SS. Apostolorum Petri et Pauli ~ I. classis
Tempora: Feria sexta infra Hebdomadam IV post Octavam Pentecostes

Matutinum    6-29-2012

Incipit
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Æterna Christi munera,
Apostolórum glóriam,
Palmas et hymnos debitos
Lætis canámus mentibus.

Ecclesiárum Príncipes,
Belli triumphales duces,
Cæléstis aulæ mílites,
Et vera mundi lúmina.

Devóta Sanctórum fides,
Invícta spes credéntium,
Perfécta Christi cáritas
Mundi tyránnum conterit.

In his Paterna glória,
In his triumphat Fílius,
In his volúntas Spíritus,
Cælum repletur gáudio.

* Patri, simúlque Fílio,
Tibique Sancte Spíritus,
Sicut fuit, sit iúgiter
Sæclum per omne glória.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. In omnem terram * exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum
Psalmus 18 [1]
18:1 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:3 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:4 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:5 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In omnem terram * exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum
Ant. Clamavérunt iusti, * et Dóminus exaudívit eos
Psalmus 33 [2]
33:1 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
33:2 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:3 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
33:4 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:5 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:6 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
33:7 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:8 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:9 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:10 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, filii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Clamavérunt iusti, * et Dóminus exaudívit eos
Ant. Constítues eos * príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui Dómine
Psalmus 44 [3]
44:1 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:6 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
44:8 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:9 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere populum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum sæculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Constítues eos * príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui Dómine
V. In omnem terram exívit sonus eórum.
R. Et in fines orbis terræ verba eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Iesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
De Actibus Apostolorum
Acts 3:1-5
1 Petrus autem et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
3 Is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
4 Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne, dixit: Respice in nos.
5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Simon Petre, antequam de navi vocarem te, novi te, et super plebem meam principem te constitui:
* Et claves regni caelorum tradidi tibi.
V. Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
R. Et claves regni caelorum tradidi tibi.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adiuvare dignetur. Amen.

Lectio 2
Acts 3:6-10
6 Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge, et ambula.
7 Et apprehensa manu eius dextera, allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae.
8 Et exsiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exsiliens, et laudans Deum.
9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.
10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas. Domine tu nostri quia amo te,
* Et animam meam pono pro te.
V. Si oportuerit me mori tecum, non te negabo.
R. Et animam meam pono pro te.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Acts 3:11-16
11 Cum teneret autem Petrum et Ioannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quae appellatur Salomonis, stupentes.
12 Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitae, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti.
14 Vos autem Sanctum et Iustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
15 Auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
16 Et in fide nominis eius, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen eius: et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam:
* Et tibi dabo claves regni caelorum.
V. Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
R. Et tibi dabo claves regni caelorum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et tibi dabo claves regni caelorum.
Nocturn II.
Ant. Príncipes populórum * congregáti sunt cum Deo Ábraham
Psalmus 46 [4]
46:1 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:3 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:4 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
46:5 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:6 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:7 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:8 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Príncipes populórum * congregáti sunt cum Deo Ábraham
Ant. Dedísti hereditátem * timéntibus nomen tuum Dómine
Psalmus 60 [5]
60:1 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
60:2 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
60:3 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
60:4 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sæcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
60:5 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
60:6 Dies super dies regis adiícies: * annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
60:7 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem eius quis requíret?
60:8 Sic psalmum dicam nómini tuo in sæculum sæculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dedísti hereditátem * timéntibus nomen tuum Dómine
Ant. Annuntiavérunt * ópera Dei, et facta eius intellexérunt
Psalmus 63 [6]
63:1 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
63:2 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
63:3 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
63:4 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
63:5 Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
63:6 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
63:7 Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt * ópera Dei, et facta eius intellexérunt
V. Constítues eos príncipes super omnem terram.
R. Mémores erunt nóminis tui Dómine.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adiuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo sancti Leonis Papae.
Sermone 1. in natali Apost. Petri et Pauli.
Omnium quidem sanctarum solemnitatum, dilectissimi, totus mundus est particeps, et unius fidei pietas exigit, ut quidquid pro salute universorum gestum recolitur, communibus ubique gaudiis celebretur. Verumtamen hodierna festivitas, praeter illam reverentiam, quam toto terrarum orbe promeruit, speciali et propria nostrae Urbis exsultatione veneranda est, ut ubi praecipuorum Apostolorum glorificatus est exitus, ibi in die martyrii eorum sit laetitiae principatus. Isti enim sunt viri, per quos tibi Evangelium Christi Roma resplenduit, et quae eras magistra erroris, facta es discipula veritatis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas.
* Et extendens manum apprehendit eum, et dixit Iesus: Modicae fidei, quare dubitasti?
V. Cumque vidisset ventum validum venientem, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine salvum me fac.
R. Et extendens manum apprehendit eum, et dixit Iesus: Modicae fidei, quare dubitasti?
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Isti sunt patres tui, verique pastores, qui te regnis caelestibus inserendam multo melius multoque felicius condiderunt, quam illi, quorum studio prima moenium tuorum fundamenta locata sunt: ex quibus is, qui tibi nomen dedit, fraterna te caede foedavit. Isti sunt, qui te ad hanc gloriam provexerunt, ut gens sancta, populus electus, civitas sacerdotalis et regia, per sacram beati Petri Sedem caput orbis effecta, latius praesideres religione divina, quam dominatione terrena. Quamvis enim multis aucta victoriis, ius imperii tui terra marique protuleris: minus tamen est, quod tibi bellicus labor subdidit, quam quod pax christiana subiecit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Surge Petre, et indue te vestimentis tuis, accipe fortitudinem ad salvandas Gentes:
* Quia ceciderunt catenae de manibus tuis.
V. Angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri excitavit eum, dicens: Surge velociter.
R. Quia ceciderunt catenae de manibus tuis.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
Disposito namque divinitus operi maxime congruebat, ut multa regna uno confoederarentur imperio, et cito pervios haberet populos praedicatio generalis, quos unius teneret regimen civitatis. Haec autem civitas ignorans suae provectionis auctorem, cum pene omnibus dominaretur gentibus, omnium gentium serviebat erroribus: et magnam sibi videbatur assumpsisse religionem quia nullam respuerat falsitatem. Unde quantum erat per diabolum tenacius illigata, tantum per Christum est mirabilius absoluta.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Tu es pastor ovium, Princeps Apostolorum: tibi tradidit Deus omnia regna mundi:
* Et ideo tibi traditae sunt claves regni caelorum.
V. Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
R. Et ideo tibi traditae sunt claves regni caelorum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et ideo tibi traditae sunt claves regni caelorum.
Nocturn III.
Ant. Exaltabúntur * córnua iusti, allelúia
Psalmus 74 [7]
74:1 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
74:2 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
74:3 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.
74:4 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
74:5 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
74:6 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.
74:7 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
74:8 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
74:9 Ego autem annuntiábo in sæculum: * cantábo Deo Iacob.
74:10 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltabúntur * córnua iusti, allelúia
Ant. Lux orta est * iusto, allelúia, rectis corde lætítia, allelúia
Psalmus 96 [8]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:8 Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
96:9 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
96:10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:12 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lux orta est * iusto, allelúia, rectis corde lætítia, allelúia
Ant. Custodiébant * testimónia eius, et præcépta eius, allelúia
Psalmus 98 [9]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:8 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:10 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Custodiébant * testimónia eius, et præcépta eius, allelúia
V. Nimis honorati sunt amíci tui Deus.
R. Nimis confortátus est principátus eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Matt 16:13-19
In illo tempore: Venit Iesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? Et reliqua.

Homilia sancti Hieronymi Presbyteri.
Lib. 3. Comm. in Matth. cap. 16.
Pulchre interrogat: Quem dicunt homines esse Filium hominis? quia qui de filio hominis loquuntur, homines sunt: qui vero divinitatem eius intelligunt, non homines, sed dii appellantur. At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam. Miror quosdam interpretes causas errorum inquirere singulorum, et disputationem longissimam texere, quare Dominum nostrum Iesum Christum alii Ioannem putaverint, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex prophetis: cum sic potuerint errare in Elia et Ieremia, quo modo Herodes erravit in Ioanne, dicens: Quem ego decollavi Ioannem, ipse surrexit a mortuis, et virtutes operantur in eo.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ego pro te rogavi Petre, ut non deficiat fides tua:
* Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
V. Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in caelis.
R. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Quorum festum colimus, ipsi intercedant pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 8
Vos autem quem me esse dicitis? Prudens lector attende quod ex consequentibus, textuque sermonis, Apostoli nequaquam homines, sed dii appellantur. Cum enim dixisset: Quem dicunt homines esse Filium hominis? subiecit: Vos autem quem me esse dicitis? Illis, quia homines sunt, humana opinantibus, vos qui estis dii, quem me esse existimatis? Petrus ex persona omnium Apostolorum profitetur: Tu es Christus Filius Dei vivi. Deum vivum appellat, ad distinctionem eorum deorum, qui putantur dii, sed mortui sunt.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Quem dicunt homines esse Filium hominis? dixit Iesus discipulis suis. Respondens Petrus dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi.
* Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
V. Beatus es Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in caelis.
R. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar-Iona. Testimonio de se Apostoli reddit vicem. Petrus dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi: mercedem recepit vera confessio: Beatus es Simon Bar-Iona. Quare? Quia non revelavit tibi caro et sanguis sed revelavit Pater. Quod caro et sanguis revelare non potuit, Spiritus Sancti gratia revelatum est. Ergo ex confessione sortitur vocabulum, quod revelationem ex Spiritu Sancto habeat, cuius et filius appellandus sit. Siquidem Bar-Iona in nostra lingua sonat, Filius columbae.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Deus, qui hodiernam diem Apostolorum tuorum Petri et Pauli martyrio consecrasti: da Ecclesiae tuae, eorum in omnibus sequi praeceptum, per quos religionis sumpsit exordium.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
English
Magyar
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options