S. Gregorii VII Papae Confessoris ~ Duplex
Commemoratio: Sanctae Mariae Sabbato

Vespera    5-25-2012

Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
Psalmus 138(1-13) [1]
138:1 Dómine, probásti me, et cognovísti me: * tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.
138:2 Intellexísti cogitatiónes meas de longe: * sémitam meam, et funículum meum investigásti.
138:3 Et omnes vias meas prævidísti: * quia non est sermo in lingua mea.
138:4 Ecce, Dómine, tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua: * tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.
138:5 Mirábilis facta est sciéntia tua ex me: * confortáta est, et non pótero ad eam.
138:6 Quo ibo a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
138:7 Si ascéndero in cælum, tu illic es: * si descéndero in inférnum, ades.
138:8 Si súmpsero pennas meas dilúculo, * et habitávero in extrémis maris:
138:9 Étenim illuc manus tua dedúcet me: * et tenébit me déxtera tua.
138:10 Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me: * et nox illuminátio mea in delíciis meis.
138:11 Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur: * sicut ténebræ ejus, ita et lumen ejus.
138:12 Quia tu possedísti renes meos: * suscepísti me de útero matris meæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 138(14-24) [2]
138:14 Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es: * mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.
138:15 Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto: * et substántia mea in inferióribus terræ.
138:16 Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur: * dies formabúntur, et nemo in eis.
138:17 Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus: * nimis confortátus est principátus eórum.
138:18 Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur: * exsurréxi, et adhuc sum tecum.
138:19 Si occíderis, Deus, peccatóres: * viri sánguinum, declináte a me:
138:20 Quia dícitis in cogitatióne: * Accípient in vanitáte civitátes tuas.
138:21 Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam? * et super inimícos tuos tabescébam?
138:22 Perfécto ódio óderam illos: * et inimíci facti sunt mihi.
138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum: * intérroga me, et cognósce sémitas meas.
138:24 Et vide, si via iniquitátis in me est: * et deduc me in via ætérna.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 139 [3]
139:1 Éripe me, Dómine, ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
139:2 Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prælia.
139:3 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
139:4 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
139:5 Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
139:6 Et funes extendérunt in láqueum: * juxta iter scándalum posuérunt mihi.
139:7 Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ.
139:8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli.
139:9 Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: * cogitavérunt contra me, ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
139:10 Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
139:11 Cadent super eos carbónes, in ignem dejícies eos: * in misériis non subsístent.
139:12 Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum injústum mala cápient in intéritu.
139:13 Cognóvi quia fáciet Dóminus judícium ínopis: * et vindíctam páuperum.
139:14 Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 140 [4]
140:1 Dómine, clamávi ad te, exáudi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
140:2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
140:3 Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
140:4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
140:5 Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
140:6 Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
140:7 Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum.
140:8 Audient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
140:9 Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: * quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam.
140:10 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
140:11 Cadent in retiáculo ejus peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 141 [5]
141:1 Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
141:2 Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
141:3 In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
141:4 In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
141:5 Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
141:6 Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
141:7 Clamávi ad te, Dómine, * dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
141:8 Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
141:9 Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
141:10 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant justi, donec retríbuas mihi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
Capitulum Hymnus Versus {ex Commune aut Festo}
Sir 44:16-17
Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus: et in tempore iracundiae factus est reconciliatio.
R. Deo grátias.

Hymnus
Iste Confessor Dómini coléntes,
Quem pie laudant pópuli per orbem,
Hac die lætus meruit beatas,
Scandere sedes.

Qui pius, prudens, humilis, pudicus,
Sobriam duxit sine labe vitam,
Donec humanos animávit auræ
Spíritus artus.

Cujus ob præstans meritum, frequenter,
Ægra quæ passim jacuere membra,
Viribus morbi domitis, salúti
Restituúntur.

Noster hinc illi chorus obsequentem
Concinit laudem celebresque palmas,
Ut piis ejus precibus juvemur
Omne per ævum.

Sit salus illi, decus atque virtus,
Qui, super cæli solio coruscans,
Totius mundi seriem gubernat,
Trinus et unus.
Amen.

V. Justum deduxit Dominus per vias rectas, alleluia.
R. Et ostendit illi regnum Dei, alleluia.
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Amavit eum Dominus, * et ornavit eum: stolam gloriae induit eum, et ad portas paradisi coronavit eum, alleluia.
(Canticum Mariae * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
1:50 Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Amavit eum Dominus, * et ornavit eum: stolam gloriae induit eum, et ad portas paradisi coronavit eum, alleluia.
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, in te sperantium fortitudo, qui beatum Gregorium Confessorem tuum atque Pontificem, pro tuenda Ecclesiae libertate virtute constantiae roborasti: da nobis ejus exemplo, et intercessione, omnia adversantia fortiter superare.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Commemoratio S. Philippi Neri Confessoris
Ant. Similabo eum * viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Alleluia

V. Amavit eum Dominus, et ornavit eum. Alleluia
R. Stolam gloriae induit eum. Alleluia

Orémus.
Deus, qui beatum Philippum Confessorem tuum Sanctorum tuorum gloria sublimasti: concede propitius; ut cujus solemnitate laetamur, ejus virtutum proficiamus exemplo.

Commemoratio Sanctae Mariae Sabbato
Ant. Beata Mater, * et intacta Virgo, gloriosa Regina mundi, intercede pro nobis ad Dominum, allelúia.

V. Diffusa est gratia in labiis tuis, allelúia.
R. Propterea benedixit te Deus in aeternum, allelúia.

Orémus.
Concede nos famulos tuos, quaesumus Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa Beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia.

Commemoratio S. Eleutherii Papae Mart.

Ant. Lux perpetua * lucebit Sanctis tuis Domine, et aeternitas temporum, alleluia.

V. Sancti et justi in Domino gaudete, alleluia.
R. Vos elegit Deus in hereditatem sibi, alleluia.

Orémus.
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et per beátum Eleuthérium Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.

Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options