Incipit
V. Dómine, lábia ✠ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus ✝ in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Invitatorium {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
Ant. Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Dóminus tecum.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Dóminus tecum.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dóminus tecum.
Ant. Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
|
Hymnus {ex Proprio de Tempore}
Quem terra, pontus, sídera
Colunt, adórant, prædicant,
Trinam regéntem máchinam,
Claustrum Maríæ báiulat.
Cui luna, sol, et ómnia
Desérviunt per témpora,
Perfúsa cæli grátia,
Gestant puéllæ víscera.
Beáta Mater múnere,
Cuius supérnus ártifex
Mundum pugíllo cóntinens,
Ventris sub arca clausus est.
Beáta cæli núntio,
Foecúnda sancto Spíritu,
Desiderátus géntibus,
Cuius per alvum fusus est.
* Iesu tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu
In sempitérna sæcula.
Amen.
|
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I
|
Ant. Memor fuit in sæculum * testaménti sui Dóminus Deus noster.
Psalmus 104(1-15) [1]
104:1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen eius: * annuntiáte inter Gentes ópera eius.
104:2 Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília eius.
104:3 Laudámini in nómine sancto eius: * lætétur cor quæréntium Dóminum.
104:4 Quærite Dóminum, et confirmámini: * quærite fáciem eius semper.
104:5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit: * prodígia eius, et iudícia oris eius.
104:6 Semen Ábraham, servi eius: * fílii Iacob, elécti eius.
104:7 Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra iudícia eius.
104:8 Memor fuit in sæculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in mille generatiónes:
104:9 Quod dispósuit ad Ábraham: * et iuraménti sui ad Isaac:
104:10 Et státuit illud Iacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum ætérnum:
104:11 Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis vestræ.
104:12 Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ eius:
104:13 Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum álterum.
104:14 Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
104:15 Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte malignári.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Memor fuit in sæculum * testaménti sui Dóminus Deus noster.
|
Ant. Auxit Dóminus * pópulum suum: et firmávit eum super inimícos eius.
Psalmus 104(16-27) [2]
104:16 Et vocávit famem super terram: * et omne firmaméntum panis contrívit.
104:17 Misit ante eos virum: * in servum venúmdatus est Ioseph.
104:18 Humiliavérunt in compédibus pedes eius, ferrum pertránsiit ánimam eius * donec veníret verbum eius.
104:19 Elóquium Dómini inflammávit eum: * misit rex, et solvit eum; princeps populórum, et dimísit eum.
104:20 Constítuit eum dóminum domus suæ: * et príncipem omnis possessiónis suæ:
104:21 Ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum: * et senes eius prudéntiam docéret.
104:22 Et intrávit Israël in Ægýptum: * et Iacob áccola fuit in terra Cham.
104:23 Et auxit pópulum suum veheménter: * et firmávit eum super inimícos eius.
104:24 Convértit cor eórum ut odírent pópulum eius: * et dolum fácerent in servos eius.
104:25 Misit Móysen, servum suum: * Aaron, quem elégit ipsum.
104:26 Pósuit in eis verba signórum suórum: * et prodigiórum in terra Cham.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Auxit Dóminus * pópulum suum: et firmávit eum super inimícos eius.
|
Ant. Edúxit Deus * pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in lætítia.
Psalmus 104(28-45) [3]
104:28 Misit ténebras, et obscurávit: * et non exacerbávit sermónes suos.
104:29 Convértit aquas eórum in sánguinem: * et occídit pisces eórum.
104:30 Édidit terra eórum ranas: * in penetrálibus regum ipsórum.
104:31 Dixit, et venit coenomyía: * et cínifes in ómnibus fínibus eórum.
104:32 Pósuit plúvias eórum grándinem: * ignem comburéntem in terra ipsórum.
104:33 Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum: * et contrívit lignum fínium eórum.
104:34 Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cuius non erat númerus:
104:35 Et comédit omne foenum in terra eórum: * et comédit omnem fructum terræ eórum.
104:36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum: * primítias omnis labóris eórum.
104:37 Et edúxit eos cum argénto et auro: * et non erat in tríbubus eórum infírmus.
104:38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum: * quia incúbuit timor eórum super eos.
104:39 Expándit nubem in protectiónem eórum: * et ignem ut lucéret eis per noctem.
104:40 Petiérunt, et venit cotúrnix: * et pane cæli saturávit eos.
104:41 Dirúpit petram et fluxérunt aquæ: * abiérunt in sicco flúmina;
104:42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui: * quod hábuit ad Ábraham, púerum suum.
104:43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * et eléctos suos in lætítia.
104:44 Et dedit illis regiónes Géntium: * et labóres populórum possedérunt:
104:45 Ut custódiant iustificatiónes eius, * et legem eius requírant.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Edúxit Deus * pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in lætítia.
|
Ant. Salvávit eos Dóminus * propter nomen suum.
Psalmus 105(1-15) [4]
105:1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: * quóniam in sæculum misericórdia eius.
105:2 Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes eius?
105:3 Beáti, qui custódiunt iudícium, * et fáciunt iustítiam in omni témpore.
105:4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: * vísita nos in salutári tuo:
105:5 Ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia gentis tuæ: * ut laudéris cum hereditáte tua.
105:6 Peccávimus cum pátribus nostris: * iniúste égimus, iniquitátem fécimus.
105:7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: * non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ.
105:8 Et irritavérunt ascendéntes in mare, * Mare Rubrum.
105:9 Et salvávit eos propter nomen suum: * ut notam fáceret poténtiam suam.
105:10 Et incrépuit Mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
105:11 Et salvávit eos de manu odiéntium: * et redémit eos de manu inimíci.
105:12 Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit.
105:13 Et credidérunt verbis eius: * et laudavérunt laudem eius.
105:14 Cito fecérunt, oblíti sunt óperum eius: * et non sustinuérunt consílium eius.
105:15 Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto: * et tentavérunt Deum in inaquóso.
105:15 Et dedit eis petitiónem ipsórum: * et misit saturitátem in ánimas eórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Salvávit eos Dóminus * propter nomen suum.
|
Ant. Oblíti sunt Deum * qui salvávit eos.
Psalmus 105(16-28) [5]
105:16 Et irritavérunt Moysen in castris: * Aaron, sanctum Dómini.
105:17 Apérta est terra, et deglutívit Dathan: * et opéruit super congregatiónem Abíron.
105:18 Et exársit ignis in synagóga eorum * flamma combússit peccatóres.
105:19 Et fecérunt vítulum in Horeb * et adoravérunt scúlptile.
105:20 Et mutavérunt glóriam suam * in similitúdinem vítuli comedéntis foenum.
105:21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in Ægýpto, mirabília in terra Cham: terribília in Mari Rubro.
105:22 Et dixit ut dispérderet eos: * si non Móyses, eléctus eius, stetísset in confractióne in conspéctu eius:
105:23 Ut avérteret iram eius ne dispérderet eos: * et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem:
105:24 Non credidérunt verbo eius, et murmuravérunt in tabernáculis suis: * non exaudiérunt vocem Dómini.
105:25 Et elevávit manum suam super eos: * ut prostérneret eos in desérto:
105:26 Et ut deiíceret semen eórum in natiónibus: * et dispérgeret eos in regiónibus.
105:27 Et initiáti sunt Beélphegor: * et comedérunt sacrifícia mortuórum.
105:28 Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis: * et multiplicáta est in eis ruína.
105:28 Et stetit Phínees, et placávit: * et cessávit quassátio.
105:28 Et reputátum est ei in iustítiam: * in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Oblíti sunt Deum * qui salvávit eos.
|
Ant. Cum tribularéntur * vidit Dóminus: et audívit oratiónem eórum.
Psalmus 105(29-48) [6]
105:29 Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis: * et vexátus est Móyses propter eos: quia exacerbavérunt spíritum eius.
105:30 Et distínxit in lábiis suis: * non disperdidérunt Gentes, quas dixit Dóminus illis.
105:31 Et commísti sunt inter Gentes, et didicérunt ópera eórum: et serviérunt sculptílibus eórum: * et factum est illis in scándalum.
105:32 Et immolavérunt fílios suos, * et filias suas dæmóniis.
105:33 Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
105:34 Et infécta est terra in sanguínibus, et contamináta est in opéribus eórum: * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
105:35 Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum: * et abominátus est hereditátem suam.
105:36 Et trádidit eos in manus Géntium: * et domináti sunt eórum qui odérunt eos.
105:37 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum: * sæpe liberávit eos.
105:38 Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo: * et humiliáti sunt in iniquitátibus suis.
105:39 Et vidit, cum tribularéntur: * et audívit oratiónem eórum.
105:40 Et memor fuit testaménti sui: * et poenítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
105:41 Et dedit eos in misericórdias * in conspéctu ómnium qui céperant eos.
105:42 Salvos nos fac, Dómine, Deus noster: * et cóngrega nos de natiónibus:
105:43 Ut confiteámur nómini sancto tuo: * et gloriémur in laude tua.
105:44 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum: * et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Cum tribularéntur * vidit Dóminus: et audívit oratiónem eórum.
|
Ant. Clamavérunt ad Dóminum * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
Psalmus 106(1-14) [7]
106:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sæculum misericórdia eius.
106:2 Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci: * et de regiónibus congregávit eos:
106:3 A solis ortu, et occásu: * ab aquilóne, et mari.
106:4 Erravérunt in solitúdine in inaquóso: * viam civitátis habitáculi non invenérunt.
106:5 Esuriéntes, et sitiéntes: * ánima eórum in ipsis defécit.
106:6 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
106:7 Et dedúxit eos in viam rectam: * ut irent in civitátem habitatiónis.
106:8 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
106:9 Quia satiávit ánimam inánem: * et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
106:10 Sedéntes in ténebris, et umbra mortis: * vinctos in mendicitáte et ferro.
106:11 Quia exacerbavérunt elóquia Dei: * et consílium Altíssimi irritavérunt.
106:12 Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
106:13 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
106:14 Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis: * et víncula eórum disrúpit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Clamavérunt ad Dóminum * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
|
Ant. Ipsi vidérunt * ópera Dei et mirabília eius.
Psalmus 106(15-30) [8]
106:15 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
106:16 Quia contrívit portas æreas: * et vectes férreos confrégit.
106:17 Suscépit eos de via iniquitátis eórum: * propter iniustítias enim suas humiliáti sunt.
106:18 Omnem escam abomináta est ánima eórum: * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
106:19 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
106:20 Misit verbum suum, et sanávit eos: * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
106:21 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
106:22 Et sacríficent sacrifícium laudis: * et annúntient ópera eius in exsultatióne.
106:23 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis.
106:24 Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília eius in profúndo.
106:25 Dixit, et stetit spíritus procéllæ: * et exaltáti sunt fluctus eius.
106:26 Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: * ánima eórum in malis tabescébat.
106:27 Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius: * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
106:28 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
106:29 Et státuit procéllam eius in auram: * et siluérunt fluctus eius.
106:30 Et lætáti sunt quia siluérunt: * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ipsi vidérunt * ópera Dei et mirabília eius.
|
Ant. Vidébunt recti * et lætabúntur, et intelligent misericórdias Dómini.
Psalmus 106(31-43) [9]
106:31 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
106:32 Et exáltent eum in ecclésia plebis: * et in cáthedra seniórum laudent eum.
106:33 Pósuit flúmina in desértum: * et éxitus aquárum in sitim.
106:34 Terram fructíferam in salsúginem: * a malítia inhabitántium in ea.
106:35 Pósuit desértum in stagna aquárum: * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
106:36 Et collocávit illic esuriéntes: * et constituérunt civitátem habitatiónis.
106:37 Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas: * et fecérunt fructum nativitátis.
106:38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: * et iuménta eórum non minorávit.
106:39 Et pauci facti sunt: * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et dolóre.
106:40 Effúsa est contémptio super príncipes: * et erráre fecit eos in ínvio, et non in via.
106:41 Et adiúvit páuperem de inópia: * et pósuit sicut oves famílias.
106:42 Vidébunt recti, et lætabúntur: * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
106:43 Quis sápiens et custódiet hæc? * et intélliget misericórdias Dómini.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vidébunt recti * et lætabúntur, et intelligent misericórdias Dómini.
|
V. Exáltent Dóminum in ecclésia plebis.
R. Et in cáthedra seniórum laudent eum.
|
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Precibus et meritis beatae Mariae semper Virginis, et omnium Sanctorum, perducat nos Dominus ad regna caelorum. Amen.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Nos cum prole pia benedicat Virgo Maria. Amen.
Lectio 1
De libro primo Regum.
1 Sam 3:1-7
1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta.
2 Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre:
3 Lucerna Dei antequam exstingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.
4 Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego.
5 Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit.
6 Et adiecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi.
7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Peccavi super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea et non sum dignus videre altitudinem caeli prae multitudine iniquitatis meae: quoniam irritavi iram tuam,
* Et malum coram te feci.
V. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et delictum meum contra me est semper, quia tibi soli peccavi.
R. Et malum coram te feci.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Ipsa Virgo Virginum, intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.
Lectio 2
1 Sam 3:8-12
8 Et adiecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli,
9 Et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo.
10 Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
11 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius.
12 In die illa suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius: incipiam, et complebo.
1 Sam 3:15-20
15 Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
16 Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens ait: Praesto sum.
17 Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me: Haec faciat tibi Deus, et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi.
18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat.
19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram.
20 Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Audi Domine hymnum, et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie: ut sint oculi tui aperti, et aures tuae intentae,
* Super domum istam die ac nocte.
V. Respice Domine de sanctuario tuo, et de excelso caelorum habitaculo.
R. Super domum istam die ac nocte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Super domum istam die ac nocte.
|
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Per Virginem Matrem, concedat nobis Dominus salutem et pacem. Amen.
Lectio 3
Sermo sancti Bernardi Abbatis.
De Verbis Apocalypsis cap. 12. Signum magnum.
Vehementer quidem nobis, dilectíssimi, vir unus et mulier una nocuére; sed, grátias Deo, per unum nihilóminus virum et mulíerum unam ómnia restaurántur, nec sine magno fænore gratiárum. Neque enim sicut diléctum, ita et donum; sed excedit damni æstimatiónem beneficii magnitudo. Sic nimirum prudentíssimus et clementíssimus artifex, quod quassátum fúerat, non confrégit, sed utílius omnino refécit, ut videlicet nobis novum formaret Adam ex veteri, Hevam transfúnderet in Mariam.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
|
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Concede nos famulos tuos, quaesumus Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa Beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
|