Incipit
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
Psalmus 138(1-13) [1]
138:1 Dómine, probásti me, et cognovísti me: * tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.
138:2 Intellexísti cogitatiónes meas de longe: * sémitam meam, et funículum meum investigásti.
138:3 Et omnes vias meas prævidísti: * quia non est sermo in lingua mea.
138:4 Ecce, Dómine, tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua: * tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.
138:5 Mirábilis facta est sciéntia tua ex me: * confortáta est, et non pótero ad eam.
138:6 Quo ibo a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
138:7 Si ascéndero in cælum, tu illic es: * si descéndero in inférnum, ades.
138:8 Si súmpsero pennas meas dilúculo, * et habitávero in extrémis maris:
138:9 Étenim illuc manus tua dedúcet me: * et tenébit me déxtera tua.
138:10 Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me: * et nox illuminátio mea in delíciis meis.
138:11 Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur: * sicut ténebræ eius, ita et lumen eius.
138:12 Quia tu possedísti renes meos: * suscepísti me de útero matris meæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 138(14-24) [2]
138:14 Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es: * mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.
138:15 Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto: * et substántia mea in inferióribus terræ.
138:16 Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur: * dies formabúntur, et nemo in eis.
138:17 Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus: * nimis confortátus est principátus eórum.
138:18 Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur: * exsurréxi, et adhuc sum tecum.
138:19 Si occíderis, Deus, peccatóres: * viri sánguinum, declináte a me:
138:20 Quia dícitis in cogitatióne: * Accípient in vanitáte civitátes tuas.
138:21 Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam? * et super inimícos tuos tabescébam?
138:22 Perfécto ódio óderam illos: * et inimíci facti sunt mihi.
138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum: * intérroga me, et cognósce sémitas meas.
138:24 Et vide, si via iniquitátis in me est: * et deduc me in via ætérna.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 139 [3]
139:1 Éripe me, Dómine, ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
139:2 Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prælia.
139:3 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
139:4 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
139:5 Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
139:6 Et funes extendérunt in láqueum: * iuxta iter scándalum posuérunt mihi.
139:7 Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ.
139:8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli.
139:9 Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: * cogitavérunt contra me, ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
139:10 Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
139:11 Cadent super eos carbónes, in ignem deiícies eos: * in misériis non subsístent.
139:12 Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum iniústum mala cápient in intéritu.
139:13 Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis: * et vindíctam páuperum.
139:14 Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 140 [4]
140:1 Dómine, clamávi ad te, exáudi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
140:2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
140:3 Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
140:4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
140:5 Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
140:6 Corrípiet me iustus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
140:7 Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt iuncti petræ iúdices eórum.
140:8 Audient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
140:9 Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: * quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam.
140:10 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
140:11 Cadent in retiáculo eius peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 141 [5]
141:1 Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
141:2 Effúndo in conspéctu eius oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
141:3 In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
141:4 In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
141:5 Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
141:6 Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
141:7 Clamávi ad te, Dómine, * dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
141:8 Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
141:9 Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
141:10 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant iusti, donec retríbuas mihi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Alleluia. * Alleluia, alleluia
|
Capitulum Hymnus Versus {ex Commune aut Festo}
Prov. 31:10-11
Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium eius. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
R. Deo grátias.
Hymnus
Ad regias Agni dapes,
Stolis amícti cándidis,
Post transitum Maris Rubri,
Christo canámus Principi:
Divína cuius cáritas
Sacrum propinat sánguinem,
Almíque membra córporis
Amor sacérdos immolat.
Sparsum cruorem postibus
Vastator horret Ángelus:
Fugitque divisum mare;
Merguntur hostes flúctibus.
Iam Pascha nóstrum Christus est
Paschális idem victima,
Et pura puris mentibus
Sinceritatis azyma.
O vera cæli victima,
Subiécta cui sunt tartara,
Soluta mortis víncula,
Recépta vitæ præmia.
Victor, subactis inferis,
Trophæa Christus éxplicat;
Cæloque apérto, subditum
Regem tenebrárum trahit.
Ut sis perénne mentibus
Paschále, Iesu, gáudium,
A morte dira criminum
Vitæ renatos líbera.
* Deo Patri sit glória,
Et Fílio, qui a mórtuis
Surrexit, ac Paráclito,
In sempitérna sæcula.
Amen.
V. Diffusa est gratia in labiis tuis. Alleluia
R. Propterea benedixit te Deus in aeternum. Alleluia
|
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Manum suam * aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem, et panem otiosa non comedit. Alleluia
(Canticum Mariae * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat ✝ * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius.
1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Manum suam * aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem, et panem otiosa non comedit. Alleluia
|
Preces Feriales{omittitur}
|
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus moerentium consolator, et in te sperantium salus, qui beatae Monicae pias lacrimas in conversione filii sui Augustini misericorditer suscepisti: da nobis utriusque interventu peccata nostra deplorare, et gratiae tuae indulgentiam invenire.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|