Dominica Pentecostes ~ I. classis


Matutinum    5-27-2012

Incipit
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Invitatorium {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Hymnus {ex Proprio de Tempore}
Iam Christus astra ascenderat,
Reversus unde venerat,
Patris fruendum munere
Sanctum daturus Spiritum.

Solemnis urgebat dies,
Quo mystico septemplici
Orbis volutus septies,
Signat beata tempora.

Cum lucis hora tertia
Repente mundus intonat,
Apostolis orantibus
Deum venire nuntiat.

De Patris ergo lumine
Decorus ignis almus est,
Qui fida Christi pectora
Calore Verbi compleat.

Impleta gaudent viscera,
Afflata Sancto Spiritu,
Vocesque diversas sonant,
Fantur Dei magnalia.

Notique cunctis Gentibus,
Graecis, Latinis, Barbaris,
Simulque demirantibus,
Linguis loquuntur omnium.

Iudaea tunc incredula,
Vesana torvo spiritu,
Madere musto sobrios
Christi fideles increpat.

Sed editis miraculis
Occurrit, et docet Petrus,
Falsum profari perfidos,
Ioele teste comprobans.

Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae et Psalmi ex Proprio de Tempore}
Nocturn I
Ant. Factus est * repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia.
Psalmus 47 [1]
47:1 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
47:2 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
47:3 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
47:4 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
47:5 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
47:6 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
47:7 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
47:8 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
47:9 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
47:10 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
47:11 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
47:12 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
47:13 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sæculum sæculi: * ipse reget nos in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Factus est * repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia.
Ant. Confirma hoc Deus, * quod operatus es in nobis: a templo sancto tuo, quod est in Ierusalem, alleluia, alleluia.
Psalmus 67 [2]
67:1 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, * et fúgiant qui odérunt eum, a fácie eius.
67:2 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
67:3 Et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia.
67:4 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
67:5 Exsultáte in conspéctu eius: * turbabúntur a fácie eius, patris orphanórum et iúdicis viduárum.
67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
67:13 Rex virtútum dilécti dilécti: * et speciéi domus divídere spólia.
67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi eius in pallóre auri.
67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
67:20 Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
67:21 Benedíctus Dóminus die quotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
67:22 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
67:23 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
67:24 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
67:26 Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus: * in médio iuvenculárum tympanistriárum.
67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
67:28 Ibi Béniamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
67:29 Príncipes Iuda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
67:30 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
67:31 A templo tuo in Ierúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
67:32 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
67:33 Díssipa Gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægypto: * Æthiópia prævéniet manus eius Deo.
67:34 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
67:35 Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
67:36 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia eius, et virtus eius in núbibus.
67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confirma hoc Deus, * quod operatus es in nobis: a templo sancto tuo, quod est in Ierusalem, alleluia, alleluia.
Ant. Emitte Spiritum tuum, * et creabuntur: et renovabis faciem terrae, alleluia, alleluia.
Psalmus 103 [3]
103:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * Dómine, Deus meus, magnificátus es veheménter.
103:2 Confessiónem, et decórem induísti: * amíctus lúmine sicut vestiménto:
103:3 Exténdens cælum sicut pellem: * qui tegis aquis superióra eius.
103:4 Qui ponis nubem ascénsum tuum: * qui ámbulas super pennas ventórum.
103:5 Qui facis ángelos tuos, spíritus: * et minístros tuos ignem uréntem.
103:6 Qui fundásti terram super stabilitátem suam: * non inclinábitur in sæculum sæculi.
103:7 Abýssus, sicut vestiméntum, amíctus eius: * super montes stabunt aquæ.
103:8 Ab increpatióne tua fúgient: * a voce tonítrui tui formidábunt.
103:9 Ascéndunt montes: et descéndunt campi * in locum, quem fundásti eis.
103:10 Términum posuísti, quem non transgrediéntur: * neque converténtur operíre terram.
103:11 Qui emíttis fontes in convállibus: * inter médium móntium pertransíbunt aquæ.
103:12 Potábunt omnes béstiæ agri: * exspectábunt ónagri in siti sua.
103:12 Super ea vólucres cæli habitábunt: * de médio petrárum dabunt voces.
103:13 Rigans montes de superióribus suis: * de fructu óperum tuórum satiábitur terra:
103:14 Prodúcens foenum iuméntis, * et herbam servitúti hóminum:
103:15 Ut edúcas panem de terra: * et vinum lætíficet cor hóminis:
103:16 Ut exhílaret fáciem in óleo: * et panis cor hóminis confírmet.
103:17 Saturabúntur ligna campi, et cedri Líbani, quas plantávit: * illic pásseres nidificábunt.
103:18 Heródii domus dux est eórum: * montes excélsi cervis: petra refúgium herináciis.
103:19 Fecit lunam in témpora: * sol cognóvit occásum suum.
103:20 Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ.
103:21 Cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant, * et quærant a Deo escam sibi.
103:22 Ortus est sol, et congregáti sunt: * et in cubílibus suis collocabúntur.
103:23 Exíbit homo ad opus suum: * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
103:24 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * ómnia in sapiéntia fecísti: impléta est terra possessióne tua.
103:25 Hoc mare magnum, et spatiósum mánibus: * illic reptília, quorum non est númerus.
103:26 Animália pusílla cum magnis: * illic naves pertransíbunt.
103:27 Draco iste, quem formásti ad illudéndum ei: * ómnia a te exspéctant ut des illis escam in témpore.
103:28 Dante te illis, cólligent: * aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte.
103:29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur: * áuferes spíritum eórum, et defícient, et in púlverem suum reverténtur.
103:30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur: * et renovábis fáciem terræ.
103:31 Sit glória Dómini in sæculum: * lætábitur Dóminus in opéribus suis:
103:32 Qui réspicit terram, et facit eam trémere: * qui tangit montes, et fúmigant.
103:33 Cantábo Dómino in vita mea: * psallam Deo meo, quámdiu sum.
103:34 Iucúndum sit ei elóquium meum: * ego vero delectábor in Dómino.
103:35 Defíciant peccatóres a terra, et iníqui ita ut non sint: * bénedic, ánima mea, Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Emitte Spiritum tuum, * et creabuntur: et renovabis faciem terrae, alleluia, alleluia.
V. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, alleluia.
R. Et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis, alleluia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Iesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 1
Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
Iohn 14:23-31
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Et reliqua.

Homilia sancti Gregorii Papae.
Homilia 30. in Evangelia.
Libet, fratres carissimi, evangelicae verba lectionis sub brevitate transcurrere, ut post diutius liceat in contemplatione tantae solemnitatis immorari. Hodie namque Spiritus Sanctus repentino sonitu super discipulos venit, mentesque carnalium in sui amorem permutavit, et foris apparentibus linguis igneis, intus facta sunt corda flammantia: quia dum Deum in ignis visione susceperunt, per amorem suaviter arserunt. Ipse namque Spiritus Sanctus amor est: unde et Ioannes dicit: Deus caritas est. Qui ergo mente integra Deum desiderat, profecto iam habet, quem amat. Neque enim quisquam posset Deum diligere, si eum quem diligit, non haberet.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco, alleluia: et subito factus est sonus de caelo, alleluia,
* Tamquam spiritus vehementis, et replevit totam domum, alleluia, alleluia.
V. Dum ergo essent in unum discipuli congregati propter metum Iudaeorum, sonus repente de caelo venit super eos.
R. Tamquam spiritus vehementis, et replevit totam domum, alleluia, alleluia.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.

Lectio 2
Sed ecce, si unusquisque vestrum requiratur, an diligat Deum: tota fiducia, et secura mente respondet, Diligo. In ipso autem lectionis exordio audistis quid Veritas dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Hinc in epistola sua idem Ioannes dicit: Qui dicit, Diligo Deum, et mandata eius non custodit, mendax est. Vere etenim Deum diligimus et mandata eius custodimus, si nos a nostris voluptatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria diffluit, profecto Deum non amat: quia ei in sua voluntate contradicit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto: et coeperunt loqui, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis:
* Et convenit multitudo dicentium, alleluia.
V. Loquebantur variis linguis Apostoli magnalia Dei.
R. Et convenit multitudo dicentium, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et convenit multitudo dicentium, alleluia.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 3
Et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Pensate, fratres carissimi, quanta sit ista dignitas, habere in cordis hospitio adventum Dei. Certe si domum nostram quisquam dives, aut praepotens amicus intraret, omni festinantia domus tota mundaretur, ne quid fortasse esset quod oculos amici intrantis offenderet. Tergat ergo sordes pravi operis, qui Deo praeparat domum mentis. Sed videte quid Veritas dicat: Veniemus, et mansionem apud eum faciemus. In quorumdam etenim corda venit, et mansionem non facit: quia per compunctionem quidem Dei respectum percipiunt, sed tentationis tempore hoc ipsum quo compuncti fuerant, obliviscuntur: sicque ad perpetranda peccata redeunt, ac si haec minime planxissent.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options