Incipit
V. Dómine, lábia ✠ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Invitatorium {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Alleluia, Christum Dominum ascendentem in caelum, * Venite adoremus, alleluia.
Ant. Alleluia, Christum Dominum ascendentem in caelum, * Venite adoremus, alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Alleluia, Christum Dominum ascendentem in caelum, * Venite adoremus, alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Alleluia, Christum Dominum ascendentem in caelum, * Venite adoremus, alleluia.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Alleluia, Christum Dominum ascendentem in caelum, * Venite adoremus, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Ant. Alleluia, Christum Dominum ascendentem in caelum, * Venite adoremus, alleluia.
|
Hymnus {ex Proprio de Tempore}
Aeterne Rex altissime,
Redemptor et fidelium,
Cui mors perempta detulit
Summae triumphum gloriae.
Ascendis orbes siderum,
Quo te vocabat caelitus
Collata, non humanitus,
Rerum potestas omnium.
Ut trina rerum machina,
Caelestium, terrestrium,
Et inferorum condita,
Flectat genu iam subdita.
Tremunt videntes Angeli
Versam vicem mortalium:
Peccat caro, mundat caro,
Regnat Deus Dei caro.
Sis ipse nostrum gaudium,
Manens olympo praemium,
Mundi regis qui fabricam,
Mundana vincens gaudia.
Hinc te precantes quaesumus,
Ignosce culpis omnibus,
Et corda sursum subleva
Ad te superna gratia.
Ut cum repente coeperis
Clarere nube iudicis,
Poenas repellas debitas,
Reddas coronas perditas.
* Iesu, tibi sit gloria,
Qui victor in caelum redis,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
Amen.
|
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae et Psalmi ex Proprio de Tempore}
Nocturn I.
Ant. Elevata est * magnificentia tua super caelos Deus, alleluia.
Psalmus 8 [1]
8:1 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Elevata est * magnificentia tua super caelos Deus, alleluia.
|
Ant. Dominus in templo * sancto suo, Dominus in caelo, alleluia.
Psalmus 10 [2]
10:1 In Domino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:2 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:3 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
10:4 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
10:5 Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dominus in templo * sancto suo, Dominus in caelo, alleluia.
|
Ant. A summo caelo * egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius, alleluia.
Psalmus 18 [3]
18:1 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:3 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:4 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:5 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. A summo caelo * egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius, alleluia.
|
V. Ascendit Deus in iubilatione, alleluia.
R. Et Dominus in voce tubae, alleluia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Iesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.
Lectio 1
Incipit liber Actuum Apostolorum.
Acts 1:1-5
1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae cœpit Iesus facere et docere
2 Usque in diem qua praecipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est:
3 Quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
4 Et convescens, praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:
5 Quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Post passionem suam per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei, alleluia:
* Et videntibus illis elevatus est, alleluia: et nubes suscepit eum ab oculis eorum, alleluia.
V. Et convescens praecepit eis, ab Ierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris.
R. Et videntibus illis elevatus est, alleluia: et nubes suscepit eum ab oculis eorum, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adiuvare dignetur. Amen.
Lectio 2
Acts 1:6-9
6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël?
7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate:
8 Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.
9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Omnis pulchritudo Domini exaltata est super sidera:
* Species eius in nubibus caeli, et nomen eius in aeternum permanet, alleluia.
V. A summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius.
R. Species eius in nubibus caeli, et nomen eius in aeternum permanet, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Lectio 3
Acts 1:10-14
10 Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
11 Qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.
12 Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem, sabbati habens iter.
13 Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Ioannes, Iacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomaeus, et Matthaeus, Iacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi.
14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria Matre Iesu, et fratribus eius.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Exaltare Domine, alleluia,
* In virtute tua, alleluia.
V. Elevata est magnificentia tua super caelos, Deus.
R. In virtute tua, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In virtute tua, alleluia.
|
Nocturn II.
Ant. Exaltare Domine * in virtute tua: cantabimus, et psallemus, alleluia.
Psalmus 20 [4]
20:1 Dómine in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
20:2 Desidérium cordis eius tribuísti ei: * et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum.
20:3 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
20:4 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sæculum, et in sæculum sæculi.
20:5 Magna est glória eius in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
20:6 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sæculum sæculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:7 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
20:8 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
20:9 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:10 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
20:11 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
20:12 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
20:13 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exaltare Domine * in virtute tua: cantabimus, et psallemus, alleluia.
|
Ant. Exaltabo te * Domine, quoniam suscepisti me, alleluia.
Psalmus 29 [5]
29:1 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: * nec delectásti inimícos meos super me.
29:2 Dómine, Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me.
29:3 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam: * salvásti me a descendéntibus in lacum.
29:4 Psállite Dómino, sancti eius: * et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
29:5 Quóniam ira in indignatióne eius: * et vita in voluntáte eius.
29:6 Ad vésperum demorábitur fletus: * et ad matutínum lætítia.
29:7 Ego autem dixi in abundántia mea: * Non movébor in ætérnum.
29:8 Dómine, in voluntáte tua, * præstitísti decóri meo virtútem.
29:9 Avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus.
29:10 Ad te, Dómine, clamábo: * et ad Deum meum deprecábor.
29:11 Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem?
29:12 Numquid confitébitur tibi pulvis, * aut annuntiábit veritátem tuam?
29:13 Audívit Dóminus, et misértus est mei: * Dóminus factus est adiútor meus.
29:14 Convertísti planctum meum in gáudium mihi: * conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia:
29:15 Ut cantet tibi glória mea, et non compúngar: * Dómine, Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exaltabo te * Domine, quoniam suscepisti me, alleluia.
|
Ant. Ascendit Deus * in iubilatione, et Dominus in voce tubae, alleluia.
Psalmus 46 [6]
46:1 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:3 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:4 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
46:5 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:6 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:7 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:8 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ascendit Deus * in iubilatione, et Dominus in voce tubae, alleluia.
|
V. Ascendens Christus in altum, alleluia.
R. Captivam duxit captivitatem, alleluia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adiuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.
Lectio 4
Sermo sancti Leonis Papae.
Sermone 1. de Ascensione Domini.
Post beatam et gloriosam resurrectionem Domini nostri Iesu Christi, qua verum Dei templum Iudaica impietate resolutum, divina in triduo potentia suscitavit, quadragenarius hodie, dilectissimi, sanctorum dierum expletus est numerus, sacratissima ordinatione dispositus, et ad utilitatem nostrae eruditionis impensus: ut, dum a Domino in hoc spatio mora praesentiae corporalis extenditur, fides resurrectionis documentis necessariis muniretur. Mors enim Christi multum discipulorum corda turbaverat: et de supplicio crucis, de emissione spiritus, de exanimati corporis sepultura gravatis maestitudine mentibus, quidam diffidentiae torpor obrepserat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Tempus est, ut revertar ad eum, qui me misit, dicit Dominus; nolite contristari, nec turbetur cor vestrum:
* Rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custodiat, alleluia, alleluia.
V. Nisi ego abiero, Paraclitus non veniet: cum assumptus fuero, mittam vobis eum.
R. Rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custodiat, alleluia, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.
Lectio 5
Unde beatissimi Apostoli, omnesque discipuli, qui et de exitu crucis fuerant trepidi, et de fide resurrectionis ambigui, ita sunt veritate perspicua roborati, ut, Domino in caelorum eunte sublimia, non solum nulla afficerentur tristitia, sed etiam magno gaudio replerentur. Et revera magna et ineffabilis erat causa gaudendi, cum in conspectu sanctae multitudinis super omnium creaturarum caelestium dignitatem humani generis natura conscenderet, supergressura Angelicos ordines, et ultra Archangelorum altitudines elevanda: nec ullis sublimitatibus modum suae provectionis habitura, nisi aeterni Patris recepta consessu, illius gloriae sociaretur in throno, cuius naturae copulabatur in Filio.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Non turbetur cor vestrum: ego vado ad Patrem; et cum assumptus fuero a vobis, mittam vobis, alleluia,
* Spiritum veritatis, et gaudebit cor vestrum, alleluia.
V. Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis.
R. Spiritum veritatis, et gaudebit cor vestrum, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.
Lectio 6
Quia igitur Christi ascensio, nostra provectio est; et quo praecessit gloria capitis, eo spes vocatur et corporis: dignis, dilectissimi, exsultemus gaudiis, et pia gratiarum actione laetemur. Hodie enim non solum paradisi possessores firmati sumus, sed etiam caelorum in Christo superna penetravimus; ampliora adepti per ineffabilem Christi gratiam, quam per diaboli amiseramus invidiam. Nam quos virulentus inimicus primi habitaculi felicitate deiecit, eos sibi concorporatos Dei Filius ad dexteram Patris collocavit: cum quo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem,
* Dedit dona hominibus, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Ascendit Deus in iubilatione, et Dominus in voce tubae.
R. Dedit dona hominibus, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dedit dona hominibus, alleluia, alleluia, alleluia.
|
Nocturn III.
Ant. Nimis exaltatus est, * alleluia: super omnes deos, alleluia.
Psalmus 96 [7]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:8 Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
96:9 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
96:10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:12 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Nimis exaltatus est, * alleluia: super omnes deos, alleluia.
|
Ant. Dominus in Sion, * alleluia: magnus et excelsus, alleluia.
Psalmus 98 [8]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:8 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:10 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dominus in Sion, * alleluia: magnus et excelsus, alleluia.
|
Ant. Dominus in caelo, * alleluia: paravit sedem suam, alleluia.
Psalmus 102 [9]
102:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
102:2 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
102:3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis: * qui sanat omnes infirmitátes tuas.
102:4 Qui rédimit de intéritu vitam tuam: * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
102:5 Qui replet in bonis desidérium tuum: * renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua:
102:6 Fáciens misericórdias Dóminus: * et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
102:7 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël voluntátes suas.
102:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * longánimis, et multum miséricors.
102:9 Non in perpétuum irascétur: * neque in ætérnum comminábitur.
102:10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis: * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
102:11 Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra: * corroborávit misericórdiam suam super timéntes se.
102:12 Quantum distat ortus ab occidénte: * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
102:13 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se: * quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum.
102:14 Recordátus est quóniam pulvis sumus: * homo, sicut foenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorébit.
102:15 Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet: * et non cognóscet ámplius locum suum.
102:16 Misericórdia autem Dómini ab ætérno, * et usque in ætérnum super timéntes eum.
102:17 Et iustítia illíus in fílios filiórum, * his qui servant testaméntum eius:
102:18 Et mémores sunt mandatórum ipsíus, * ad faciéndum ea.
102:19 Dóminus in cælo parávit sedem suam: * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
102:20 Benedícite Dómino, omnes Ángeli eius: * poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum eius.
102:21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius: * minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
102:22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius: * in omni loco dominatiónis eius, bénedic, ánima mea, Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dominus in caelo, * alleluia: paravit sedem suam, alleluia.
|
V. Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, alleluia.
R. Deum meum, et Deum vestrum, alleluia.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.
Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Marcum
Mark 16:14-20
In illo tempore: Recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Iesus: et exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Et reliqua.
Homilia sancti Gregorii Papae.
Homilia 29. in Evangelia.
Quod resurrectionem Dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas, quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est: quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur? Minus enim mihi Maria Magdalene praestitit, quae citius credidit, quam Thomas, qui diu dubitavit. Ille etenim dubitando, vulnerum cicatrices tetigit, et de nostro pectore dubitationis vulnus amputavit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis,
* Ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, alleluia.
V. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
R. Ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.
Lectio 8
Ad insinuandam quoque veritatem Dominicae resurrectionis, notandum nobis est quid Lucas referat, dicens: Convescens praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent. Et post pauca: Videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Notate verba, signate mysteria. Convescens elevatus est. Comedit, et ascendit: ut videlicet per effectum comestionis, veritas patesceret carnis. Marcus vero, priusquam caelum Dominus ascendat, eum de cordis atque infidelitatis duritia increpasse discipulos memorat. Qua in re quid considerandum est, nisi quod idcirco Dominus tunc discipulos increpavit, cum eos corporaliter reliquit, ut verba, quae recedens diceret, in corde audientium arctius impressa remanerent?
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ponis nubem ascensum tuum, Domine:
* Qui ambulas super pennas ventorum, alleluia.
V. Confessionem et decorem induisti, amictus lumen sicut vestimentum.
R. Qui ambulas super pennas ventorum, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Qui ambulas super pennas ventorum, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.
Lectio 9
Increpata igitur eorum duritia, quid admonendo dicat, audiamus: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Numquid, fratres mei, sanctum Evangelium vel insensatis rebus, vel brutis animalibus fuerat praedicandum, ut de eo discipulis dicatur: Praedicate omni creaturae? Sed omnis creaturae nomine signatur homo.
Omnis autem creaturae aliquid habet homo. Habet namque commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum Angelis. Si ergo commune habet aliquid cum omni creatura homo, iuxta aliquid omnis creatura est homo. Omni ergo creaturae praedicatur Evangelium, cum soli homini praedicatur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
|
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Concede, quaesumus, omnipotens Deus: ut qui hodierna die Unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus, ipsi quoque mente in caelestibus habitemus.
Per eúmdem Dóminum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|