Incipit
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Beáti omnes * qui timent Dóminum. ‡
Psalmus 127 [1]
127:1 Beáti, omnes, qui timent Dóminum, * ‡ qui ámbulant in viis eius.
127:2 Labóres mánuum tuárum quia manducábis: * beátus es, et bene tibi erit.
127:3 Uxor tua sicut vitis abúndans, * in latéribus domus tuæ.
127:4 Fílii tui sicut novéllæ olivárum, * in circúitu mensæ tuæ.
127:5 Ecce, sic benedicétur homo, * qui timet Dóminum.
127:6 Benedícat tibi Dóminus ex Sion: * et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ.
127:7 Et vídeas fílios filiórum tuórum, * pacem super Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Beáti omnes * qui timent Dóminum.
|
Ant. Confundántur omnes * qui odérunt Sion.
Psalmus 128 [2]
128:1 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, * dicat nunc Israël.
128:2 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea: * étenim non potuérunt mihi.
128:3 Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres: * prolongavérunt iniquitátem suam.
128:4 Dóminus iustus concídit cervíces peccatórum: * confundántur et convertántur retrórsum omnes, qui odérunt Sion.
128:5 Fiant sicut foenum tectórum: * quod priúsquam evellátur, exáruit:
128:6 De quo non implévit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manípulos cólligit.
128:7 Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos: * benedíximus vobis in nómine Dómini.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confundántur omnes * qui odérunt Sion.
|
Ant. De profúndis * clamávi ad te Dómine. ‡
Psalmus 129 [3]
129:1 De profundis clamávi ad te, Dómine: * ‡ Dómine, exáudi vocem meam:
129:2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
129:3 Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
129:5 Sustínuit ánima mea in verbo eius: * sperávit ánima mea in Dómino.
129:6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
129:7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
129:8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. De profúndis * clamávi ad te Dómine.
|
Ant. Dómine * non est exaltátum cor meum. ‡
Psalmus 130 [4]
130:1 Dómine, non est exaltátum cor meum: * ‡ neque eláti sunt óculi mei.
130:2 Neque ambulávi in magnis: * neque in mirabílibus super me.
130:3 Si non humíliter sentiébam: * sed exaltávi ánimam meam:
130:4 Sicut ablactátus est super matre sua, * ita retribútio in ánima mea.
130:5 Speret Israël in Dómino, * ex hoc nunc et usque in sæculum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine * non est exaltátum cor meum.
|
Ant. Elégit Dóminus * Sion in habitatiónem sibi.
Psalmus 131 [5]
131:1 Memento, Domine, David, * et omnis mansuetúdinis eius:
131:2 Sicut iurávit Dómino, * votum vovit Deo Iacob:
131:3 Si introíero in tabernáculum domus meæ, * si ascéndero in lectum strati mei:
131:4 Si dédero somnum óculis meis, * et pálpebris meis dormitatiónem:
131:5 Et réquiem tempóribus meis: donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Deo Iacob.
131:6 Ecce, audívimus eam in Éphrata: * invénimus eam in campis silvæ.
131:7 Introíbimus in tabernáculum eius: * adorábimus in loco, ubi stetérunt pedes eius.
131:8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca sanctificatiónis tuæ.
131:9 Sacerdótes tui induántur iustítiam: * et sancti tui exsúltent.
131:10 Propter David, servum tuum, * non avértas fáciem Christi tui.
131:11 Iurávit Dóminus David veritátem, et non frustrábitur eam: * De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
131:12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum, * et testimónia mea hæc, quæ docébo eos:
131:13 Et fílii eórum usque in sæculum, * sedébunt super sedem tuam.
131:14 Quóniam elégit Dóminus Sion: * elégit eam in habitatiónem sibi.
131:15 Hæc réquies mea in sæculum sæculi: * hic habitábo quóniam elégi eam.
131:16 Víduam eius benedícens benedícam: * páuperes eius saturábo pánibus.
131:17 Sacerdótes eius índuam salutári: * et sancti eius exsultatióne exsultábunt.
131:18 Illuc prodúcam cornu David, * parávi lucérnam Christo meo.
131:19 Inimícos eius índuam confusióne: * super ipsum autem efflorébit sanctificátio mea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Elégit Dóminus * Sion in habitatiónem sibi.
|
Capitulum Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
2 Cor. 1, 3-4
Benedíctus Deus, et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolationis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra.
R. Deo grátias.
Hymnus
Caeli Deus sanctissime,
Qui lucidas mundi plagas
Candóre pingis igneo,
Augens decoro lúmine:
Quarto die qui flammeam
Dum solis accendis rotam,
Lunæ ministras órdinem,
Vagosque cursus siderum:
Ut nóctibus, vel lumini
Diremptionis términum,
Primordiis et mensium
Signum dares notissimum;
Expélle noctem córdium:
Absterge sordes méntium:
Resolve culpæ vinculum:
Everte moles criminum.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.
V. Dirigátur, Dómine, orátio mea.
R. Sicut incénsum in conspéctu tuo.
|
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Respéxit Dóminus * humilitátem meam, et fecit in me magna, qui potens est.
(Canticum Mariae * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat ✝ * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius.
1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Respéxit Dóminus * humilitátem meam, et fecit in me magna, qui potens est.
|
Preces Feriales{omittitur}
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Protector in te sperantium Deus, sine quo nihil est validum, nihil sanctum: multiplica super nos misericordiam tuam; ut te rectore, te duce, sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus aeterna.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|