Incipit
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Hymnus
Rerum, Deus, tenax vigor,
Immotus in te pérmanens,
Lucis diurnæ témpora
Succéssibus determinans:
Largire lumen véspere,
Quo vita nusquam décidat,
Sed præmium mortis sacræ
Perennis instet glória.
* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Ne tacúeris Deus, * quia sermónibus ódii circumdedérunt me.
Psalmus 108(1-13) [1]
108:1 Deus, laudem meam ne tacúeris: * quia os peccatóris, et os dolósi super me apértum est.
108:2 Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: * et expugnavérunt me gratis.
108:3 Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi: * ego autem orábam.
108:4 Et posuérunt advérsum me mala pro bonis: * et ódium pro dilectióne mea.
108:5 Constítue super eum peccatórem: * et diábolus stet a dextris eius.
108:6 Cum iudicátur, éxeat condemnátus: * et orátio eius fiat in peccátum.
108:7 Fiant dies eius pauci: * et episcopátum eius accípiat alter.
108:8 Fiant fílii eius órphani: * et uxor eius vídua.
108:9 Nutántes transferántur fílii eius, et mendícent: * et eiiciántur de habitatiónibus suis.
108:10 Scrutétur foenerátor omnem substántiam eius: * et dirípiant aliéni labóres eius.
108:11 Non sit illi adiútor: * nec sit qui misereátur pupíllis eius.
108:12 Fiant nati eius in intéritum: * in generatióne una deleátur nomen eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 108(14-20) [2]
108:14 In memóriam rédeat iníquitas patrum eius in conspéctu Dómini: * et peccátum matris eius non deleátur.
108:15 Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória eórum: * pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam.
108:16 Et persecútus est hóminem ínopem, et mendícum, * et compúnctum corde mortificáre.
108:17 Et diléxit maledictiónem, et véniet ei: * et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo.
108:18 Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum, * et intrávit sicut aqua in interióra eius, et sicut óleum in óssibus eius.
108:19 Fiat ei sicut vestiméntum, quo operítur: * et sicut zona, qua semper præcíngitur.
108:20 Hoc opus eórum, qui détrahunt mihi apud Dóminum: * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam.
108:20 Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum: * quia suávis est misericórdia tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 108(21-31) [3]
108:21 Líbera me quia egénus, et pauper ego sum: * et cor meum conturbátum est intra me.
108:22 Sicut umbra cum declínat, ablátus sum: * et excússus sum sicut locústæ.
108:23 Génua mea infirmáta sunt a ieiúnio: * et caro mea immutáta est propter óleum.
108:24 Et ego factus sum oppróbrium illis: * vidérunt me, et movérunt cápita sua.
108:25 Ádiuva me, Dómine, Deus meus: * salvum me fac secúndum misericórdiam tuam.
108:26 Et sciant quia manus tua hæc: * et tu, Dómine, fecísti eam.
108:27 Maledícent illi, et tu benedíces: * qui insúrgunt in me, confundántur: servus autem tuus lætábitur.
108:28 Induántur qui détrahunt mihi, pudóre: * et operiántur sicut diplóide confusióne sua.
108:29 Confitébor Dómino nimis in ore meo: * et in médio multórum laudábo eum.
108:30 Quia ástitit a dextris páuperis, * ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ne tacúeris Deus, * quia sermónibus ódii circumdedérunt me.
|
Capitulum Responsorium Versus {ex Proprio de Tempore}
Sir 24:19-20
In plateis sicut cinnamomum, et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.
R. Deo grátias.
R.br. Elegit eam Deus, * Et praeelegit eam.
R. Elegit eam Deus, * Et praeelegit eam.
V. In tabernaculo suo habitare facit eam.
R. Et praeelegit eam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Elegit eam Deus, * Et praeelegit eam.
V. Diffusa est gratia in labiis tuis.
R. Propterea benedixit te Deus in aeternum.
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Concede nos famulos tuos, quaesumus Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa Beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|