S. Monicae Viduae ~ III. classis
Scriptura: Feria Sexta infra Hebdomadam III post Octavam Paschae

Matutinum    5-4-2012

Incipit
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Invitatorium {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Monicae Alleluia.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Monicae Alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Monicae Alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. In confessione beatae Monicae Alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Monicae Alleluia.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. In confessione beatae Monicae Alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Monicae Alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In confessione beatae Monicae Alleluia.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Monicae Alleluia.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Huius oratu Deus alme nobis
Debitas poenas scelerum remitte:
Ut tibi puro resonemus almum
Pectore carmen.

Sit decus Patri, genitaeque Proli,
Et tibi compar utriusque virtus
Spiritus semper, Deus unus omni
Temporis aevo.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I
Ant. Alleluia * Alleluia, alleluia
Psalmus 77(1-8) [1]
77:1 Atténdite, pópule meus, legem meam: * inclináte aurem vestram in verba oris mei.
77:2 Apériam in parábolis os meum: * loquar propositiónes ab inítio.
77:3 Quanta audívimus et cognóvimus ea: * et patres nostri narravérunt nobis.
77:4 Non sunt occultáta a fíliis eórum: * in generatióne áltera.
77:5 Narrántes laudes Dómini, et virtútes eius: * et mirabília eius, quæ fecit.
77:6 Et suscitávit testimónium in Iacob: * et legem pósuit in Israël.
77:7 Quanta mandávit pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis: * ut cognóscat generátio áltera.
77:8 Fílii qui nascéntur, et exsúrgent, * et narrábunt fíliis suis.
77:8 Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscántur óperum Dei: * et mandáta eius exquírant.
77:8 Ne fiant sicut patres eórum: * generátio prava et exásperans.
77:8 Generátio, quæ non diréxit cor suum: * et non est créditus cum Deo spíritus eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 77(9-16) [2]
77:9 Filii Ephrem intendéntes et mitténtes arcum: * convérsi sunt in die belli.
77:10 Non custodiérunt testaméntum Dei: * et in lege eius noluérunt ambuláre.
77:11 Et oblíti sunt benefactórum eius: * et mirabílium eius quæ osténdit eis.
77:12 Coram pátribus eórum fecit mirabília in terra Ægýpti: * in campo Táneos.
77:13 Interrúpit mare, et perdúxit eos: * et státuit aquas quasi in utre.
77:14 Et dedúxit eos in nube diéi: * et tota nocte in illuminatióne ignis.
77:15 Interrúpit petram in erémo: * et adaquávit eos velut in abýsso multa.
77:16 Et edúxit aquam de petra: * et dedúxit tamquam flúmina aquas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 77(17-31) [3]
77:17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei: * in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
77:18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, * ut péterent escas animábus suis.
77:19 Et male locúti sunt de Deo: * dixérunt: Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?
77:20 Quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ: * et torréntes inundavérunt.
77:21 Numquid et panem póterit dare, * aut paráre mensam pópulo suo?
77:22 Ideo audívit Dóminus, et dístulit: * et ignis accénsus est in Iacob, et ira ascéndit in Israël.
77:23 Quia non credidérunt in Deo: * nec speravérunt in salutári eius:
77:24 Et mandávit núbibus désuper: * et iánuas cæli apéruit.
77:25 Et pluit illis manna ad manducándum: * et panem cæli dedit eis.
77:26 Panem Angelórum manducávit homo, * cibária misit eis in abundántia.
77:27 Tránstulit Austrum de cælo: * et indúxit in virtúte sua Áfricum.
77:28 Et pluit super eos sicut púlverem carnes: * et sicut arénam maris volatília pennáta.
77:29 Et cecidérunt in médio castrórum eórum: * circa tabernácula eórum.
77:30 Et manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis: * non sunt fraudáti a desidério suo.
77:31 Adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum: * et ira Dei ascéndit super eos.
77:31 Et occídit pingues eórum, * et eléctos Israël impedívit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 77(32-41) [4]
77:32 In ómnibus his peccavérunt adhuc: * et non credidérunt in mirabílibus eius.
77:33 Et defecérunt in vanitáte dies eórum: * et anni eórum cum festinatióne.
77:34 Cum occíderet eos, quærébant eum: * et revertebántur, et dilúculo veniébant ad eum.
77:35 Et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum: * et Deus excélsus redémptor eórum est.
77:36 Et dilexérunt eum in ore suo, * et lingua sua mentíti sunt ei.
77:37 Cor autem eórum non erat rectum cum eo: * nec fidéles hábiti sunt in testaménto eius.
77:38 Ipse autem est miséricors, et propítius fiet peccátis eórum: * et non dispérdet eos.
77:39 Et abundávit ut avérteret iram suam: * et non accéndit omnem iram suam:
77:40 Et recordátus est quia caro sunt: * spíritus vadens et non rédiens.
77:41 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, * in iram concitavérunt eum in inaquóso?
77:41 Et convérsi sunt, et tentavérunt Deum: * et Sanctum Israël exacerbavérunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 77(42-58) [5]
77:42 Non sunt recordáti manus eius, * die qua redémit eos de manu tribulántis.
77:43 Sicut pósuit in Ægýpto signa sua, * et prodígia sua in campo Táneos.
77:44 Et convértit in sánguinem flúmina eórum: * et imbres eórum, ne bíberent.
77:45 Misit in eos coenomyíam, et comédit eos: * et ranam, et dispérdidit eos.
77:46 Et dedit ærúgini fructus eórum: * et labóres eórum locústæ.
77:47 Et occídit in grándine víneas eórum: * et moros eórum in pruína.
77:48 Et trádidit grándini iuménta eórum: * et possessiónem eórum igni.
77:49 Misit in eos iram indignatiónis suæ: * indignatiónem, et iram, et tribulatiónem: immissiónes per ángelos malos.
77:50 Viam fecit sémitæ iræ suæ, non pepércit a morte animábus eórum: * et iuménta eórum in morte conclúsit.
77:51 Et percússit omne primogénitum in terra Ægýpti: * primítias omnis labóris eórum in tabernáculis Cham.
77:52 Et ábstulit sicut oves pópulum suum: * et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.
77:53 Et dedúxit eos in spe, et non timuérunt: * et inimícos eórum opéruit mare.
77:54 Et indúxit eos in montem sanctificatiónis suæ: * montem, quem acquisívit déxtera eius.
77:55 Et eiécit a fácie eórum Gentes: * et sorte divísit eis terram in funículo distributiónis.
77:56 Et habitáre fecit in tabernáculis eórum: * tribus Israël.
77:57 Et tentavérunt, et exacerbavérunt Deum excélsum: * et testimónia eius non custodiérunt.
77:58 Et avertérunt se, et non servavérunt pactum: * quemádmodum patres eórum convérsi sunt in arcum pravum.
77:58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis: * et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 77(59-72) [6]
77:59 Audivit Deus, et sprevit: * et ad níhilum redégit valde Israël.
77:60 Et répulit tabernáculum Silo: * tabernáculum suum, ubi habitávit in homínibus.
77:61 Et trádidit in captivitátem virtútem eórum: * et pulchritúdinem eórum in manus inimíci.
77:62 Et conclúsit in gládio pópulum suum: * et hereditátem suam sprevit.
77:63 Iúvenes eórum comédit ignis: * et vírgines eórum non sunt lamentátæ.
77:64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt: * et víduæ eórum non plorabántur.
77:65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus: * tamquam potens crapulátus a vino.
77:66 Et percússit inimícos suos in posterióra: * oppróbrium sempitérnum dedit illis.
77:67 Et répulit tabernáculum Ioseph: * et tribum Éphraim non elégit.
77:68 Sed elégit tribum Iuda, * montem Sion quem diléxit.
77:69 Et ædificávit sicut unicórnium sanctifícium suum in terra, * quam fundávit in sæcula.
77:70 Et elégit David, servum suum, et sústulit eum de grégibus óvium: * de post foetántes accépit eum,
77:71 Páscere Iacob, servum suum, * et Israël, hereditátem suam:
77:72 Et pávit eos in innocéntia cordis sui: * et in intelléctibus mánuum suárum dedúxit eos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 78 [7]
78:1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum: * posuérunt Ierúsalem in pomórum custódiam.
78:2 Posuérunt morticína servórum tuórum, escas volatílibus cæli: * carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
78:3 Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem: * et non erat qui sepelíret.
78:4 Facti sumus oppróbrium vicínis nostris: * subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt.
78:5 Úsquequo, Dómine, irascéris in finem: * accendétur velut ignis zelus tuus?
78:6 Effúnde iram tuam in Gentes, quæ te non novérunt: * et in regna quæ nomen tuum non invocavérunt:
78:7 Quia comedérunt Iacob: * et locum eius desolavérunt.
78:8 Ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum, cito antícipent nos misericórdiæ tuæ: * quia páuperes facti sumus nimis.
78:9 Ádiuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: * et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum:
78:10 Ne forte dicant in Géntibus: Ubi est Deus eórum? * et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris.
78:11 Ultio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est: * intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum.
78:12 Secúndum magnitúdinem bráchii tui, * pósside fílios mortificatórum.
78:13 Et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: * impropérium ipsórum, quod exprobravérunt tibi, Dómine.
78:14 Nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, * confitébimur tibi in sæculum.
78:15 In generatiónem et generatiónem * annuntiábimus laudem tuam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 80 [8]
80:1 Exsultáte Deo, adiutóri nostro: * iubiláte Deo Iacob.
80:2 Súmite psalmum, et date týmpanum: * psaltérium iucúndum cum cíthara.
80:3 Buccináte in Neoménia tuba, * in insígni die solemnitátis vestræ.
80:4 Quia præcéptum in Israël est: * et iudícium Deo Iacob.
80:5 Testimónium in Ioseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti: * linguam, quam non nóverat, audívit.
80:6 Divértit ab onéribus dorsum eius: * manus eius in cóphino serviérunt.
80:7 In tribulatióne invocásti me, et liberávi te: * exaudívi te in abscóndito tempestátis: probávi te apud aquam contradictiónis.
80:8 Audi, pópulus meus, et contestábor te: * Israël, si audíeris me, non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum.
80:9 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti: * diláta os tuum, et implébo illud.
80:10 Et non audívit pópulus meus vocem meam: * et Israël non inténdit mihi.
80:11 Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum: * ibunt in adinventiónibus suis.
80:12 Si pópulus meus audísset me: * Israël si in viis meis ambulásset:
80:13 Pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem: * et super tribulántes eos misíssem manum meam.
80:14 Inimíci Dómini mentíti sunt ei: * et erit tempus eórum in sæcula.
80:15 Et cibávit eos ex ádipe fruménti: * et de petra, melle saturávit eos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 82 [9]
82:1 Deus, quis símilis erit tibi? * Ne táceas, neque compescáris, Deus.
82:2 Quóniam ecce inimíci tui sonuérunt: * et qui odérunt te extulérunt caput.
82:3 Super pópulum tuum malignavérunt consílium: * et cogitavérunt advérsus sanctos tuos.
82:4 Dixérunt: Veníte, et disperdámus eos de gente: * et non memorétur nomen Israël ultra.
82:5 Quóniam cogitavérunt unanímiter: * simul advérsum te testaméntum disposuérunt, tabernácula Idumæórum et Ismahelítæ:
82:6 Moab, et Agaréni, Gebal, et Ammon, et Ámalec: * alienígenæ cum habitántibus Tyrum.
82:7 Étenim Assur venit cum illis: * facti sunt in adiutórium fíliis Lot.
82:8 Fac illis sicut Mádian, et Sísaræ: * sicut Iabin in torrénte Cisson.
82:9 Disperiérunt in Endor: * facti sunt ut stercus terræ.
82:10 Pone príncipes eórum sicut Oreb, et Zeb, * et Zébee, et Sálmana:
82:11 Omnes príncipes eórum: * qui dixérunt: Hereditáte possideámus Sanctuárium Dei.
82:12 Deus meus, pone illos ut rotam: * et sicut stípulam ante fáciem venti.
82:13 Sicut ignis, qui combúrit silvam: * et sicut flamma combúrens montes:
82:14 Ita persequéris illos in tempestáte tua: * et in ira tua turbábis eos.
82:15 Imple fácies eórum ignomínia: * et quærent nomen tuum, Dómine.
82:16 Erubéscant, et conturbéntur in sæculum sæculi: * et confundántur, et péreant.
82:17 Et cognóscant quia nomen tibi Dóminus: * tu solus Altíssimus in omni terra.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Alleluia * Alleluia, alleluia
V. Surrexit Dóminus vere, allelúia.
R. Et appáruit Simóni, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adiuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ille nos benedicat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 1
De libro Apocalypsis beati Ioannis Apostoli.
Rev 19:1-5
1 Post haec audivi quasi vocem turbarum multarum in caelo dicentium: Alleluia: Salus, et gloria, et virtus Deo nostro est:
2 Quia vera et iusta iudicia sunt eius, qui iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius.
3 Et iterum dixerunt: Alleluia. Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum.
4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: Alleluia.
5 Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi eius: et qui timetis eum pusilli et magni.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Locutus est ad me unus ex septem Angelis, dicens: Veni, ostendam tibi novam nuptam, sponsam Agni:
* Et vidi Ierusalem descendentem de caelo, ornatam monilibus suis, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum.
R. Et vidi Ierusalem descendentem de caelo, ornatam monilibus suis, alleluia, alleluia, alleluia.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Cuius festum colimus, ipsa intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 2
Rev 19:6-10
6 Et audivi quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluia: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.
7 Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se.
8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum.
9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt. Et dixit mihi: Haec verba Dei vera sunt.
10 Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae.
Rev 19:11-16
11 Et vidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum iustitia iudicat et pugnat.
12 Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen eius: Verbum Dei.
14 Et exercitus qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
15 Et de ore eius procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat Gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.
16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Veniens a Libano quam pulchra facta est, alleluia:
* Et odor vestimentorum eius super omnia aromata, alleluia, alleluia.
V. Favus distillans labia eius, mel et lac sub lingua eius.
R. Et odor vestimentorum eius super omnia aromata, alleluia, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et odor vestimentorum eius super omnia aromata, alleluia, alleluia.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 3
Mónica, sancti Augustíni piíssima mater, uxórum et viduárum exémplar, fílium Manichæum Mediolánum secúta, postquam assíduis oratiónibus, lácrimis et ieiúniis, ope Ambrósii epíscopi, eum Christo lucrifécit, cum ipso in Africam rédiens, ad Ostia Tiberína in febrim íncidit, et nono die placidíssime óbiit. De cuius morte mærens fílius dísserens subdit: Neque enim decére arbitrabámur funus illud quéstubus lacrimósis gemitibúsque celebráre, quia illa nec mísere, nec omníno moriebátur: hoc et documéntis morum eius, et fide non ficta rationibúsque certis tenebámus. Atque inde paulátim reducébam in prístinum sensum ancíllam tuam, conversationémque eius piam in te et sanctam, in nos blandam atque morígeram, qua súbito destitútus sum; et líbuit flere de illa et pro illa. Et si quis peccátum invénerit, flevísse me matrem óculis meis mórtuam, quæ me multos annos fléverat, ut óculis suis víverem, non irrídeat; sed pótius, si est grandi caritáte, pro peccátis meis fleat ipse ad te Patrem ómnium fratrum Christi tui. Eius corpus, in ecclésia sanctæ Aureæ prius sepúltum, póstea, Martíno quinto summo Pontífice, Romam translátum, in ecclésia sancti Augustíni honorífice cónditum est.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus moerentium consolator, et in te sperantium salus, qui beatae Monicae pias lacrimas in conversione filii sui Augustini misericorditer suscepisti: da nobis utriusque interventu peccata nostra deplorare, et gratiae tuae indulgentiam invenire.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options