis, Epíscopi et Confessóris.
Anastasiópoli, in Galátia, sancti Theodóri Epíscopi, miráculis clari.
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
R. Deo grátias.
V. Pretiósa in conspéctu Dómini.
R. Mors Sanctórum eius.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. R. Amen.

V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Orémus.
Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens. Amen.
Lectio brevis {ex Psalterio secundum tempora}
Col 3:1-2
Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens: quæ sursum sunt sápite, non quæ super terram.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Conclusio
V. Adiutórium nóstrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Benedícite.
R. Deus.
V. Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
Deutsch
English
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options