Feria Quarta infra Hebdomadam XIV post Octavam Pentecostes II. Septembris ~ IV. classis


Laudes    9-13-2017

Incipit
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Eröffnung
V. O Gott, sei nun bedacht drauf, mir zu helfen.
R. O Herr, beeile dich, mir beizustehen.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.
Alleluja.
Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Dóminus regnávit * exsúltet terra.
Psalmus 96 [1]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:8 Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
96:9 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
96:10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:12 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus regnávit * exsúltet terra.
Psalmen {Psalmen und Antiphonen aus dem Psalterium, für den Wochentag}
Ant. Der Herr ist König, * mag die Erde jubeln.
Psalm 96 [1]
96:1 Der Herr ist König, mag die Erde jubeln; * aufjauchzen sollen alle, selbst die fernsten Länder.
96:2 Um ihn sind dunkle Wolken, * Gerechtigkeit und Recht sind seines Thrones Fundamente.
96:3 Vor ihm voran geht Feuer * und das vernichtet rings um ihn all seine Feinde.
96:4 Wenn seine Blitze auf dem Erdkreis leuchten, * beim bloßen Anblick bebt die Erde.
96:5 Wie Wachs, so schmelzen vor dem Herrn die Berge, * es könnte vor dem Herrn vergeh'n die ganze Erde.
96:6 So kündet seine Würde uns der Himmel, * und alle Völker sehen seine Größe.
96:7 Wie müssten sich doch alle schämen, die geschnitztes Zeug anbeten, * und die sich rühmen ihrer Handgebilde!
96:8 Vor ihm müsst ihr zu Boden stürzen, * ihr alle Engel.
Wenn Sion solches hört, dann wird es sich freuen, (96:9) Und jubeln werden alle Städte Judas, * o Herr, ob der Zeichen deiner Herrschaft.
96:10 Denn du, o Herr, bist der Höchste auf der ganzen Erde, * unendlich hoch erhaben über alle Hoheit.
96:11 Ihr Freunde Gottes, meidet also Böses, * ein Schirmer ist der Herr dem Leben seiner Treuen, rettet sie aus der Gewalt des Feindes.
96:12 Glück leuchtet auf dem Gottesdiener, * und Wonne denen, die im Herzen richtig denken.
96:13 O freut euch am Herrn, ihr seine Diener, * und preiset ihn, so oft ihr euch an seine Heiligkeit erinnert.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.

Ant. Der Herr ist König, * mag die Erde jubeln.
Ant. Te décet hymnus, * Deus, in Sion.
Psalmus 64 [2]
64:1 Te decet hymnus, Deus, in Sion: * et tibi reddétur votum in Ierúsalem.
64:2 Exáudi oratiónem meam: * ad te omnis caro véniet.
64:3 Verba iniquórum prævaluérunt super nos: * et impietátibus nostris tu propitiáberis.
64:4 Beátus, quem elegísti, et assumpsísti: * inhabitábit in átriis tuis.
64:5 Replébimur in bonis domus tuæ: * sanctum est templum tuum, mirábile in æquitáte.
64:6 Exáudi nos, Deus, salutáris noster, * spes ómnium fínium terræ, et in mari longe.
64:7 Præparans montes in virtúte tua, accínctus poténtia: * qui contúrbas profúndum maris sonum flúctuum eius.
64:8 Turbabúntur gentes, et timébunt qui hábitant términos a signis tuis: * éxitus matutíni, et véspere delectábis.
64:9 Visitásti terram, et inebriásti eam: * multiplicásti locupletáre eam.
64:10 Flumen Dei replétum est aquis, parásti cibum illórum: * quóniam ita est præparátio eius.
64:11 Rivos eius inébria, multíplica genímina eius: * in stillicídiis eius lætábitur gérminans.
64:12 Benedíces corónæ anni benignitátis tuæ: * et campi tui replebúntur ubertáte.
64:13 Pinguéscent speciósa desérti: * et exsultatióne colles accingéntur.
64:14 Indúti sunt aríetes óvium, et valles abundábunt fruménto: * clamábunt, étenim hymnum dicent.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Te décet hymnus, * Deus, in Sion.
Ant. Dir schulden Loblieder wir, * o Gott, auf Sion.
Psalm 64 [2]
64:1 Te decet hymnus, Deus, in Sion: * et tibi reddétur votum in Jerúsalem.
64:2 Exáudi oratiónem meam: * ad te omnis caro véniet.
64:3 Verba iniquórum prævaluérunt super nos: * et impietátibus nostris tu propitiáberis.
64:4 Beátus, quem elegísti, et assumpsísti: * inhabitábit in átriis tuis.
64:5 Replébimur in bonis domus tuæ: * sanctum est templum tuum, mirábile in æquitáte.
64:6 Exáudi nos, Deus, salutáris noster, * spes ómnium fínium terræ, et in mari longe.
64:7 Præparans montes in virtúte tua, accínctus poténtia: * qui contúrbas profúndum maris sonum flúctuum ejus.
64:8 Turbabúntur gentes, et timébunt qui hábitant términos a signis tuis: * éxitus matutíni, et véspere delectábis.
64:9 Visitásti terram, et inebriásti eam: * multiplicásti locupletáre eam.
64:10 Flumen Dei replétum est aquis, parásti cibum illórum: * quóniam ita est præparátio ejus.
64:11 Rivos ejus inébria, multíplica genímina ejus: * in stillicídiis ejus lætábitur gérminans.
64:12 Benedíces corónæ anni benignitátis tuæ: * et campi tui replebúntur ubertáte.
64:13 Pinguéscent speciósa desérti: * et exsultatióne colles accingéntur.
64:14 Indúti sunt aríetes óvium, et valles abundábunt fruménto: * clamábunt, étenim hymnum dicent.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.

Ant. Dir schulden Loblieder wir, * o Gott, auf Sion.
Ant. Tibi, Dómine, psallam * et intélligam in via immaculáta.
Psalmus 100 [3]
100:1 Misericórdiam, et iudícium * cantábo tibi, Dómine:
100:2 Psallam, et intéllegam in via immaculáta, * quando vénies ad me.
100:3 Perambulábam in innocéntia cordis mei, * in médio domus meæ.
100:4 Non proponébam ante óculos meos rem iniústam: * faciéntes prævaricatiónes odívi.
100:5 Non adhǽsit mihi cor pravum: * declinántem a me malígnum non cognoscébam.
100:6 Detrahéntem secréto próximo suo, * hunc persequébar.
100:7 Supérbo óculo, et insatiábili corde, * cum hoc non edébam.
100:8 Óculi mei ad fidéles terræ ut sédeant mecum: * ámbulans in via immaculáta, hic mihi ministrábat.
100:9 Non habitábit in médio domus meæ qui facit supérbiam: * qui lóquitur iníqua, non diréxit in conspéctu oculórum meórum.
100:10 In matutíno interficiébam omnes peccatóres terræ: * ut dispérderem de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Tibi, Dómine, psallam * et intélligam in via immaculáta.
Ant. Für dich, o Herr, will ich die Harfe tönen lassen * und achten, dass ich ohne Makel wandle.
Psalm 100 [3]
100:1 Misericórdiam, et judícium * cantábo tibi, Dómine:
100:2 Psallam, et intélligam in via immaculáta, * quando vénies ad me.
100:3 Perambulábam in innocéntia cordis mei, * in médio domus meæ.
100:4 Non proponébam ante óculos meos rem injústam: * faciéntes prævaricatiónes odívi.
100:5 Non adhæsit mihi cor pravum: * declinántem a me malígnum non cognoscébam.
100:6 Detrahéntem secréto próximo suo, * hunc persequébar.
100:7 Supérbo óculo, et insatiábili corde, * cum hoc non edébam.
100:8 Óculi mei ad fidéles terræ ut sédeant mecum: * ámbulans in via immaculáta, hic mihi ministrábat.
100:9 Non habitábit in médio domus meæ qui facit supérbiam: * qui lóquitur iníqua, non diréxit in conspéctu oculórum meórum.
100:10 In matutíno interficiébam omnes peccatóres terræ: * ut dispérderem de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.

Ant. Für dich, o Herr, will ich die Harfe tönen lassen * und achten, dass ich ohne Makel wandle.
Ant. Dómine, magnus es tu * et præclárus in virtúte tua.
Canticum Iudith [4]
(Canticum Iudith * Iudith 16:15-22)
16:15 Hymnum cantémus Dómino, * hymnum novum cantémus Deo nostro.
16:16 Adonái, Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua, * et quem superáre nemo potest.
16:17 Tibi sérviat omnis creatúra tua: * quia dixísti, et facta sunt:
16:18 Misísti spíritum tuum, et creáta sunt, * et non est qui resístat voci tuæ.
16:19 Montes a fundaméntis movebúntur cum aquis: * petræ, sicut cera, liquéscent ante fáciem tuam.
16:20 Qui autem timent te, * magni erunt apud te per ómnia.
16:21 Væ genti insurgénti super genus meum: Dóminus enim omnípotens vindicábit in eis, * in die iudícii visitábit illos.
16:22 Dabit enim ignem, et vermes in carnes eórum, * ut urántur, et séntiant usque in sempitérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, magnus es tu * et præclárus in virtúte tua.
Ant. O Gott, du bist doch wirklich groß * und überwältigend in deiner Stärke.
Canticum Judith [4]
(Canticum Judith * Judith 16:15-22)
16:15 Hymnum cantémus Dómino, * hymnum novum cantémus Deo nostro.
16:16 Adonái, Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua, * et quem superáre nemo potest.
16:17 Tibi sérviat omnis creatúra tua: * quia dixísti, et facta sunt:
16:18 Misísti spíritum tuum, et creáta sunt, * et non est qui resístat voci tuæ.
16:19 Montes a fundaméntis movebúntur cum aquis: * petræ, sicut cera, liquéscent ante fáciem tuam.
16:20 Qui autem timent te, * magni erunt apud te per ómnia.
16:21 Væ genti insurgénti super genus meum: Dóminus enim omnípotens vindicábit in eis, * in die judícii visitábit illos.
16:22 Dabit enim ignem, et vermes in carnes eórum, * ut urántur, et séntiant usque in sempitérnum.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.

Ant. O Gott, du bist doch wirklich groß * und überwältigend in deiner Stärke.
Ant. Laudábo Deum meum * in vita mea.
Psalmus 145 [5]
145:1 Lauda, ánima mea, Dóminum, laudábo Dóminum in vita mea: * psallam Deo meo quámdiu fúero.
145:2 Nolíte confídere in princípibus: * in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
145:3 Exíbit spíritus eius, et revertétur in terram suam: * in illa die períbunt omnes cogitatiónes eórum.
145:4 Beátus, cuius Deus Iacob adiútor eius, spes eius in Dómino, Deo ipsíus: * qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia, quæ in eis sunt.
145:5 Qui custódit veritátem in sǽculum, facit iudícium iniúriam patiéntibus: * dat escam esuriéntibus.
145:6 Dóminus solvit compedítos: * Dóminus illúminat cæcos.
145:7 Dóminus érigit elísos, * Dóminus díligit iustos.
145:8 Dóminus custódit ádvenas, pupíllum et víduam suscípiet: * et vias peccatórum dispérdet.
145:9 Regnábit Dóminus in sǽcula, Deus tuus, Sion, * in generatiónem et generatiónem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Laudábo Deum meum * in vita mea.
Ant. Ich möchte loben meinen Gott * in meinem ganzen Leben.
Psalm 145 [5]
145:1 Lauda, ánima mea, Dóminum, laudábo Dóminum in vita mea: * psallam Deo meo quámdiu fúero.
145:2 Nolíte confídere in princípibus: * in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
145:3 Exíbit spíritus ejus, et revertétur in terram suam: * in illa die períbunt omnes cogitatiónes eórum.
145:4 Beátus, cujus Deus Jacob adjútor ejus, spes ejus in Dómino, Deo ipsíus: * qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia, quæ in eis sunt.
145:5 Qui custódit veritátem in sæculum, facit judícium injúriam patiéntibus: * dat escam esuriéntibus.
145:6 Dóminus solvit compedítos: * Dóminus illúminat cæcos.
145:7 Dóminus érigit elísos, * Dóminus díligit justos.
145:8 Dóminus custódit ádvenas, pupíllum et víduam suscípiet: * et vias peccatórum dispérdet.
145:9 Regnábit Dóminus in sæcula, Deus tuus, Sion, * in generatiónem et generatiónem.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.

Ant. Ich möchte loben meinen Gott * in meinem ganzen Leben.
Capitulum Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
Rom 13:12-13
Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus.
R. Deo grátias.

Hymnus
Nox, et tenébrae, et núbila,
Confúsa mundi et túrbida:
Lux intrat, albéscit polus:
Christus venit: discédite.

Calígo terræ scínditur
Percússa solis spículo,
Rebúsque iam color redit,
Vultu niténtis síderis.

Te, Christe, solum nóvimus:
Te mente pura et simplici,
Flendo et canéndo quǽsumus,
Inténde nostris sénsibus.

Sunt multa fucis íllita,
Quæ luce purgéntur tua:
Tu, vera lux cæléstium,
Vultu seréno illúmina.

Deo Patri sit glória,
Eiúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.

V. Repléti sumus mane misericórdia tua.
R. Exsultávimus, et delectáti sumus.
Kapitel Hymnus Versikel {aus dem Psalterium, für den Wochentag}
Röm 13,12-13
Die Nacht ist vorüber, das Tageslicht ist nahe gekommen. Drum wollen wir ablegen die Werke, die die Finsternis suchen und die Ausstattung anlegen, die zum hellen Tage passt. Wie es dem hellen Tageslicht zukommt, so wollen wir uns wohlanständig bewegen.
R. Gott sei Dank gesagt.

Hymnus
Nox, et tenebrae, et nubila,
Confusa mundi et turbida:
Lux intrat, albescit polus:
Christus venit: discédite.

Calígo terræ scinditur
Percússa solis spiculo,
Rebúsque jam color redit,
Vultu nitentis síderis.

Te, Christe, solum novimus:
Te mente pura et simplici,
Flendo et canendo quæsumus,
Inténde nostris sénsibus.

Sunt multa fucis illita,
Quæ luce purgentur tua:
Tu, vera lux cæléstium,
Vultu sereno illúmina.

Deo Patri sit glória,
Ejúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sæculum.
Amen.

V. Wir haben nun die Fülle deiner Huld erfahren.
R. Gejubelt und genossen große Freude.
Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. De manu ómnium * qui odérunt nos, liberávit nos Dóminus.
(Canticum Zachariæ: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. De manu ómnium * qui odérunt nos, liberávit nos Dóminus.
Canticum: Benedictus {Antiphon aus dem Proprium des Herrenjahres}
Ant. De manu ómnium * qui odérunt nos, liberávit nos Dóminus.
(Gesang des Zacharias: Lk 1,68-79)
1:68 Gepriesen sei der Herr, Gott Israels, * denn er besucht uns und vollzieht die Rettung seines Volkes.
1:69 Und er errichtet eine Heilsburg uns * im Spross aus dem Geschlechte seines Knechtes David.
1:70 Wie er es durch den Mund der Heiligen gesagt, * der in der Vorzeit uns belehrenden Propheten,
1:71 Zum Schutz vor unsern Feinden all, * und vor der Knechtschaft aller unsrer Hasser.
1:72 Er übt an unsern Vätern nun Barmherzigkeit * und hat sein heil'ges Bündnis im Gedächtnis;
1:73 Den Eid, den er geschworen unserm Vater Abraham, * er würd die Gnad uns geben,
1:74 Dass wir ganz ohne Furcht, aus unsrer Feinde Hand befreit, * ihm dienen dürften.
1:75 In Wonne und in höchstem Glück vor ihm * durch alle Tage unsres Lebens.
1:76 Und du, o Kind, Prophet des Allerhöchsten heißest du, * du sollst dem Herrn vorangehen, und den Weg bereiten,
1:77 Damit von seinem Retter Kund' erhält sein Volk, * dass ihm vergeben werden seine Sünden,
1:78 Durch unsres Gott's erbarmungsvolles Herz, * mit dem er uns begnadigt, da er für uns aufgeht aus des Himmels Höhe,
1:79 Um Seligkeit zu bringen denen, die im Elend weilen und in Todesnacht, * dadurch, dass fest du hinstellst unsre Füße auf den Weg zum Heile.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.
Ant. De manu ómnium * qui odérunt nos, liberávit nos Dóminus.
Preces Feriales{omittitur}
Preces feriales{werden ausgelassen}
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad salutária dirigátur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Oration {aus dem Proprium des Herrenjahres}
V. O Herr, erhöre mein Gebet.
R. Und lass mein Rufen zu dir kommen.
Lasset uns beten.
Schütze, o Herr, wir bitten dich, deine Kirche auf Grund deiner nie versagenden Huld: und weil ohne dich die dem Tode unterworfene menschliche Natur sich nicht aufrecht halten kann, lass sie durch deinen Beistand von allem, was ihr schadet, ferngehalten werden und zu allem, was Segen bringt, hingeleitet werden.
Im Hinblick auf unsern Herrn Jesus Christus, deinen Sohn, der mit dir lebt und regiert in Gemeinschaft mit dem Heiligen Geiste als Gott von Ewigkeit zu Ewigkeit.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Abschluss
V. O Herr, erhöre mein Gebet.
R. Und lass mein Rufen zu dir kommen.
V. Wir wollen den Herrn preisen.
R. Und sagen ihm unsern Dank.
V. Die Seelen der Verstorbenen mögen auf Grund der Barmherzigkeit Gottes zur Ruhe im Frieden gelangen.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
Deutsch
English
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options