Incipit
V. Dómine, lábia ✠ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus ✝ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Exsultent in Domino sancti, * Alleluia.
Ant. Exsultent in Domino sancti, * Alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Exsultent in Domino sancti, * Alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Exsultent in Domino sancti, * Alleluia.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Exsultent in Domino sancti, * Alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Alleluia.
Ant. Exsultent in Domino sancti, * Alleluia.
|
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Christo profusum sanguinem,
Et Martyrum victorias,
Dignamque caelo lauream
Laetis sequamur vocibus.
Terrore victo saeculi,
Poenisque spretis corporis,
Mortis sacrae compendio
Vitam beatam possident.
Traduntur igni Martyres,
Et bestiarum dentibus:
Armata saevit ungulis
Tortoris insani manus.
Nudata pendent viscera,
Sanguis sacratus funditur:
Sed permanent immobiles
Vitae perennis gratia.
Te nunc Redemptor quaesumus,
Ut martyrum consortio
Jungas precantes servulos
In sempiterna saecula.
Amen.
|
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I.
Ant. Alleluia
Psalmus 61 [1]
61:1 Nonne Deo subjécta erit ánima mea? * ab ipso enim salutáre meum.
61:2 Nam et ipse Deus meus, et salutáris meus: * suscéptor meus, non movébor ámplius.
61:3 Quoúsque irrúitis in hóminem? * interfícitis univérsi vos: tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ?
61:4 Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere, cucúrri in siti: * ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
61:5 Verúmtamen Deo subjécta esto, ánima mea: * quóniam ab ipso patiéntia mea.
61:6 Quia ipse Deus meus, et salvátor meus: * adjútor meus, non emigrábo.
61:7 In Deo salutáre meum, et glória mea: * Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est.
61:8 Speráte in eo omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra: * Deus adjútor noster in ætérnum.
61:9 Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris: * ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum.
61:10 Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: * divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
61:11 Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est, et tibi, Dómine, misericórdia: * quia tu reddes unicuíque juxta ópera sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 65(1-12) [2]
65:1 Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: * date glóriam laudi ejus.
65:2 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
65:3 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo.
65:4 Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
65:5 Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso.
65:6 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi ejus super Gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
65:7 Benedícite, Gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis ejus,
65:8 Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos.
65:9 Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
65:10 Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
65:11 Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 65(13-20) [3]
65:13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea.
65:14 Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
65:15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis.
65:16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ.
65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
65:18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
65:19 Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
65:20 Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Alleluia * Alleluia, alleluia
|
V. Deus regeneravit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Jesu Christi ex mórtuis, allelúia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.
Lectio 1
De Actibus Apostolorum.
Acts 24:10-16
10 Respondit autem Paulus (annuente sibi praeside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
11 Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem:
12 Et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate:
13 Neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt haeresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt:
15 Spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Virtúte magna reddébant Apóstoli,
* Testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri, allelúja, allelúja.
V. Repléti quidem Spíritu Sancto loquebántur cum fidúcia verbum Dei.
R. Testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri, allelúja, allelúja.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen.
Lectio 2
Acts 24:17-21
17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
18 In quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu.
19 Quidam autem ex Asia Judaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare si quid haberent adversum me:
20 Aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
21 Nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. De ore prudéntis procédit mel, allelúja: dulcédo mellis est sub língua ejus, allelúja:
* Favus distíllans lábia ejus, allelúja, allelúja.
V. Sapiéntia requiéscit in corde ejus, et prudéntia in sermóne oris illíus.
R. Favus distíllans lábia ejus, allelúja, allelúja.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Lectio 3
Acts 24:22-27
22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
23 Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
24 Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Judaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quae est in Christum Jesum.
25 Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te:
26 Simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam praestare Judaeis Felix, reliquit Paulum vinctum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperíre librum, et sólvere septem signácula ejus:
* Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem.
R. Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Allelúja, allelúja, allelúja.
|
Nocturn II.
Ant. Alleluia
Psalmus 67(1-11) [4]
67:1 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus, * et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus.
67:2 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
67:3 Et justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia.
67:4 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini ejus: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
67:5 Exsultáte in conspéctu ejus: * turbabúntur a fácie ejus, patris orphanórum et júdicis viduárum.
67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 67(12-24) [5]
67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
67:13 Rex virtútum dilécti dilécti: * et speciéi domus divídere spólia.
67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi ejus in pallóre auri.
67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
67:20 Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
67:21 Benedíctus Dóminus die quotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
67:22 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
67:23 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
67:24 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 67(25-36) [6]
67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
67:26 Prævenérunt príncipes conjúncti psalléntibus: * in médio juvenculárum tympanistriárum.
67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
67:28 Ibi Bénjamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
67:29 Príncipes Juda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
67:30 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
67:31 A templo tuo in Jerúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
67:32 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
67:33 Díssipa Gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægypto: * Æthiópia prævéniet manus ejus Deo.
67:34 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
67:35 Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
67:36 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia ejus, et virtus ejus in núbibus.
67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Alleluia * Alleluia, alleluia
|
V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.
Lectio 4
Cletus Romanus, patre Aemiliano, de regione quinta, e vico Patricio, imperatoribus Vespasiano et Tito, Ecclesiam gubernavit. Is ex praecepto Principis Apostolorum in Urbe viginti quinque presbyteros ordinavit. Primus in litteris verbis illis usus est: Salutem et apostolicam benedictionem. Qui Ecclesia optime constituta, cum ei praefuisset annos duodecim, menses septem, dies duos, Domitiano imperatore, secunda post Neronem persecutione, martyrio coronatus est, et in Vaticano juxta corpus beati Petri sepultus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Lux perpetua lucebit Sanctis tuis Domine,
* Et aeternitas temporum, alleluia, alleluia.
V. Laetitia sempiterna erit super capita eorum: gaudium et exsultationem obtinebunt.
R. Et aeternitas temporum, alleluia, alleluia.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.
Lectio 5
Marcellinus Romanus, ab anno ducentesimo nonagesimo sexto ad annum trecentesimum quartum in immani imperatoris Diocletiani persecutione Ecclesiae praefuit. Multas pertulit angustias ob improbam eorum severitatem, qui eum redarguebant de nimia indulgentia erga lapsos in idololatriam, quaeque causa fuit, ut per calumniam infamatus fuerit, quasi thus idolis adhibuisset. Verum hic beatus Pontifex in confessione fidei, una cum tribus aliis Christianis, Claudio, Cyrino et Antonino, capite plexus est. Quorum projecta corpora, cum triginta sex dies jussu imperatoris sepultura caruissent, beatus Marcellus a sancto Petro in somnis admonitus, cum presbyteris et diaconis, hymnis et luminibus adhibitis, honorifice sepelienda curavit in coemeterio Priscillae via Salaria. Rexit Ecclesiam annos septem, menses undecim, dies viginti tres: quo tempore fecit ordinationes duas mense Decembri, quibus creavit presbyteros quatuor, episcopos per diversa loca quinque.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. In servis suis, alleluia,
* Consolabitur Deus, alleluia.
V. Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis.
R. Consolabitur Deus, alleluia.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.
Lectio 6
Sermo sancti Ambrosii Episcopi.
Serm. 22.
Dignum et congruum est, fratres, ut post laetitiam Paschae, quam in Ecclesia celebravimus, gaudia nostra cum sanctis Martyribus conferamus: et iis annuntiemus Dominicae resurrectionis gloriam, qui consortes sunt Dominicae passionis. Qui enim socii sunt contumeliae, debent et participes esse laetitiae. Ita enim dicit beatus Apostolus: Sicut socii passionum estis, et resurrectionis eritis; si tolerabimus, inquit, et conregnabimus. Qui ergo toleraverunt mala propter Christum, debent et gloriam habere cum Christo.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Filiae Jerusalem, venite et videte Martyres cum coronis, quibus coronavit eos Dominus
* In die solemnitatis et laetitiae, alleluia.
V. Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te.
R. In die solemnitatis et laetitiae, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In die solemnitatis et laetitiae, alleluia.
|
Nocturn III.
Ant. Alleluia
Psalmus 68(1-13) [7]
68:1 Salvum me fac, Deus: * quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
68:2 Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
68:3 Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
68:4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
68:5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.
68:6 Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei injúste: * quæ non rápui, tunc exsolvébam.
68:7 Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt abscóndita.
68:8 Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine virtútum.
68:9 Non confundántur super me * qui quærunt te, Deus Israël.
68:10 Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio fáciem meam.
68:11 Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis matris meæ.
68:12 Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
68:13 Et opérui in jejúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium mihi.
68:13 Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in parábolam.
68:13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me psallébant qui bibébant vinum.
68:13 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 68(14-29) [8]
68:14 In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ:
68:15 Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
68:16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: * neque úrgeat super me púteus os suum.
68:17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
68:18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
68:19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe me.
68:20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam meam.
68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium exspectávit cor meum, et misériam.
68:22 Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.
68:23 Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
68:24 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.
68:25 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper incúrva.
68:26 Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
68:27 Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
68:28 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
68:29 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in justítiam tuam.
68:29 Deleántur de libro vivéntium: * et cum justis non scribántur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 68(30-37) [9]
68:30 Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico: * et magnificábo eum in laude:
68:32 Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et úngulas.
68:33 Vídeant páuperes et læténtur: * quærite Deum, et vivet ánima vestra.
68:34 Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non despéxit.
68:35 Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
68:36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes Juda.
68:37 Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
68:37 Et semen servórum ejus possidébit eam: * et qui díligunt nomen ejus, habitábunt in ea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Alleluia * Alleluia, alleluia
|
V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.
Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum
Matt 16:13-19
In illo tempore: Venit Jesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? Et reliqua.
Homilia sancti Leonis Papae.
Sermo 2 in anniversario assumptionis suae ante medium
Cum, sicut evangelica lectione reseratum est, interrogasset Dominus discipulos, quem ipsum (multis diversa opinantibus) crederent; respondissetque beatus Petrus, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi: Dominus ait: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est: et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ego sum vitis vera, et vos palmites:
* Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, alleluia, alleluia.
V. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos.
R. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, alleluia, alleluia.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Quorum festum colimus, ipsi intercedant pro nobis ad Dominum. Amen.
Lectio 8
In universa namque Ecclesia, Tu es Christus Filius Dei vivi, quotidie Petrus dicit: et omnis lingua, quae confitetur Dominum, magisterio hujus vocis imbuitur. Haec fides diabolum vincit, et captivorum ejus vincula dissolvit. Haec erutos mundo inserit caelo, et portae inferi adversus eam praevalere non possunt Tanta enim divinitus soliditate munita est, ut eam neque haeretica umquam corrumpere pravitas, nec pagana potuerit superare perfidia. His itaque modis, dilectissimi, rationabili obsequio celebretur hodierna festivitas: ut in persona humilitatis meae ille intelligatur, ille honoretur, in quo et omnium pastorum sollicitudo cum commendatarum sibi ovium custodia perseverat, et cujus etiam dignitas in indigno herede non deficit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Candidi facti sunt Nazaraei ejus, alleluia: splendorem Deo dederunt, alleluia:
* Et sicut lac coagulati sunt, alleluia, alleluia.
V. Candidiores nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
R. Et sicut lac coagulati sunt, alleluia, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et sicut lac coagulati sunt, alleluia, alleluia.
|
V. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.
Lectio 9
Cum ergo cohortationes nostras auribus vestrae sanctitatis adhibemus, ipsum vobis, cujus vice fungimur, loqui credite: quia et illius vos affectu monemus, et non aliud vobis, quam quod docuit, praedicamus: obsecrantes, ut succincti lumbos mentis vestrae, castam et sobriam vitam in Dei timore ducatis. Corona mea, sicut Apostolus ait, et gaudium vos estis, si fides vestra, quae ab initio Evangelii in universo mundo praedicata est, in dilectione et sanctitate permanserit. Nam licet omnem Ecclesiam, quae in toto est orbe terrarum, cunctis oporteat florere virtutibus, vos tamen praecipue inter ceteros populos decet meritis pietatis excellere, quos in ipsa apostolicae petrae arce fundatos, et Dominus noster Jesus Christus cum omnibus redemit, et beatus Apostolus Petrus prae omnibus erudivit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
|
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
|
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et per beátos Cletum et Marcellínum Mártyres tuos atque Summos Pontífices perpétua protectióne custódi; quos totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastóres.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|