Incipit
V. Deus ✝ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Hymnus {Doxology: Asc}
Jam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.
Línguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.
Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.
Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui victor in cælum redis,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula.
Amen.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Allelúia,
Psalmus 22 [1]
22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
22:3 Dedúxit me super sémitas justítiæ, * propter nomen suum.
22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
22:5 Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
22:6 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
22:7 Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
22:8 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
22:9 Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 71(1-8) [2]
71:1 Deus, judícium tuum regi da: * et justítiam tuam fílio regis:
71:2 Judicáre pópulum tuum in justítia, * et páuperes tuos in judício.
71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles justítiam.
71:4 Judicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
71:7 Oriétur in diébus ejus justítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 71(9-20) [3]
71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci ejus terram lingent.
71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adjútor.
71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus ejus: * et florébunt de civitáte sicut foenum terræ.
71:17 Sit nomen ejus benedíctum in sæcula: * ante solem pérmanet nomen ejus.
71:18 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
71:19 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
71:20 Et benedíctum nomen majestátis ejus in ætérnum: * et replébitur majestáte ejus omnis terra: fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia.
|
Capitulum Responsorium Versus {ex Psalterio secundum diem}
1 Tim. 1:17
Regi sæculórum immortali et invisibili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
R. Deo grátias.
R.br. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * Allelúia, allelúia.
R. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * Allelúia, allelúia.
V. Qui scandis super sidera.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * Allelúia, allelúia.
V. Exsúrge, Christe, ádjuva nos, allelúia.
R. Et líbera nos propter nomen tuum, allelúia.
|
Orationes
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinemus peccátum, sed semper ad tuam justítiam faciéndam nostra procedant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
|
Martyrologium (anticipated)
Octavo Kalendas Junii Luna tertia Anno 2012 Domini
Salerni depositio beati Gregorii Septimi, Papae et Confessoris, ecclesiasticae libertatis propugnatoris ac defensoris acerrimi.
Romae, via Nomentana, natalis beati Urbani Primi, Papae et Martyris, cujus exhortatione et doctrina complures (in quibus fuere Tiburtius et Valerianus) Christi susceperunt fidem, et pro ea martyrium subierunt. Ipse quoque, in persecutione Alexandri Severi, multa passus pro Ecclesia Dei, tandem, cervicibus abscissis, martyrio coronatus est.
Girvi, in Anglia, transitus sancti Bedae Venerabilis, Presbyteri, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, sanctitate et eruditione celeberrimi. Ipsius autem festum recolitur sexto Kalendas Junii.
Florentiae natalis sanctae Mariae-Magdalenae de Pazzis Virginis, ex Ordine Carmelitarum, vita et sanctitate illustris. Ejus vero festivitas quarto Kalendas Junii celebratur.
Dorostori, in Mysia inferiore, item natalis sanctorum Martyrum Pasicratis, Valentionis et aliorum duorum, simul coronatorum.
Mediolani sancti Dionysii Episcopi, qui, ab Ariano Imperatore Constantio in Cappadociam pro fide catholica relegatus, ibidem, propiore Martyribus titulo, spiritum Deo reddidit. Ejus sacrum corpus ab Aurelio Episcopo transmissum est Mediolanum ad beatum Ambrosium Episcopum; cui piae actioni officium quoque sancti Basilii Magni accessisse traditur.
Florentiae natalis sancti Zenobii, ejusdem civitatis Episcopi, vitae sanctitate ac miraculorum gloria conspicui.
In Britannia sancti Aldelmi, Episcopi Schireburgensis.
In territorio Tricassino sancti Leonis Confessoris..
Lutetiae Parisiorum sanctae Magdalenae-Sophiae Barat, Fundatricis Instituti Sororum a Sacro Corde Jesu; quae pro Christiana puellarum informatione valde adlaboravit, et a Pio Papa Undecimo in sanctarum Virginum catalogum fuit relata.
Verulis, in Hernicis, Translatio sanctae Mariae Jacobi; cujus sacrum corpus plurimis miraculis illustratur.
Assisii, in Umbria, item Translatio sancti Francisci Confessoris, tempore Gregorii Papae Noni.
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
R. Deo grátias.
|
V. Pretiósa in conspéctu Dómini.
R. Mors Sanctórum ejus.
Sancta María et omnes Sancti intercedant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adjuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Orémus.
Dirigere et sanctificare, regere et gubernare dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliante, salvi et liberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Iube Dómine benedícere.
Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens. Amen.
|
Lectio brevis {ex Psalterio secundum temporum}
Acts 1:11
Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cælum, sic véniet quemádmodum vidistis eum euntem in cælum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
|
Conclusio
V. Adjutórium nóstrum ✝ in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Benedícite.
R. Deus.
V. Dóminus nos benedícat, ✝ et ab omni malo defendat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|