Incipit
V. Dómine, lábia ✠ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Invitatorium {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Regem Praecursoris Dominum, * Venite adoremus.
Ant. Regem Praecursoris Dominum, * Venite adoremus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Praecursoris Dominum, * Venite adoremus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Venite adoremus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Praecursoris Dominum, * Venite adoremus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Venite adoremus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Praecursoris Dominum, * Venite adoremus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Venite adoremus.
Ant. Regem Praecursoris Dominum, * Venite adoremus.
|
Hymnus {ex Proprio Sanctorum}
Antra deserti teneris sub annis
Civium turmas fugiens, petisti,
Ne levi posses maculare vitam
Crimine linguae.
Praebuit durum tegumen camelus
Artubus sacris, strophium bidentes:
Cui latex haustum, sociata pastum
Mella locustis.
Ceteri tantum cecinere Vatum
Corde praesago iubar affuturum:
Tu quidem mundi scelus auferentem
Indice prodis.
Non fuit vasti spatium per orbis
Sanctior quisquam genitus Ioanne,
Qui nefas saecli meruit lavantem
Tingere lymphis.
Sit decus Patri, genitaeque Proli,
Et tibi compar utriusque virtus
Spiritus semper, Deus unus, omni
Temporis aevo.
Amen.
|
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Priusquam te formarem * in utero, novi te: et antequam progredereris, sanctificavi te
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:4 Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:5 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próiicit ventus a fácie terræ.
1:6 Ideo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
1:7 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Priusquam te formarem * in utero, novi te: et antequam progredereris, sanctificavi te
|
Ant. Ad omnia quae mittam te, * dicit Dominus, ibis: ne timeas, et quae mandavero tibi, loqueris ad eos
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt Gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiiciámus a nobis iugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prædicans præcéptum eius.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui iudicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ad omnia quae mittam te, * dicit Dominus, ibis: ne timeas, et quae mandavero tibi, loqueris ad eos
|
Ant. Ne timeas * a facie eorum, quia ego tecum sum, dicit Dominus
Psalmus 3 [3]
3:1 Dómine quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:2 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
3:3 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:6 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:7 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:8 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ne timeas * a facie eorum, quia ego tecum sum, dicit Dominus
|
V. Fuit homo missus a Deo.
R. Cui nomen erat Ioannes.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Iesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.
Lectio 1
Incipit liber Ieremiae Prophetae.
Ier 1:1-5
1 Verba Ieremiae filii Helciae, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Beniamin.
2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon, regis Iuda, in tertiodecimo anno regni eius.
3 Et factum est in diebus Ioakim filii Iosiae, regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae, filii Iosiae, regis Iuda, usque ad transmigrationem Ierusalem, in mense quinto.
4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
5 Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in Gentibus dedi te.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Ioannes:
* Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, et pararet Domino plebem perfectam.
V. Erat Ioannes in deserto praedicans baptismum poenitentiae.
R. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, et pararet Domino plebem perfectam.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adiuvare dignetur. Amen.
Lectio 2
Ier 1:6-10
6 Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
7 Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et universa quaecumque mandavero tibi loqueris.
8 Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.
9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:
10 Ecce constitui te hodie super Gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Elisabeth Zachariae magnum virum genuit, Ioannem Baptistam praecursorem Domini:
* Qui viam Domino praeparavit in eremo.
V. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes.
R. Qui viam Domino praeparavit in eremo.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Lectio 3
Ier 1:17-19
17 Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.
18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Iuda, principibus eius, et sacerdotibus, et populo terrae.
19 Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de ventre, sanctificavi te:
* Et prophetam in Gentibus dedi te.
V. Vir dilectus a Deo, et hominibus honoratus est.
R. Et prophetam in Gentibus dedi te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et prophetam in Gentibus dedi te.
|
Nocturn II.
Ant. Misit Dominus * manum suam, et tetigit os meum, et prophetam in Gentibus dedit me Dominus
Psalmus 4 [4]
4:1 Cum invocárem exaudívit me Deus iustítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
4:2 Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
4:3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quæritis mendácium?
4:4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
4:5 Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
4:6 Sacrificáte sacrifícium iustítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
4:7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
4:8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
4:9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
4:10 Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Misit Dominus * manum suam, et tetigit os meum, et prophetam in Gentibus dedit me Dominus
|
Ant. Ecce dedi verba mea * in ore tuo: ecce constitui te super Gentes et regna
Psalmus 5 [5]
5:1 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllige clamórem meum.
5:2 Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.
5:3 Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.
5:4 Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens iniquitátem tu es.
5:5 Neque habitábit iuxta te malígnus: * neque permanébunt iniústi ante óculos tuos.
5:6 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui loquúntur mendácium.
5:7 Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ.
5:8 Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.
5:9 Dómine, deduc me in iustítia tua: * propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam.
5:10 Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.
5:11 Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant, * iúdica illos, Deus.
5:12 Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.
5:13 Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis.
5:14 Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam tu benedíces iusto.
5:15 Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ecce dedi verba mea * in ore tuo: ecce constitui te super Gentes et regna
|
Ant. Dominus * ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei
Psalmus 8 [6]
8:1 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dominus * ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei
|
V. Inter natos mulierum non surrexit maior.
R. Ioanne Baptista.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adiuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.
Lectio 4
Sermo sancti Augustini Episcopi.
Serm. 20. de Sanctis.
Post illum sacrosanctum Domini natalis diem nullius hominum nativitatem legimus celebrari, nisi solius beati Ioannis Baptistae. In aliis Sanctis et electis Dei novimus illum diem coli, quo illos, post consummationem laborum, et devictum triumphatumque mundum, in perpetuas aeternitates praesens haec vita parturiit. In aliis consummata ultimi diei merita celebrantur; in hoc etiam prima dies, et ipsa etiam hominis initia consecrantur: pro hac absque dubio causa, quia per hunc Dominus adventum suum, ne subito homines insperatum non agnoscerent, voluit esse testatum. Ioannes autem figura fuit veteris Testamenti, et in se formam praetulit legis: et ideo Ioannes praenuntiavit Salvatorem, sicut lex gratiam praecucurrit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Descendit Angelus Domini ad Zachariam, dicens: Accipe puerum in senectute tua:
* Et habebit nomen Ioannes Baptista.
V. Iste puer magnus coram Domino: nam et manus eius cum ipso est.
R. Et habebit nomen Ioannes Baptista.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.
Lectio 5
Quod autem nondum natus de secreto materni uteri prophetavit, et expers lucis iam testis est veritatis: hoc est intelligendum, quod latens sub velamine et carne litterae, et Redemptorem mundo spiritu praedicavit, et nobis Dominum nostrum de quodam legis utero proclamavit. Ergo quia Iudaei erraverunt a ventre, id est a lege, quae a Christo gravida erat, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa: ideo hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Hic est praecursor dilectus, et lucerna lucens ante Dominum:
* Ipse est enim Ioannes, qui viam Domino praeparavit in eremo; sed et Agnum Dei demonstravit, et illuminavit mentes hominum.
V. Ipse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae.
R. Ipse est enim Ioannes, qui viam Domino praeparavit in eremo; sed et Agnum Dei demonstravit, et illuminavit mentes hominum.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.
Lectio 6
Quod autem Ioannes in carcere constitutus ad Christum discipulos suos ordinat; lex ad Evangelium transmittit. Quae lex iuxta typum Ioannis, quasi ignorantiae clausa carcere, in obscuro et in occulto iacebat, et Iudaica caecitate sensus intra litteram tenebatur inclusus. De hoc beatus Evangelista proloquitur: Ille erat lucerna ardens, id est, Spiritus Sancti igne succensus, ut mundo ignorantiae nocte possesso, lumen salutis ostenderet, et quasi inter densissimas delictorum tenebras, splendidissimum iustitiae solem lucis suae radio demonstraret, et de seipso dicens: Ego vox clamantis in deserto.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Innuebant patri eius, quem vellet vocari eum: et postulans pugillarem, scripsit, dicens:
* Ioannes est nomen eius.
V. Apertum est os Zachariae, et prophetavit, dicens.
R. Ioannes est nomen eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ioannes est nomen eius.
|
Nocturn III.
Ant. Posuit os meum * Dominus quasi gladium acutum: sub umbra manus suae protexit me
Psalmus 14 [7]
14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur iustítiam:
14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
14:4 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
14:5 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu eius malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
14:6 Qui iurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:7 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Posuit os meum * Dominus quasi gladium acutum: sub umbra manus suae protexit me
|
Ant. Formans me * ex utero servum sibi Dominus, dicit: Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae
Psalmus 20 [8]
20:1 Dómine in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
20:2 Desidérium cordis eius tribuísti ei: * et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum.
20:3 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
20:4 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sæculum, et in sæculum sæculi.
20:5 Magna est glória eius in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
20:6 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sæculum sæculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:7 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
20:8 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
20:9 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:10 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
20:11 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
20:12 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
20:13 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Formans me * ex utero servum sibi Dominus, dicit: Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae
|
Ant. Reges videbunt, * et consurgent principes, et adorabunt Dominum Deum tuum, qui elegit te
Psalmus 33 [9]
33:1 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
33:2 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:3 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
33:4 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:5 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:6 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
33:7 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:8 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:9 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:10 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, filii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Reges videbunt, * et consurgent principes, et adorabunt Dominum Deum tuum, qui elegit te
|
V. Elisabeth Zachariae magnum virum genuit.
R. Ioannem Baptistam praecursorem Domini.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.
Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
Luke 1:57-69
Elisabeth impletum est tempus pariendi, et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Et reliqua.
Homilia sancti Ambrosii Episcopi.
Lib. 2. Comm. in Lucae cap. 1. ante finem.
Peperit filium Elisabeth, et congratulabantur vicini. Habet Sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia commune est bonum: iustitia enim communis est virtus. Et ideo in ortu iusti futurae vitae insigne praemittitur, et gratia secuturae virtutis exsultatione vicinorum praefigurante signatur. Pulchre autem tempus, quo fuit in utero Propheta, describitur, ne Mariae praesentia taceatur: sed tempus siletur infantiae, eo quia infantiae impedimenta nescivit. Et ideo in Evangelio nihil super eo legimus, nisi ortum eius, et oraculum, exsultationem in utero, vocem in deserto.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Praecursor Domini venit, de quo ipse testatur:
* Nullus maior inter natos mulierum Ioanne Baptista.
V. Hic est enim propheta, et plus quam propheta, de quo Salvator ait.
R. Nullus maior inter natos mulierum Ioanne Baptista.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Cuius festum colimus, ipse intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.
Lectio 8
Neque enim ullam infantiae sensit aetatem, qui supra naturam, supra aetatem in utero positus matris, a mensura coepit aetatis plenitudinis Christi. Mire sanctus Evangelista praemittendum putavit, quod plurimi infantem patris nomine Zachariam appellandum putaverint: ut advertas matri non nomen alicuius displicuisse degeneris, sed id Sancto infusum Spiritu, quod ab Angelo ante Zachariae fuerat praenuntiatum. Et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori: sed per prophetiam Elisabeth didicit, quod non didicerat a marito.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Gabriel Angelus apparuit Zachariae dicens: Nascetur tibi filius, nomen eius Ioannes vocabitur:
* Et multi in nativitate eius gaudebunt
V. Erit enim magnus coram Domino, vinum et siceram non bibet.
R. Et multi in nativitate eius gaudebunt
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et multi in nativitate eius gaudebunt
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.
Lectio 9
Ioannes est, inquit, nomen eius: hoc est, non nos ei nomen imponimus, qui iam a Deo nomen accepit. Habet vocabulum suum, quod agnovimus, non quod elegimus. Habent hoc merita Sanctorum, ut a Deo nomen accipiant. Sic Iacob Israël dicitur, quia Deum vidit. Sic Dominus noster Iesus nominatus est antequam natus, cui non Angelus, sed Pater nomen imposuit. Vides, Angelos, quae audierint, non quae usurpaverint, nuntiare. Nec mireris, si nomen mulier, quod non audivit, asseruit; quando Spiritus ei Sanctus, qui Angelo mandaverat, revelavit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
|
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
|
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Ioannis nativitate fecisti: da populis tuis spiritualium gratiam gaudiorum; et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aeternae.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|