|
Ante Divinum officium |
Incipit
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
V. Deus ✝ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
|
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Dómine ‡
Psalmus 138(1-13) [1]
138:1 Dómine, ‡ probásti me, et cognovísti me: * tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.
138:2 Intellexísti cogitatiónes meas de longe: * sémitam meam, et funículum meum investigásti.
138:3 Et omnes vias meas prævidísti: * quia non est sermo in lingua mea.
138:4 Ecce, Dómine, tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua: * tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.
138:5 Mirábilis facta est sciéntia tua ex me: * confortáta est, et non pótero ad eam.
138:6 Quo ibo a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
138:7 Si ascéndero in cælum, tu illic es: * si descéndero in inférnum, ades.
138:8 Si súmpsero pennas meas dilúculo, * et habitávero in extrémis maris:
138:9 Étenim illuc manus tua dedúcet me: * et tenébit me déxtera tua.
138:10 Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me: * et nox illuminátio mea in delíciis meis.
138:11 Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur: * sicut ténebræ ejus, ita et lumen ejus.
138:12 Quia tu possedísti renes meos: * suscepísti me de útero matris meæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine * probásti me et cognovísti me.
|
Ant. Mirabília ópera tua,
Psalmus 138(14-24) [2]
138:14 Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es: * mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.
138:15 Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto: * et substántia mea in inferióribus terræ.
138:16 Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur: * dies formabúntur, et nemo in eis.
138:17 Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus: * nimis confortátus est principátus eórum.
138:18 Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur: * exsurréxi, et adhuc sum tecum.
138:19 Si occíderis, Deus, peccatóres: * viri sánguinum, declináte a me:
138:20 Quia dícitis in cogitatióne: * Accípient in vanitáte civitátes tuas.
138:21 Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam? * et super inimícos tuos tabescébam?
138:22 Perfécto ódio óderam illos: * et inimíci facti sunt mihi.
138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum: * intérroga me, et cognósce sémitas meas.
138:24 Et vide, si via iniquitátis in me est: * et deduc me in via ætérna.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Mirabília ópera tua, * Dómine, et ánima mea cognóscit nimis.
|
Ant. Ne derelínquas me,
Psalmus 139 [3]
139:1 Éripe me, Dómine, ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
139:2 Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prælia.
139:3 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
139:4 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
139:5 Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
139:6 Et funes extendérunt in láqueum: * juxta iter scándalum posuérunt mihi.
139:7 Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ.
139:8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli.
139:9 Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: * cogitavérunt contra me, ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
139:10 Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
139:11 Cadent super eos carbónes, in ignem dejícies eos: * in misériis non subsístent.
139:12 Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum injústum mala cápient in intéritu.
139:13 Cognóvi quia fáciet Dóminus judícium ínopis: * et vindíctam páuperum.
139:14 Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ne derelínquas me, * Dómine, virtus salútis meæ.
|
Ant. Dómine, ‡
Psalmus 140 [4]
140:1 Dómine, ‡ clamávi ad te, exáudi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
140:2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
140:3 Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
140:4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
140:5 Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
140:6 Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
140:7 Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum.
140:8 Audient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
140:9 Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: * quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam.
140:10 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
140:11 Cadent in retiáculo ejus peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, * clamávi ad te, exáudi me.
|
Ant. Educ de custódia
Psalmus 141 [5]
141:1 Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
141:2 Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
141:3 In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
141:4 In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
141:5 Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
141:6 Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
141:7 Clamávi ad te, Dómine, * dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
141:8 Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
141:9 Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
141:10 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant justi, donec retríbuas mihi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Educ de custódia * ánimam meam, Dómine, ad confiténdum nómini tuo.
|
Capitulum Hymnus Versus {ex Commune aut Festo}
Sap 3:1-3
Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori: illi autem sunt in pace.
R. Deo grátias.
Hymnus
Hominis superne Conditor,
Qui cuncta solus ordinans,
Humum jubes producere
Reptantis et feræ genus:
Et magna rerum córpora,
Dictu jubentis vivida,
Per témporum certas vices
Obtemperare sérvulis:
Repelle, quod cupidinis
Ciente vi nos impetit,
Aut móribus se suggerit,
Aut áctibus se interserit.
Da gaudiórum præmia,
Da gratiárum múnera:
Dissolve litis víncula:
Astringe pacis fœdera.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.
V. Laetamini in Domino, et exsultate justi.
R. Et gloriamini omnes recti corde.
|
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Istorum est enim
(Canticum Mariae * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat ✝ * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
1:50 Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Istorum est enim * regnum caelorum qui contempserunt vitam mundi, et pervenerunt ad praemia regni, et laverunt stolas suas in sanguine Agni.
|
Preces Feriales{omittitur}
|
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Sanctorum tuorum nos, Domine, Nazarii, Celsi, Victoris, et Innocentii confessio beata communiat: et fragilitati nostrae subsidium dignanter exoret.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Commemoratio Sanctae Mariae Sabbato
Ant. Beata Mater, * et intacta Virgo, gloriosa Regina mundi, intercede pro nobis ad Dominum.
V. Diffusa est gratia in labiis tuis.
R. Propterea benedixit te Deus in aeternum.
Orémus.
Concede nos famulos tuos, quaesumus Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa Beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia.
Commemoratio S. Pantaleonis Martyris
Ant. Qui vult venire post me, * abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
V. Justus ut palma florebit.
R. Sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Orémus.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus: ut intercedente beato Pantaleone Martyre tuo, et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore, et a pravis cogitationibus mundemur in mente.
|
Suffragium {per annum}
Ant. Beáta Dei Génitrix Virgo María, Sanctique omnes intercedant pro nobis ad Dóminum.
V. Mirificávit Dóminus Sanctos suos.
R. Et exaudívit eos clamantes ad se.
Oratio
N. exprimitur nomen titularis propriae ecclesiae
Orémus.
A cunctis nos, quæsumus, Dómine, mentis et córporis defende perículis: et, intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genitríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et ómnibus Sanctis, salútem nobis tríbue benígnus et pacem; ut, destructis adversitátibus et erroribus univérsis, Ecclésia tua secúra tibi sérviat libertáte.
Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
|
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
|
|
Post Divinum officium |