Incipit
V. Dómine, lábia ✠ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Venite adoremus, alleluia.
Ant. Alleluia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum: * Venite adoremus, alleluia.
|
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Iam Christus astra ascenderat,
Reversus unde venerat,
Patris fruendum munere
Sanctum daturus Spiritum.
Solemnis urgebat dies,
Quo mystico septemplici
Orbis volutus septies,
Signat beata tempora.
Cum lucis hora tertia
Repente mundus intonat,
Apostolis orantibus
Deum venire nuntiat.
De Patris ergo lumine
Decorus ignis almus est,
Qui fida Christi pectora
Calore Verbi compleat.
Impleta gaudent viscera,
Afflata Sancto Spiritu,
Vocesque diversas sonant,
Fantur Dei magnalia.
Notique cunctis Gentibus,
Graecis, Latinis, Barbaris,
Simulque demirantibus,
Linguis loquuntur omnium.
Iudaea tunc incredula,
Vesana torvo spiritu,
Madere musto sobrios
Christi fideles increpat.
Sed editis miraculis
Occurrit, et docet Petrus,
Falsum profari perfidos,
Ioele teste comprobans.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.
|
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae et Psalmi ex Proprio de Tempore}
Nocturn I
|
Ant. Factus est * repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia
Psalmus 47 [1]
47:1 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
47:2 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
47:3 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
47:4 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
47:5 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
47:6 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
47:7 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
47:8 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
47:9 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
47:10 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
47:11 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
47:12 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
47:13 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sæculum sæculi: * ipse reget nos in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Factus est * repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis, alleluia, alleluia
|
Ant. Confirma hoc Deus, * quod operatus es in nobis: a templo sancto tuo, quod est in Ierusalem, alleluia, alleluia
Psalmus 67 [2]
67:1 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, * et fúgiant qui odérunt eum, a fácie eius.
67:2 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
67:3 Et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia.
67:4 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
67:5 Exsultáte in conspéctu eius: * turbabúntur a fácie eius, patris orphanórum et iúdicis viduárum.
67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
67:13 Rex virtútum dilécti dilécti: * et speciéi domus divídere spólia.
67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi eius in pallóre auri.
67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
67:20 Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
67:21 Benedíctus Dóminus die quotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
67:22 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
67:23 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
67:24 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
67:26 Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus: * in médio iuvenculárum tympanistriárum.
67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
67:28 Ibi Béniamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
67:29 Príncipes Iuda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
67:30 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
67:31 A templo tuo in Ierúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
67:32 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
67:33 Díssipa Gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægypto: * Æthiópia prævéniet manus eius Deo.
67:34 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
67:35 Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
67:36 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia eius, et virtus eius in núbibus.
67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confirma hoc Deus, * quod operatus es in nobis: a templo sancto tuo, quod est in Ierusalem, alleluia, alleluia
|
Ant. Emitte Spiritum tuum, * et creabuntur: et renovabis faciem terrae, alleluia, alleluia
Psalmus 103 [3]
103:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * Dómine, Deus meus, magnificátus es veheménter.
103:2 Confessiónem, et decórem induísti: * amíctus lúmine sicut vestiménto:
103:3 Exténdens cælum sicut pellem: * qui tegis aquis superióra eius.
103:4 Qui ponis nubem ascénsum tuum: * qui ámbulas super pennas ventórum.
103:5 Qui facis ángelos tuos, spíritus: * et minístros tuos ignem uréntem.
103:6 Qui fundásti terram super stabilitátem suam: * non inclinábitur in sæculum sæculi.
103:7 Abýssus, sicut vestiméntum, amíctus eius: * super montes stabunt aquæ.
103:8 Ab increpatióne tua fúgient: * a voce tonítrui tui formidábunt.
103:9 Ascéndunt montes: et descéndunt campi * in locum, quem fundásti eis.
103:10 Términum posuísti, quem non transgrediéntur: * neque converténtur operíre terram.
103:11 Qui emíttis fontes in convállibus: * inter médium móntium pertransíbunt aquæ.
103:12 Potábunt omnes béstiæ agri: * exspectábunt ónagri in siti sua.
103:12 Super ea vólucres cæli habitábunt: * de médio petrárum dabunt voces.
103:13 Rigans montes de superióribus suis: * de fructu óperum tuórum satiábitur terra:
103:14 Prodúcens foenum iuméntis, * et herbam servitúti hóminum:
103:15 Ut edúcas panem de terra: * et vinum lætíficet cor hóminis:
103:16 Ut exhílaret fáciem in óleo: * et panis cor hóminis confírmet.
103:17 Saturabúntur ligna campi, et cedri Líbani, quas plantávit: * illic pásseres nidificábunt.
103:18 Heródii domus dux est eórum: * montes excélsi cervis: petra refúgium herináciis.
103:19 Fecit lunam in témpora: * sol cognóvit occásum suum.
103:20 Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ.
103:21 Cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant, * et quærant a Deo escam sibi.
103:22 Ortus est sol, et congregáti sunt: * et in cubílibus suis collocabúntur.
103:23 Exíbit homo ad opus suum: * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
103:24 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * ómnia in sapiéntia fecísti: impléta est terra possessióne tua.
103:25 Hoc mare magnum, et spatiósum mánibus: * illic reptília, quorum non est númerus.
103:26 Animália pusílla cum magnis: * illic naves pertransíbunt.
103:27 Draco iste, quem formásti ad illudéndum ei: * ómnia a te exspéctant ut des illis escam in témpore.
103:28 Dante te illis, cólligent: * aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte.
103:29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur: * áuferes spíritum eórum, et defícient, et in púlverem suum reverténtur.
103:30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur: * et renovábis fáciem terræ.
103:31 Sit glória Dómini in sæculum: * lætábitur Dóminus in opéribus suis:
103:32 Qui réspicit terram, et facit eam trémere: * qui tangit montes, et fúmigant.
103:33 Cantábo Dómino in vita mea: * psallam Deo meo, quámdiu sum.
103:34 Iucúndum sit ei elóquium meum: * ego vero delectábor in Dómino.
103:35 Defíciant peccatóres a terra, et iníqui ita ut non sint: * bénedic, ánima mea, Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Emitte Spiritum tuum, * et creabuntur: et renovabis faciem terrae, alleluia, alleluia
|
V. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto alleluia
R. Et coeperunt loqui alleluia
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.
Lectio 1
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
Luke 4:38-44
In illo tempore: Surgens Iesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus. Et reliqua.
Homilia sancti Ambrosii Episcopi.
Lib 4 in cap. IV Lucae, sub finem.
Vide clementiam Domini Salvatoris: nec indignatione commotus, nec scelere offensus nec iniuria violatus Iudaeam deserit: quin etiam immemor iniuriae, memor clementiae, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando, infidae plebis corda demulcet. Et bene sanctus Lucas virum ab spiritu nequitiae liberatum ante praemisit, et subdit feminae sanitatem. Utrumque enim sexum Dominus curaturus advenerat: sed prior sanari debuit, qui prior creatus est; nec praetermitti illa, quae mobilitate magis animi, quam pravitate peccaverat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis:
* Et convenit multitudo dicentium, alleluia.
V. Loquebantur variis linguis Apostoli magnalia Dei.
R. Et convenit multitudo dicentium, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.
Lectio 2
Sabbato medicinae Dominicae opera coepta significat, ut inde nova creatura coeperit, ubi vetus creatura ante desivit: nec sub lege esse Dei Filium, sed supra legem in ipso principio designaret: nec solvi legem, sed impleri. Neque enim per legem, sed verbo factus est mundus, sicut legimus: Verbo Domini caeli firmati sunt. Non solvitur ergo lex, sed impletur: ut fiat renovatio hominis iam labentis. Unde et Apostolus ait: Exspoliantes vos veterem hominem, induite novum, qui secundum Deum creatus est.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Iam non dicam vos servos, sed amicos meos: quia omnia cognovistis, quae operatus sum in medio vestri, alleluia:
* Accipite Spiritum Sanctum in vobis Paraclitum: ille est, quem Pater mittet vobis, alleluia.
V. Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis.
R. Accipite Spiritum Sanctum in vobis Paraclitum: ille est, quem Pater mittet vobis, alleluia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Accipite Spiritum Sanctum in vobis Paraclitum: ille est, quem Pater mittet vobis, alleluia.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.
Lectio 3
Et bene sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet Creatorem, qui opera operibus intexeret, et prosequeretur opus, quod ipse iam coeperat: ut si domum faber renovare disponat, non a fundamentis, sed a culminibus incipit solvere vetustatem. Itaque ibi prius manum admovet, ubi ante desierat: deinde a minoribus incipit, ut ad maiora perveniat. Liberare a daemone et homines, sed in verbo Dei possunt: resurrectionem mortuis imperare, divinae solius est potestatis. Fortassis etiam in typo mulieris illius socrus Simonis et Andreae, variis criminum febribus caro nostra languebat, et diversarum cupiditatum immodicis aestuabat illecebris. Nec minorem febrem amoris esse dixerim, quam caloris. Itaque illa animum, haec corpus inflammat. Febris enim nostra, avaritia est: febris nostra, libido est: febris nostra, luxuria est: febris nostra, ambitio est: febris nostra, iracundia est.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
|
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Mentibus nostris, quaesumus Domine, Spiritum Sanctum benignus infunde: cuius et sapientia conditi sumus, et providentia gubernamur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|